Page images
PDF
EPUB

Paul. L. 88. D. de O.

Mora rei fidejussori quoque nocet. Sed si fidejussor servum obtulit, et reus moram fecit, mortuo Sticho fidejussori succurrendum est. Sed si fidejussor hominem occiderit, reus liberatur, fidejussor autem ex stipulatione conveniri potest.

c. 5. C. h. t.

Jure nostro est potestas creditori, relicto reo, eligendi fidejussores, nisi inter contrahentes aliud placitum doceatur.

(Nov. IV. c. 1.)

§. 4. J. h. t.

Si plures sint fidejussores, quotquot erunt numero, singuli in solidum tenentur. Itaque liberum est creditori, a quo velit solidum petere. Sed ex epistola. D. Hadriani compellitur creditor a singulis, qui modo solvendo sunt, litis contestatae tempore, partes petere. Ideoque si quis ex fidejussoribus eo tempore solvendo non sit, hoc caeteros onerat. Sed si ab uno fidejussore creditor totum consecutus fuerit, hujus solius detrimentum erit, si is, pro quo fidejussit, solvendo non sit, et sibi imputare debet, cum potuerit juvari ex epistola D. Hadriani, et desiderare, ut pro parte in se detur actio. II. Gegenüber dem Hauptschuldner.

§. 6. J. h. t.

Si quid autem fidejussor pro reo solverit, ejus recuperan di causa habet cum eo mandati judicium.

Paul. L. 36. D. h. t.

Cum is, qui et reum et fidejussores habens, ab uno ex fidejussoribus accepta pecunia praestat actiones, poterit quidem dici, nullas jam esse, cum suum perceperit, et perceptione omnes liberati sint. Sed non ita est; non enim in solutum accepit, sed quodammodo nomen debitoris vendidit, et ideo habet actiones, quia tenetur ad id ipsum, ut praestet actiones.

c. 2. Cod. h. t.

Creditori, qui pro eodem debito et pignora et fidejussorem accepit, licet, si malit, fidejussorem convenire in eam pecuniam, in qua se obligaverit; quod cum facit, debet jus pignorum in eum transferre. Sed cum in alia quoque causa eadem pignora vel hypothecas habet obligatas, non prius compellendus est transferre pignora, quam omne debitum exsolvatur.

c. Erlöschung der Bürgschaft 3).

1) Girtanner die Lehre von der Bürgschaft. p. 8. Jena 1852. Arndts II. S. 332 f. (S. 534 Nr. 1). S. Gaj. Inst. III. §. 115. sq.

2) Javol. L. 42. Dig. h. t. Si ita fidejussorem accepero: quod ego decem credidi, de ea pecunia mille modios tritici fide tua esse jubes? non obligatur fidejussor,

quia in aliam rem, quam quae credita est, fidejussor obligari non potest. L. 8. §. 7. eod. Vangerow §. 578. Anm. 1. Nr. 1 u. 2.

3) Mit dem Aufhören der principalen Obligation erlischt auch die Bürgschaft, es wäre denn, daß jene als obl. nat. fortbestände. L. 19. D. de. exc. XLIV. 4. L. 60. Dig. de fidejuss. XLVI. 1. Alle Einwendungen, welche dem Principalschuldner zu Statten kommen, kann auch der Bürge geltend machen. (cit L. 32. h. t. L. 19. D. de. exc. XLIV. 1. §. 4. J. de repl. IV. 14). S. zugl. Vangerow I. I. Anm. 2. Der Bürge hat die exceptio ordinis seu excussionis gegen den Gläubiger. Nov. IV. c. 1., und wenn der Gläubiger durch seine Schuld bei dem Principalschuldner durchfällt, haftet der Bürge nicht. Vangerow I. I. Anm. 3. Ferner die exc. divisionis, wenn sich Mehrere gemeinschaftlich verbürgt haben. L. 26. Dig. de fidej. Auch kann er die Abtretung der Klage gegen den Principalschuldner und die Mitbürgen verlangen. L. 17. 36. 39. eod. Ist diese nicht erfolgt, so muß ein anderer Grund vorliegen, der einen Regreßanspruch des Bürgen wider den Schuldner erzeugt; an und für sich ist solcher Negreß nicht begründet. Puchta P. S. 406.

