Page images
PDF
EPUB

bebat, a Titio dari stipulatus sis. Nam interventu novae personae, nova nascitur obligatio, et prima tollitur, translata in posteriorem, adeo, ut interdum licet posterior stipulatio inutilis sit, tamen prima novationis jure tollatur, veluti si id, quod tu Titio debes, a pupillo sine tutoris auctoritate stipulatus fueris, quo casu res amittitur. Nam et prior debitor liberatur, et posterior obligatio nulla est. Non idem juris est, si a servo quis fuerit stipulatus. Nam tunc prior perinde obligatio manet ac si postea nullus stipulatus fuisset. Sed si eadem persona sit, a qua postea stipuleris, ita demum novatio fit, si quid in posteriore stipulatione novi sit, forte si conditio, aut dies, aut fidejussor adjiciatur aut detrahatur. Quod autem diximus, si conditio adjiciatur, novationem fieri, sic intelligi oportet, ut ita dicamus factam novationem, si conditio exstiterit, alioquin, si defecerit, durat prior obligatio. Sed cum hoc quidem inter veteres constabat, tunc fieri novationem, cum novandi animo in secundam obligationem itum fuerat, per hoc autem dubium erat, quando novandi animo videretur hoc fieri, et quasdam de hoc praesumtiones alii in aliis casibus introducebant, ideo nostra processit constitutio, quae apertissime definivit, tunc solum novationem prioris obligationis fieri, quoties hoc ipsum inter contrahentes expressum fuerit, quod propter novationem prioris obligationis convenerunt. Alioquin manere et pristinam obligationem et secundam ei accedere, ut maneat ex utraque causa obligatio secundum nostrae constitutionis definitionem.

Ulp. L. 1. pr. D. h. t.

Novatio est prioris debiti in aliam obligationem vel civilem vel naturalem transfusio atque translatio, hoc est, quum ex praecedente causa ita nova constituatur, ut prior perimatur.

Id. L. 14. pr. eod.

Quoties quod pure debetur, novandi causa sub conditione promittitur, non statim fit novatio, sed tunc demum, quum conditio extiterit. Et ideo, si forte Stichus fuerit in obligatione et pendente conditione decesserit, nec novatio continget, quia non subest res eo tempore, quo conditio impletur. Unde Marcellus, etsi post moram Stichus in conditionalem obligationem deductus sit, purgari moram, nec in sequentem deduci obligationem putat.

§. 1. Sed si, quod, sub conditione debetur, pure quis novandi causa stipuletur, nec nunc quidem statim novat, licet pura stipulatio aliquid egisse videatur, sed tunc novabit, quum extiterit conditio; etenim existens conditio primam stipulationem committit, commissamque in secunda transfert. Et ideo si forte persona promissoris pendente conditione fuerit deportata, Marcellus scribit, ne quidem existente conditione ullam contingere novationem, quoniam nunc, quum exstitit conditio. non est persora, quae obligetur.

c. 1. Cod. h. t.

Delegatio debiti nisi consentiente et stipulanti promittente debitore jure perfici non potest. Nominis autem venditio et ignorante vel invito eo, adversus quem actiones mandantur contrahi solet.

1) E. Hein. Beitrag z. Lehre von d. Nov. u. Delegation 8. 1850. Göschen II. 2. S. 238 ff. Arndts II. S. 415 ff.

