Page images
PDF
EPUB

si minor vel post veniam aetatis rem immobilem donationis titulo in alium (excepta propter nuptias donatione) transcripserit, non aliter hoc firmitatem habebit, nisi post viginti quinque annos impletos, inter praesentes quidem decennium, inter absentes autem vicennium donatore acquiescente effluxerit, ut tamen in heredis persona illud tantummod, tempus accedat, quod post ejusdem heredis minoris aetatem silentio transactum sit 3).

1) Arndts . §. 456. 457.

2) Ausnahmen, S. Mackeldey §. 601.

3) Rudorff II. S. 438 f.

§. 301. II. Pflichten des Tutors und Curators nach beendeter Verwaltung.

c. 14. C. de adm. tut. et cur. (V. 37.)

Rationes curae administratae ante impletum quintum et vicesimum annum durante officio posci jure non posse, manifestum est.

Ulp. L. 9. D. de liberat. leg. (XXXIV. 3.)

Si quis rationes exigere vetetur, ut est saepissime rescriptum, non impeditur reliqua exigere, quae quis ipse reliquavit, et si quid dolo fecit, qui rationes gessit. Quod si quis et haec velit remittere, ita debet legare : Damnas esto heres meus, quidquid ab eo exegerit illa vel illa actione, id ei restituere, vel actionem ei remittere.

[Wie die Rechnung zu legen ist.]

§. 302. III. Klagen aus der Lutel und Cura ).

§. 2. J. de obl., quae qu. ex. contr. (III. 27.)

Tutores quoque, qui tutelae judicio tenentur, non proprie ex contractu obligati esse intelliguntur, (nullum enim negotium inter tutorem et pupillum contrahitur) sed quia sane non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri videntur. Hoc autem casu mutuae sunt actiones. Non tantum enim pupillus cum tutore habet tutelae actionem, sed et contra tutor cum pupillo habet contrariam tutelae, si vel impenderit aliquid in rem pupilli, vel pro eo fuerit obligatus, aut rem suam creditoribus ejus obligaverit.

Ulp. L. 1. §. 2. D. de contr. tut. et. util. act. (XXVII. 4.)

Sed et si curator sit vel pupilli, vel adolescentis, vel furiosi, vel prodigi, dicendum est, etiam his contrarium dandum judicium. Idem in curatore quoque ventris probandum est. Quae sententia Sabini fuit existimantis, caeteris quoque curatoribus ex iisdem causis dandum contrarium (judicium).

Id. L. 1. §. 6. D. de eo, qui pro tutore. (XXVII. 6.)

Si quis quasi tutor negotia gesserit ejus qui jam pubes est, neque

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed]
[graphic]

tas jacens 1).

missa, et ante diem mortuo promisereditas ejus adita.

alienari, per universitatem transeunt cujus aliquis commercium non habet; eres institutus dominus ejus efficitur.

vorz. auch v. Scheurl Beiträge Erlan. III. S. 712. 713.

ereditas und bonorum pos1)..

quoque possessio continetur.

bonorum possessores habentur.

ad hereditatem, heredes quidem ipso facere non potest; per legem enim em heredes fiunt, veluti per S. C. et eis praetor dat bonorum possessionem, ur bonorum possessores. Adhuc autem fecit in bonorum possessionibus dandis, Nam an

successore moreretur.

legem XII. tabularum jus percipiendarum quo dilatavit. og

I. B. P. contra tabulas. (. Ulp. XXII. ). II. B. P. secundum tabulas (ld. XXVIII. u. zw. a) unde liberi. b) unde legitimi. et uxor. 6. überhaupt §§. 3 — 7 Inst.

cum re,. sine re; ordinaria, extraordinaria.

n. poss. ihre gesch. Entwicklung und heut. Geltung. 8.

tutorem habere potest, protutelae actio cessat. Simili modo, et si ejus, qui nondum natus est; nam ut pro tutore quis gerat, eam esse personam oportet, cujus aetas recipiat tutorem, id est, impuberem esse oportet. Sed erit negotiorum gestorum actio.

Id L. 1. §§. 1924. Dig. de tut. et rat. distr. XXVII. 2.

SS.

