Page images
PDF
EPUB

Praeterea debitor si pactus fuerit cum creditore, ne a se peteretur, nihilominus obligatus manet, quia pacto convento obligationes non omnimodo dissolvuntur; qua de causa efficax est adversus eum actio, qua actor intendit : si paret eum dare opertere. Sed quia iniquum est contra pactionem eum damnari, defenditur per exceptionem pacti conventi. —

Paul. L. 17. §. 1. de pact. II. 14.

Quaedam actiones per pactum ipso jure tolluntur, ut injuriarum, item furti.
Papinian. L. 93. §. 4. de solut. XLVI. 3.

Naturalis obligatio, ut pecuniae numeratione, ita justo pacto vel jurejurando ipso jure tollitur, quod vinculum aequitatis, quo solo sustinebatur, conventionis aequitate dissolvitur, ideoque fidejussor, quem pupillus dedit, ex istis causis liberari dicitur

2).

1) Arndts II. S. 412 f. Göschen II. S. 22 träge II. 1. Nr. 14.

7 ff. S. auch Scheurl Bei

2) Ueber den sogenannten erzwungenen Nachlaß: Vangerow l. I. §. 582. Anm. 2.

§. 245. 10. Vergleich..

Dig. de transactionibus II. 15.

Cod. eod. II. 4.

Ulp. L. 1. D. h. t.

Qui transigit, quasi de re dubia, et lite incerta, neque finita transigit; qui vero paciscitur donationis causa rem certam et indubitatam liberalitate remittit.

Hermog. L. 16. eod.

Qui fidem licitae transactionis rupit, non exceptione tantum summovebitur, sed et poenam, quam, si contra placitum fecerit, rato manente pacto stipulanti recte promiserat, praestare cogetur.

c. 6. Cod. h. t.

Cum mota inofficiosi querela matrem vestram cum diversa parte transegisse ita, ut partem bonorum susciperet, et a lite discederet, proponatis, instaurari quidem semel omissam querelam per vos, qui matri heredes exstitistis, juris ratio non sinit, verum si fides placitis praestita non est, in id, quod interest, diversam partem recte convenietis. Aut enim stipulatio conventioni subdita est, ut ex stipulatu actio competit, aut, si omissa verborum obligatio est, utilis actio, quae praescriptis verbis rem gestam demonstrat, danda est.

c. 10. eod.

Fratris tui filiis de paterna successione ac statu etiam nunc contra fidem sanguinis, itemque placitorum, quaestionem inferre, parum probe po

stulas; nullus etenim erit litium finis, si a transactionibus bona fide interpositis coeperit facile discedi.

c. 20. eod.

Non minorem auctoritatem transactionem, quam rerum judicatarum esse, recta ratione placuit; siquidem nihil ita fidei congruit humanae, quam ea, quae placuerant, custodiri. Nec enim ad rescindendum pactum sufficit quod hoc secunda hora noctis intercessisse proponas, cum nullum tempus sanae mentis majoris viginti quinque annis consensum repudiet.

c. 21. Cod. de pact.

Cum proponas, inter vos sine scriptura placuisse, fratrum tuorum successiones aequis ex partibus dividi, et transactionis causa probari possit hanc intercessise conventionem, exceptione te tueri potes, si possides. Quod si adversarius tuus teneat; ex hoc placito nullam actionem natam esse, si tibi stipulatione non prospexisti, debes intelligere; nec adversario tuo transactione uti concedendum est, nisi ea, quae placita sunt, adimplere para

tus sit.

c. 33. h. t.

Si pro fundo, quem petebas, praedium certis finibus liberum dari transactionis causa placuit, nec eo tempore minor annis viginti quinque fuisti, licet hoc praedium obligatum post, vel alienum pro parte fuerit probatum, instaurari decisam litem prohibent jura. Ex stipulatione sane, si placita servari secuta est, vel si non intercesserit, praescriptis verbis actione civili subdita apud rectorem provinciae agere potes. Si tamen res ipsas apud te constitutas, ob quarum quaestionem litis intercessit decisio, fiscus vel alius a te vindicavit, nihil petere potes.

c. 42. eod.

Si ex falsis instrumentis transactiones vel pactiones initae fuerint, quamvis jusjurandum de his interpositum sit, etiam civiliter falso revelato, eás retractari praecipimus; ita demum, ut, si de pluribus causis vel capitulis eaedem pactiones seu transactiones initae fuerint, illa tantummodo causa vel pars retractetur, quae ex falso instrumento composita convicta fuerit, aliis capitulis firmis manentibus, nisi forte etiam de eo, quod falsum dicitur, controversia orta decisa sopiatur 2).

Arndts II. S. 418 f. Göschen Il. 2. S. 485 f.

2) Inwieferne kann ein Vergleich wegen Verlegung über die Hälfte bestritten werden? Vangerow. §. 611. Anm. II.

§. 246. 11. Concursus duarum causarum lucrativarum.

Paul. L. 83. §. 6. Dig. de verb. obl.

Si rem, quam ex causa lucrativa stipulatus sum, nactus fuero ex causa

lucrativa, evanescit stipulatio. Sed si heres exstitero domino, exstinguitur stipulatio. Si vero a me herede defunctus eam legavit, potest agi ex stipulatu. Idemque est, et si sub conditione legata sit, quia et si ipse debitorem sub conditione legatam dedisset, non liberaretur; sed si conditione deficiente remanserit, petitio infirmabitur.

§. 6. J. de legatis (II. 20.)

