Page images
PDF
EPUB

§. 1. Noxa autem est ipsum corpus, quod nocuit, id est servus; noxia, ipsum maleficium, veluti furtum, damnum, rapina, injuria.

§. 5. Omnis autem noxalis actio caput sequitur. Nam, si servus tuus noxiam commiserit, quamdiu in tua potestate sit, tecum est actio. Si autem in alterius potestatem pervenerit, cum illo incipit actio esse. At si manumissus fuerit directo ipse tenetur, et extinguitur noxae deditio. Ex diverso quoque directa actio noxalis esse incipit. Nam, si liber homo noxiam commiserit, et is servus tuus esse coeperit (quod quibusdam casibus effici primo libro tradidimus) incipit tecum esse noxalis actio, quae ante directa fuisset.

§. 7. Sed veteres quidem hoc in filiis familiarum masculis et feminis admisere, nova autem hominum conversatio hujusmodi asperitatem recte respuendam esse existimavit, et ab usu communi hoc penitus recessit. S. auch §. 6. eod.

Jhering 1. S. 123.

§. 230. b) Pauperies.

Inst. Si quadrupes pauperiem fecisse dic. IV. 9. Dig. eod. IX. 1.
Pr. I. h. t.

--

Animalium nomine, quae ratione carent, si qua lascivia, aut fervore, aut feritate pauperiem fecerint, noxalis actio Lege XII tabular. prodita est. Quae animalia si noxae dedantur, proficiunt reo ad liberationem, quia ita Lex XII tabularum scripta est ) utputa: Si equus calcitrosus calce percusserit, aut bos cornu petere solitus, cornu petierit. Haec autem actio in iis, quae contra naturam moventur, locum habet. Caeterum si genitalis sit feritas, cessat actio.

Paul. L. 4. eod.

Haec actio utilis competit, etsi non quadrupes, sed aliud animal pauperiem fecit.

[blocks in formation]

§. 231. D. Actio ad exhibendum 1).

Dig. ad exhibendum. X. 4.

Ulp. L. 1. pr. D. de tab. exh. (XLIII. 5.)

Praetor ait: » Quas tabulas Lucius Titius ad causam testamenti sui pertinentes reliquisse dicetur, si hae penes te sunt, aut dolo malo tuo factum est, ut desinerent esse, ita eas illi exhibeas. Item si libellus, aliudve quid relictum esse dicitur, decreto comprehendendam.

Id. L. 11. §. 2. D. h. t.

Si de pluribus rebus quis conveniatur et litis contestatae temporé omnes possederit, licet postea quasdam desierit, quamvis sine dolo malo, possidere, damnandum, nisi exhibeat eas, quas potest.

Paul. L. 6. D. eod.

Gemma inclusa auro alieno vel sigillum candelabro vindicari non potest, sed ut excludatur, ad exhibendum agi potest. Aliter atque in tigno juncto aedibus, de quo nec ad exhibendum agi potest, quia lex duodecim tabularum solvi vetat; sed actione de tigno juncto ex eadem lege in duplum agitur.

1) Göschen II. 2. S. 699 f.

Dritter Abschnitt.

Befestigung der Obligationen.

§. 232. Begriff und Arten der Intercession 1).

[blocks in formation]

1) Ueber den Begriff der Interceffion im weit. S. Vangerow III. §. 577.

§. 233. Von der Intercession der Frauenspersonen 1).

Dig. ad Sct. Vellejanum. XVI. 1. Cod. eod. IV. 29.

c. 1. Cod. h. t.

Mulieribus quidem, quae alienam obligationem suscipiunt, vel in se transferunt, si id contrahentes non ignorent, senatusconsulto subvenitur. Sed si pro aliis, cum obligatae non essent, pecuniam exsolverint, intercessione cessante, repetitio nulla est 2).

Ulp. L. 8. §. 3. D. h. t.

Interdum intercedenti mulieri et condictio competit; puta, si contra senatusconsultum obligata, debitorem suum delegaverit, nam hic ipsi competit condictio; quemadmodum si pecuniam solvisset, condiceret; solvit enim et qui reum delegat.