2) Die freiwillige Novation schließt zwei Momente in sich: Aufhebung einer bestehenden Obligation und Ersaß derselben durch eine neue. Die Absicht der Partheien muß auf diese Momente gerichtet sein (animus novandi). Die Novation kann entweder zwischen den bisherigen Partheien vor sich gehen, also nur den Rechtsgrund oder Inhalt ihrer Obligation verändern, oder es können mittelst derselben auch Aenderungen in der Person der Partheien selbst vor sich gehen. In diesem Falle kommt eine Expromission zu Stande, wenn ein neuer Schuldner, ohne Mitwirkung des bisherigen, seine Obligation übernimmt. Ulp. L. 8. §. 5. Dig. h. t. Si ab alio promissam sibi dotem maritus ab uxore dotis nomine stipulatus sit, non duplari dotem, sed fieri novationem placet, si hoc actum est; quid enim interest, ipsa an alius quilibet promittat? quod enim ego debeo, si alius promittat, liberare me potest, si novationis causa hoc fiat; si autem non novandi animo hoc intervenit, uterque quidem tenetur, sed altero solvente alter liberatur; non tamen si quis stipuletur, quod mihi debetur, aufert mihi actionem, nisi ex voluntate mea stipuletur; liberat autem me is, qui quod debeo, promittit, etiam si nolim. Eine Delegation besteht darin, daß über Veranlassung des Gläubigers oder Schuldners einer bestehenden Obligation der andere Theil mit einem dritten sich einigt, ihn als Gläubiger anzuerkennen oder als Schuldner anzunehmen. c. 8. Cod. h. t. Novationum nocentia corrigentes volumina et veteris juris ambiguitates resecantes, sancimus, si quis vel aliam personam adhibuerit, vel mutaverit, vel pignus acceperit, vel quantitatem augendam vel minuendam esse crediderit, vel conditionem seu tempus addiderit vel detraxerit, vel cautionem juniorem acceperit, vel aliquid fecerit, ex quo veteris juris conditores introducebant novationes, nihil penitus prioris cautelae innovari, sed anteriora stare et posteriora incrementum illis accedere nisi ipsi specialiter remiserint quidem priorem obligationem, et hoc expresserint, quod secundam magis pro anterioribus elegerint. Et generaliter definimus, voluntate solum esse non lege novandum, et si non verbis exprimatur, ut sine novacausa procedat; hoc enim naturaliter inesse rebus volumus, et non verbis extrinsecus supervenire. Ueber die sogenannte nothwendige Novation s. Puchta Pand. §. 292.

tione,

[ocr errors]

·

§. 241. 6. Compensation 1).

Dig. de compensationibus XVI. 2.

Cod. eod. IV. 31.

Modest. L. 1. h. t.

Compensatio est debiti et crediti inter se contributio.

Pompon. L. 3. eod.

Ideo compensatio necessaria est, quia interest nostra potius non solvere, quam solutum repetere.

§. 30. J. de act. IV. 6. S. §. 99. Nr. 6. S. 117.

c. 4. C. h. t.

Si constat, pecuniam, invicem deberi, ipso jure soluto compensationem haberi oportet ex eo tempore, ex quo ab utraque parte debetur, utique quoad concurrentes quantitates, ejusque solius, quod amplius apud alterum est, usurae debentur, si modo petitio earum subsistit.

c. 14. C. eod.

Pr. Compensationes ex omnibus actionibus ipso jure fieri sancimus, nulla differentia in rem vel personalibus actionibus inter se observanda §. 1. Ita tamen compensationes objici jubemus, si causa, ex qua compensetur, liquida sit, et non multis ambagibus innodata, sed possit judici facilem exitum sui praestare. Satis enim miserabile est, post multa forte variaque certamina, quum res jam fuerit approbata, tunc ex altera parte, quae jam paene convicta est, opponi compensationem jam certo et indubitato debito, et moratoriis ambagibus spem condemnationis excludi. Hoc itaque judices observent, et non procliviores in admittendas compensationes existant, nec molli animo eas suscipiant, sed jure stricto utentes, si invenerint eas majorem et ampliorem exposcere indaginem, eas quidem alii judicio reservent, litem autem pristinam jam paene expeditam sententia terminali componant; excepta actione depositi secundum nostram sanctionem, in qua nec compensationi locum esse disposuimus. §. 2. Possessionem autem alienam perperam occupantibus compensatio non datur.

Ulp. L. 6. Dig. h. t.

Etiam quod natura debetur, venit in compensationem.
Javol. L. 14. eod.

Quaecunque per exceptionem perimi possunt, in compensationem non

veniunt.

Paul. L. 4. eod.

Verum est, quod et Neratio placebat, et Pomponius ait, ipso jure eo minus fidejussorem ex omni contractu debere, quod ex compensatione reus retinere potest; sicut enim, cum totum peto a reo, male peto, ita et fidejussor non tenetur ipso jure in majorem quantitatem, quam reus condemnari potest.

c. 7. Cod. h. t.

Si ex venditione pretium venditori debetur, compensationis ratio opponitur. Adversus fiscum enim solummodo emtores petitioni pretii compensationem objicere prohibentur.

1) Hartter Compensation. 8. München 1837. — Hartter 3. f. C. u. Pr. XVIII. 1. Brinz Compensation 8. Lpzg. 1849. v. Scheurl Beiträge Nr. 7. S. 149 f. H. Dernburg die Compensation nach röm. R. 8. Heidelberg 1854. (mit r. geschichtlicher Entwicklung dieser Lehre). Arndts II. S. 405 f. Göschen II. 2. S. 264 f.

2) Die Compensation tritt ipso jure ein (L. 4. h. t.) Wurde von ihr kein Gebrauch gemacht, so kann die cond. ind. angestellt werden. L. 10. §. 1. D. h. t.