[ocr errors]

$. 235. d) Constitutum debiti alieni 1).

Dig. de pecunia constituta XIII. 5.

Cod. eod. IV. 18.

Ulp. L. 1. §. 5. Dig. h. t.

An possit aliud constitui, quam quod debetur, quaesitum est? Sed cum jam placet, rem pro re solvi posse, nihil prohibet, et aliud pro debito constitui; denique si quis centum debens, frumentum ejusdem pretii constituat, puto valere constitutum.

Paul. L. 19. pr. eod.

Id, quod sub conditione debetur, sive pure sive certo die constituatur, eadem conditione suspenditur, ut existente conditione, teneatur, deficiente, utraque actio depereat.

Id. L. 4. eod.

Sed et, si citeriore die constituat se soluturum, similiter tenetur.
Nov. CXXXVI.

e) Sog. Mandatum qualificatum 2).

4 Glück Pand. XIII. S. 398 f. Der wesentliche Unterschied des constitut. deb. al. von der fidejussio besteht darin, daß die Obligation des Constituenten nicht identisch mit jener des Principalschuldners ist, daher auch einen anderen Gegenstand zu ihrem Inhalt haben kann. (cit. L. 1. §. 5. h. t). Was die nach geschlossenem Constitute gegen den Hauptschuldner entstandenen Einwendungen anbelangt, so ist für die Geltendmachung derselben durch den Constituenten der Umstand entscheidend, daß hier allerdings mehrere Obligationen existiren, welche wie bei der

Solidar-Obligation nur in der Befriedigung des Gläubigers eine beide zugleich aufhebende Erlöschungsart haben. S. L. 18. §. 1. 3 D. h. t. und Vaugerow I. I. §. 579.

2) Arndts II. S. 537. Nr. 1. 2.

Vierter Abschnitt.

Endigung der Obligationen.

§. 236. Vorbemerkung 1).

S. Ulp. 26. §. 3. Dig. de cond. indeb. (XII. 6.)

Indebitum autem solutum accipimus, non solum si omnino non debeatur, sed et si per aliquam exceptionem perpetuam peti non poterat. Marcell. L. 66. Dig. de reg. jur.

Desinit debitor esse is, qui nactus est exceptionem justam, nec ab aequitate naturali abhorrentem.

↳ Savigny l. I. I. S. 115 f. Arndts II. S. 401.

Einzelne Erlöschung s gründe.

§. 237. 1. Solutio 1).

Dig. de solutt. et liberatt. XLVI. 3.

Cod. eod. VIII. 42.

a) Voraussetzungen.

Ulp. L. 176. Dig. de verb. sign.

Solutionis verbo satisfactionem quoque omnem accipiendam placet; solvere dicimus eum, qui fecit, quod facere promisit.

Pr. Inst. quib. mod. toll. oblig. (III. 29.)

Tollitur autem omnis obligatio solutione ejus, quod debetur, vel si quis consentiente creditore aliud pro alio solverit. Nec interest, quis solvat, utrum ipse, qui debet, an alius pro eo; liberatur enim et alio solvente, sive sciente sive ignorante debitore, vel invito eo solutio fiat. Item si reus solverit, etiam ei, qui pro eo intervenerunt, liberantur. Idem ex contrario contingit, si fidejussor solverit, non enim ipse solus liberatur sed etiam reus.

Ulp. L. 14. §. 8. D. h. t.

Pupillum sine tutoris auctoritate nec solvere posse palam est, sed si dederit nummos, non fient accipientis, vindicarique poterunt; plane si fuerint consumti, liberabitur.

Paul. L. 15. eod.

Pupillo volvi sine tutoris auctoritate non potest. Sed nec delegare potest, quia nec alienarc ullam rem potest. Si tamen solverit ei debitor, et nummi salvi sint, petentem pupillum doli mali exceptione debitor summovebit.

b) Vollzug 2).

Id. L. 2. §. 1. Dig. de reb. cred. XII. 1. S. §. 68.

Mod. L. 41. §. 1. D. de usuris XXII. 1.