Julian. L. 16. pr. eod.

Si mulier contra S. C. Vellejanum pro me intercessisset Titio, egoque mulieri id solvissem, et ab ea Titius eam pecuniam peteret, exceptio hujus

S. Cti non est profutura mulieri, neque eam periclitari, ne eam pecuniam perdat, cum jam eam habeat.

Paul. L. 30. pr. eod.

Si decipiendi animo, vel cum sciret se non teneri, mulier pro aliquo intercesserit, exceptio ei senatusconsulti non datur, actionem enim, quae in dolum mulieris competit, amplissimus ordo non excludit.

Gajus L. 12. D. de minor. (IV. 4.)

Si apud minorem mulier pro alio intercesserit, non est ei actio in mulierem danda, sed perinde atque caeteri per exceptionem summoveri debet, scilicet, quia communi jure in priorem debitorem ei actio restituitur. Haec si solvendo sit prior debitor, alioquin mulier non utetur senatusconsulti auxilio.

Pomp. L. 32. §. 4. D. h. t.

Si mulier pro eo, pro quo intercesserit, judicium parata sit accipere, ut non in veterem debitorem actio detur, quoniam senatusconsulti exceptionem opponere potest, cavere debebit, exceptione se non usuram, et sic ad judicem ire.

c. 22. C. h. t.

Si mulier perfectae aetatis constituta post intercessionem, vel cautionem conscripserit, vel pignus, aut intercessorem praestiterit, sancimus, antiqua legum varietate cessante, si quidem intra biennale juge tempus post priorem cautionem numerandum, pro eadem causa fecerit cautionem, vel pignus aut intercessorem dederit, nihil sibi praejudicare, quod adhuc ex consequentia suae fragilitatis in secundam jacturam inciderit. Sin autem post biennium haec fecerit, sibi imputet, si, quod saepius cogitare poterat et evitare, non fecit sed ultro firmavit cet.

c. 23. pr. §. 1. 2. eod.

Sancimus, mulierem si intercesserit, sive ab initio, sive postea aliquid accipiens, ut sese interponat, omnimodo teneri, et non posse senatus consulti Vellejani uti auxilio, sive sine scriptis, sive per scripturam sese interposuerit. Sed si quidem in ipso instrumento intercessionis dixerit, sese aliquid accepisse, et sic ad intercessionem venisse, et hoc instrumentum publice confectum inveniatur, et a tribus testibus consignatum, omnimodo esse credendum, eam pecunias, vel res accepisse, et non esse ei ad senatusconsulti Vellejani auxilium regressum. Sin autem sine scriptis intercesserit, vel instrumento non sic confecto, tunc, si possit stipulator ostendere, eam accepisse pecunias, vel res, et sic subiisse obligationem; repelli eam a SCti juvamine. Sin vero hoc minime fuerit ab eo approbatum, tunc mulieri superesse auxilium, et antiquam actionem adversus eum servari, pro quo mulier intercessit, vel ei actionem parari.

§. 1. Sed si minus idoneae mulieri constitutae aliquis pecunias, vel res dederit, ut pro eo sese obligaret, mulieri quidem, quae revera haec accepit, nullus pateat aditus ad senatusconsulti auctoritatem, creditori autem liceat adversus eam venire, et, quod potest, ab ea exigere, et in reliquum, antiquum debitorem aggredi vel in partem, si aliquid a muliere possit accipere, vel in totum, si ea penitus inopia fatigetur. §. 2. Ne autem mulieres perperam sese pro aliis interponant, sancimus, non aliter eas in tali contractu posse pro aliis sese obligare, nisi instrumento publice confecto, et a tribus testibus subsignato, accipiant homines a muliere pro aliis confessionem, tunc enim tantummodo eas obligari, et sic omnia tractari, quae de intercessionibus foeminarum, vel veteribus legibus cauta, vel ab imperiali auctoritate introducta sunt. Sin autem extra eandem observationem mulieres acceperint intercedentes, pro nihilo habeatur hujusmodi scriptura, vel sine scriptis. obligatio, tanquam nec confecta, nec penitus scripta, ut nec senatusconsulti auxilium imploretur, sed sit libera et absoluta, quasi penitus nullo in eadem causa subsecuto 3).

c. 24. eod.