§. 242. 7. Confusion 1).

Afric. L. 38. §. 5. de solutt. (XLVI. 3.)

Qui pro te apud Titium fidejusserat, pignus in suam obligationem dedit, post idem te heredem instituit; quamvis ex fidejussoria causa non tenearis, nihilominus tamen pignus obligatum manebit; at si idem alium fidejussorem dederit, atque ita heredem te instituerit, rectius existimari ait, sublata obligatione ejus, pro quo fidejussum sit, eum quoque, qui fidejusserit, liberari.

Papinian. L. 95. §. 3. eod.

Quod vulgo jactatur, fidejussorem, qui debitori heres extitit, ex causa fidejussionis liberari, toties verum est, quoties rei plenior promittendi obligatio invenitur. Nam si reus duntaxat fuit obligatus, fidejussor liberabitur. Scaevola L. 93. eod.

[ocr errors]

Si duo rei sint stipulandi, et alter alterum heredem scripserit, videndum, an confundatur obligatio. Placet, non confundi. Quo bonum est, hoc dicere? Quodsi intendat dari sibi oportere, vel ideo dari oportet ipsi, quod heres exstitit, vel ideo, quod proprio nomine ei deberetur. Atquin magna est hujus rei differentia; nam si alter ex reis pacti conventi temporali exceptione summoveri poterit, intererit, is, qui heres exstitit, utrumne suo nomine, an hereditario experiatur, ut ita possis animadvertere, exceptioni locus sit, nec ne. §. 1. Item si duo rei sint promittendi, et alter alterum heredem scripserit, confunditur obligatio. §. 2. Sed si reus heredem fidejussorem scripserit, confunditur obligatio; et quasi generale quid retinendum est, ut ubi ei obligationi, quae sequelae locum obtinet, principalis accedit, confusa sit obligatio; quoties vero duae sint principales, altera alteri potius adjiciatur ad actionem, quam confusionem pariat. §. 3. Quid ergo, si fidejussor reum heredem scripserit? Confundetur obligatio secundum Sabini sententiam, licet Proculus dissentiat.

1) Arndts II. §. 273. S. 425 f. Göschen II. 2. S. 256 f.

§. 243. 8. Untergang des Gegenstandes. Unmöglichkeit der

Leistung ).

Pomp. L. 23. Dig. de verb. obl.

Si ex legati causa, aut ex stipu latu hominem certum mihi debeas, non aliter post mortem ejus tenebris mihi, quam si per te steterit, quominus vivo eo eum mihi dares, quod ita fit, si aut interpellatus non dedisti, aut

occidisti eum.

c. 11. Cod. si cert. pet. (IV. 2.)

Incendium aere alieno non exuit debitorem.

Pap. L. 95. §. 1. pr. D. de solutt.

Quodsi promissoris fuerit electio, defuncto altero, qui superest, acque peti poterit. Enimvero si facto debitoris alter sit mortuus, cum debitoris esset electio, quamvis interim non alius peti possit, quam qui solvi etiam potest, neque defuncti offerri aestimatio potest, si forte longe fuit vilior, (quoniam id pro petitore in poenam promissoris constitutum est,) tamen et si alter servus postea sine culpa debitoris moriatur, nullo modo ex stipulatu agi poterit, cum illo in tempore, quo moriebatur, non commiserit stipulationem. Sane quoniam impunita non debent esse admissa, doli actio non immerito desiderabitur; aliter quam in persona fidejussoris, qui promissum hominem interfecit, quia tenetur ex stipulatu actione fidejussor, quemadmodum tenebatur si debitor sine herede decessisset.

1) S. auch Puchta P. §. 302. Arndts II. S. 427.

§. 244. 9. Erlaß 1).

Dig. de pactis. II. 14. Cod. eod. II. 3.

Dig. de acceptilatione XLVI. 4. Cod. eod. VIII. 43.
§. 1. J. quib. mod. oblig. toll.

Item per acceptilationem tollitur obligatio. Est autem acceptilatio imaginaria solutio. Quod enim ex verborum obligatione Titio debetur, id si velit Titius remittere, poterit sic fieri, ut patiatur haec verba debitorem dicere: Quod ego tibi promisi, habesne acceptum? et Titius respondeat: Habeo. Quo genere ut diximus, tantum eae solvuntur obligationes, quae ex verbis consistunt, non etiam ceterae; consentaneum enim visum est, verbis factam obligationem aliis posse verbis dissolvi. Sed et id, quod ex alia causa debetur, potest in stipulationem deduci et per acceptilationem dissolvi.

§. 3. J. de except. IV. 13.

« PreviousContinue »