Lucius Titius, cum centum, et usuras aliquanti temporis deberet, minorem pecuniam, quam debebat, obsignavit. Quaero, an Titius pecuniae, quam obsignavit, usuras praestare non debeat? Modestinus respondit: si non hac lege mutua pecunia data esset, uti liceret et particulatim, quod acceptum est, exsolvere, non retardari totius debiti usurarum praestationem, si cum creditor paratus esset totum suscipere, debitor, qui in exsolutione totius cessabat, solam partem deposuit.

Die Zahlung muß zur gehörigen Zeit, und am gehörigen Orte geschehen. Ist über leßeren nichts bestimmt, so müssen Sachen dort zurückgestellt werden, wo man sie empfangen hat; andere Leistungen sind am Wohnfiße des Schuldners zu erfüllen. (§. 33. J. de act. 3).

Ueber das Beneficium competentiae.

1) Arndts II. S. 401. §. 261.

2) Wenn der Schuldner die Zahlung nicht seinem Gläubiger unmittelbar, sondern eigenmächtig an dessen Gläubiger leistet, so ist er als neg. gestor zu behandeln. Vangerow S. 582. Anm. 1. Ueber das Verhältniß des solutionis causa adjectus das. Anm. 2.

[ocr errors]

3) Ist es nicht schon an sich, oder durch die Erklärung des Schuldners gewiß, welche von mehreren Schulden er durch eine Zahlung abtragen wollte, so wird jene als getilgt angesehen, deren Tilgung dem Schuldner am vortheilhaftesten. ist. (L. 1 3. D. h. t.) und zuerst die rückständigen Zinsen, dann das Capital getilgt. (L. 5. §. 2. eod.) Läßt sich ein solcher Vortheil nicht bestimmen, so ist zunächst die ältere Schuld (L. 5. pr. eod.), und in Ermanglung eines Vorzuges des Alters jede der mehreren Schulden nach Verhältniß ihres Betrages theils weise als getilgt anzusehen. (L. 8. eod.) S. Vangerow §. 589. Anm.

§. 238. 2. Datio in solutum.

c. 17. Cod. de solutt. (VIII. 42.)

Manifesti juris est, tam alio pro debitore solvente, quam rebus pro numerata pecunia consentiente creditore datis tolli paratam obligationem. S. Novell. IV. cap. 3.

§. 239. 3. Gerichtliche Hinterlegung. 4. Dereliction.
ad 3.

c. 19. Cod. de usuris. (IV. 32:)

Acceptam mutuo sortem cum usuris licitis creditori post testationem offeras, at si non suscipiat, consignatam in publico depone, ut cursus legitimarum usurarum inhibeatur. In hoc autem casu publicum intelligi oportet vel sacratissimas aedes, vel ubi competens judex super ea re aditus deponi eas disposuerit. Quo subsecuto etiam periculo debitor liberabitur, et jus pignorum tolletur, quum Serviana etiam actio manifeste declaret pignoris inhiberi persecutionem vel solutis pecuniis, vel si per creditorem steterit, quominus solvantur. Quod etiam in trajectitiis servari oportet; creditori scilicet actione utili ad exactionem earum non adversus debitorem, nisi forte eas receperit, sed contra depositarium vel ipsas competente pecunias.

ad. 4.

Ulp. L. 1. §. 3. de per. et omm. rei vend. (XVIH. 6.)

Licet autem venditori vel effundere vinum, si diem ad metiendum praestituit, nec intra diem admensum est; effundere autem non statim poterit ; priusquam testato denunciet emtori, aut ut tollat vinum aut sciat futurum, ut vinum effunderetur; si tamen, quum posset effundere, non effudit, laudandus est potius; ea propter mercedem quoque doliorum potest exigere, sed ita demum, si interfuit ejus, inania esse vasa, in quibus vinum fuit, veluti si locaturus ea fuisset, vel si necesse habuit alia conducere dolia. Commodius est autem, conduci vasa, nec reddi vinum, nisi, quanti conduxerit, ab emtore reddatur, aut vendere vinum bona fide, id est, quantum sine ipsius incommodo fieri potest, operam dare, ut quam minime detrimento sit ea res emtori.

S. 240. 5. Novation.

Dig. de novatt. et delegatt. XLVI. 2.

Cod. eod. VIII. 41.

§. 3. J. quib. mod. obl. toll.

Praeterea novatione tollitur obligatio, veluti si id, quod tibi Sejus de

« PreviousContinue »