Si res aliena legata fuerit et ejus rei vivo testatore legatarius dominus factus fuerit ex causa emtionis, ex testamento actione pretium consequi potest, si vero ex causa lucrativa, veluti ex donatione vel ex alia simili causa agere non potest. Nam traditum est duas lucrativas causas in eundem hominem, et eandem rem concurrere non posse. Hac ratione, si ex duobus testamentis eadem res eidem debeatur, interest, utrum rem an aestimationem ex testamento consecutus sit, nam si rem habet, agere non potest, quia habet eam ex causa lucrativa, si aestimationem, agere potest.

§. 247. 12. Mutuus dissensus und 13. einzelne andere, zum Theile schon früher berührte Erlöschungsgründe 1).

S. 4. J. quib. mod. obl. toll.

Hoc amplius eae obligationes, quae consensu contrahuntur, contraria voluntate dissolvuntur. Nam si Titius et Sejus inter se consenserint, ut fundum Tusculanum emtum Sejus haberet centum aureorum, deinde re nondum secuta, id est neque pretio soluto neque fundo tradito, placuerit inter eos, ut discederetur ab ea emtione et venditione, invicem liberantur. Idem est in conductione et locatione, et in omnibus contractibus, qui ex consensu descendunt.

L. 1. C. quando liceat. IV. 45.

Re quidem integra ab emtione et venditione utriusque partis consensu recedi potest. Etenim quod consensu contractum est, contrariae voluntatis adminiculo dissolvitur. At enim post traditionem interpositam nuda voluntas non resolvit emtionem, si non actus quoque priori similis retro agens venditionem intercesserit.

1) S. Puchta Pand. §. 301. Arndts II. S. 431. §. 277.

Zweite Hauptabtheilung.

Die Familien-Rechte 1).

§. 248. Einleitung.

1) S. auch Gans Erbrecht. I. S. 22 ff. II. 245 ff. Schmidt das preußische Familien-Recht 8. Leipzig 1843. S. 78 f.

1. Abschnitt.

Von der Che 1).

§. 249. 1. Wesen 2).

Inst. de nuptiis I. 10.

Modest. L. 1. Dig. de ritu nupt. (XXIII. 2.)

Nuptiae sunt conjunctio maris et feminae, et consortium omnis vitae, divini et humani juris communicatio.

§. 1. J. de pat. pot. (I. 9.)

Nuptiae autem, sive matrimonium est viri et mulieris conjunctio, inviduam vitae consuetudinem continens. S. Gaji Inst. I. §. 29.

Aeltere Formen der Ehe.

[ocr errors]

a. Ehe mit manus Gaj. Inst. I. §. 109 114.

b. Ehe ohne manus pr. §§. 2. 3. Inst. de pat. pot. 3).

1) Roßbach d. röm. Ehe. 8. Stuttgart 1853. Glück. XXII. S. 375 ff. XXIII

XXVIII.

2) Puchta Just. III. §. 287. Inwieferne ist die Ehe ein Rechtsverhältniß? Puchta Pand. SS. 411. 512 S. auch Göschen III. 1. S. 4. Nr. II.

3) S. Jhering II. 192199. Puchta Inst. II. §. 285.

§. 250. a) Concubinatus 1) und b) Contubernium servorum.

est. «

ad a.

Ulp. L. 3. §. 1. D. de concubinis. (XXV. 7.)

Quia concubinatus per leges nomen assumsit, extra legis poenam

Id L. 1. §. 1. eod.

»Puto, solas eas in concubinatu haberi posse sine metu criminis, in quas stuprum non committitur. «<

[ocr errors]

ad b. L. 14. §. 3. D. de ritu nupt. c. 3. pr. Cod. ad. leg. Jul. de adult. IX. 9.

Göschen III. 1. S. 111.

$. 251. Connubium) und dessen Mangel.

Ehehindernisse 1).

Ulp. V. §. 3. Connubium est uxoris jure ducendae facultas.

a. Absolute Ehehindernisse.

Pr. Inst. de nupt.

[blocks in formation]

Justas autem nuptias inter se cives Romani contrahunt, qui secundum praecepta legum coeunt, masculi quidem puberes, foeminae autem viri potentes, sive patres familiarum sint, sive filii familiarum, dum tamen si filii familiarum sint, consensum habeant parentum, quorum in potestate sunt. Nam hoc fieri debere, et civilis et naturalis ratio suadet in tantum, ut jussus parentis praecedere debeat. Unde quaesitum est, an furiosi filia nuberc, aut furiosi filius uxorem ducere possit? Cumque super filio variebatur, nostra processit decisio, qua permissum est ad exemplum filiae furiosi, filium quoque posse et sine patris interventu matrimonium sibi copulare.

Ulp. L. 39. §. 1. Dig. de jure dot. (XXIII. 3.)

Si spadoni mulier nupserit, distinguendum arbitror, castratus fuerit, nec ne, ut in castrato dicas dotem non esse; in eo, qui castratus non est, quia est matrimonium, et dos, et dotis actio est.

c. 10. Cod. de repud. (V. 17.)

Si maritus uxori ab initio matrimonii usque ad duos annos continuos computandos coire minime propter naturalem imbecillitatem valeat, possit mulier vel ejus parentes sine periculo dotis amittendae repudium marito mittere, ita tamen, ut ante nuptias donatio eidem marito servetur.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Et haec adeo vera

se obtinent, contrahi nuptiae non possunt. sunt, ut, quamvis per adoptionem parentum liberorumve loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio jungi in tantum, ut etiam dissoluta adoptione, idem juris maneat. — — $. 2. Inter fratrem sororemque nuptiae prohibitae sunt, sive ab eodem patre eademque matre nati fuerint, sive ex altero eorum. Sed si qua per adoptionem soror tibi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio, sane inter te et eam nuptiae

« PreviousContinue »