[ocr errors]

§. 19. Rationibus distrahendis actione non solum hi tenentur tutores, qui legitimi fuerunt, sed omnes, qui jure tutores sunt, et gerunt tutelam. §. 20. Considerandum est in hac actione, utrum pretium rei tantum duplicetur, an etiam quod pupilli intersit? Et magis esse arbitror, in hac actione, quod interest, non venire, sed rei tantum aestimationem. §. 21. In tutela ex una obligatione duas esse actiones constat, et ideo, sive tutelae fuerit actum, de rationibus distrahendis agi non potest, sive contra, tutelae actio, quod ad speciem istam, peremta est. §. 22. Hunc tamen tutorem, qui intercepit pecuniam pupillarem, et furti teneri, Papinianus ait; qui, et si furti teneatur, hac actione conventus, furti actione non liberatur, nec enim eadem est obligatio furti ac tutelae, ut quis dicat plures esse actiones ejusdem facti, sed plures obligationes; nam et tutelae, et furti obligatur. §. 23. Hanc actionem sciendum est perpetuam esse, et heredi, similibusque personis dari ex eo, quod vivo pupillo captum est. Sed in heredem caeterosque successores non dabitur, quia poenalis est. §. 24. Haec actio tunc competit, cum et tutelae actio est, hoc est, finita demum tutela.

Paul. L. 2. pr. §§. 1. 2. eod.

Actione de rationibus distrahendis nemo tenetur, nisi qui in tutela gerenda rem ex bonis pupilli abstulerit. §. 1. Quod si furandi animo fecit, etiam furti tenetur. Utraque autem actione obligatur, et altera alteram non tollet. Sed et condictio ex furtiva causa competit, per quam si consecutus fuerit pupillus, quod fuerit ablatum, tollitur hoc judicium, quia nihil absit pupillo. §. 2. Haec actio licet in duplum sit, in simplo rei persecutionem continet, non tota dupli poena est.

1) Rudorff III. S. 1. f.

Zweite Hauptabtheilung.

Das Erbrecht *).

Erster Abschnitt.

Einleitung.

§. 303. 1. Wesen des Erbrechtes und der Erbschaft 1).
Gajus L. 24. Dig. de V. S.

Nihil aliud est hereditas, quam successio in universum jus, quod defunctus habuit 2).

Ulp. L. 3. pr. §. 1. Dig. de bon poss. (XXXVII. 1.)

Bona autem hic (ut plerumque solemus dicere) ita accipienda sunt, universitatis cujusque successionem, qua succeditur in jus demortui, suscipiturque ejus rei commodum et incommodum. Nam sive solvendo sunt bona, sive non sunt, sive damnum habent, sive lucrum, sive in corporibus sunt sive in actionibus, in hoc loco proprie bona appellabuntur. S. 1. Hereditatis autem, bonorumque possessio (ut Labeo scribit) non uti rerum possessio accipienda est, est enim juris magis, quam corporis possessio; denique et si nihil corporale est in hereditate, attamen recte ejus bonorum possessionem agnitam Labeo ait.

Pomp. L. 119. D. de V. S.

Hereditatis apellatio sine dubio continet etiam damnosam hereditatem, juris enim nomen est, sicuti bonorum possessio. Afric. L. 208. eod.

Bonorum appellatio, sicut hereditatis, universitatem quandam ac jus successionis, et non singulares res demonstrat.

Pap. L. 50. pr. D. de her. pet. (V. 3).

Hereditas etiam sine ullo corpore juris intellectum habet 3).

Erbe 4).

Pomp. L. 37. D. de adqu. v. omm. her. (XXIX. 2.)

Heres in omne jus mortui, non tantum singularum rerum dominium succedit, cum et ea, quae in nominibus sint, ad heredem transeant. Javol. L. 23. pr. Dig. de adqu. vel. am. poss. (XLI. 2.)

- possessio— nisi naturaliter comprehensa, ad nos non pertinet. §. 2. J. de fid. hered. (II. 23.)

Imprimis igitur sciendum est, opus esse, ut aliquis recto jure testamento heres instituatur; ejusque fidei committatur, ut eam hereditatem alii

« PreviousContinue »