Veterum ambiguitatem decidentes, sancimus, si quis, ut servo suo manumissionem imponat, mulierem acceperit obnoxiam sese pro certa quantitate facientem, si in libertatem servum perduxerit, sive principaliter mulier sese obligavit, sive pro servo hoc fecit, teneri eam recte omnimodo, senatusconsultum Vellejanum in hoc casu tacere imperantes.

c. 25. eod.

Generaliter sancimus, ut, si quis major viginti quinque annis sive maseul us, sive foemina, dotem pollicitus sit, vel spoponderit pro qualibet muliere, cum qua matrimonium licitum est, omnimodo compellatur suam confessionem adimplere.

[ocr errors]

Nov. CXXXIV. c. 8.

Et illud vero praevidimus pro subjectorum utilitate corrigere, ut, si qua mulier crediti instrumento consentiat proprio viro, aut scribat, et propriam substantiam aut se ipsam obligatam faciat, jubemus, nullatenus hujusmodi valere aut tenere, sive semel, sive multoties hujusmodi aliquid pro eadem re fiat; sive privatum, sive publicum sit debitum, sed ita esse, ac si neque scriptum esset, nisi manifeste probetur, quia pecuniae in propriam ipsius mulieris utilitatem expensae sunt 4).

Nov. CLXXXV. c. 5.

1) Windscheid Ueber das Princip des Sct. Vellej. Arch. f. civ. Prar. XXXII. Nr. 12. 13. Bachofen ausgewählte Lehren des röm. Civilrechts. 8. Bon. 1848 S. 1. ff.

2) Das Princip des Sct. Vell. ist das, die Weiber gegen die Folgen der aus der

ihrem Geschlechte eigenthümlichen Gutmüthigkeit hervorgehende Schwäche zu schüßen, mit welcher sie sich leicht bewegen laffen, Anderen Vertrauen zu schenken und für sie einzustehen, indem sie hoffen, selbst nicht zu Schaden zu kommen. S. Vangerow. I. I. §. 581. Anm. 1. Nr. 2 (und die ganze Ausführung über das Wegfallen des Sct. V.)

3) Ueber das Verhältniß dieses Geseßes zu dem älteren Rechte: Vangerow I. I. Anmerkung 2. wo er die jest herrschende Auslegung der c. 23. §. 2. C. h. t. begründet.

4) Vangerow I. I. Anm. 3.

§. 234. c) Insbesondere von der Bürgschaft 1).

Inst. de fidejussoribus III. 20 (21).

Dig. eod. XLVI. 1. Cod. eod. VIII. 40.

a) Wesen.

Ulp. L. 1. D. h. t.

Omni obligationi fidejussor accedere potest.

§. 1. I. h. t.

In omnibus autem obligationibus adsumi possunt, id est, sive re, sive verbis, sive literis, sive consensu contractae fuerint. At nec illud quidem interest, utrum civilis, an naturalis sit obligatio, cui adjicitur fidejussor, adeo quidem, ut pro servo quoque obligetur, sive extraneus sit, qui fidejussorem a servo accipiat, sive ipse dominus in id, quod sibi naturaliter debetur. Ulp. L. 32. D. h. t.

Ex persona rei, et quidem invito reo, exceptio et caetera rei commoda fidejussori, caeterisque accessionibus competere potest.

§. 5. J. h. t.

Fidejussores ita obligari non possunt, ut plus debeant, quam debet is, pro quo obligantur. Nam eorum obligatio accessio est principalis obligationis, nec plus in accessione potest esse, quam in principali re. At ex diverso, ut minus debeant, obligari possunt. Itaque si reus decem aureos promiserit, fidejussor in quinque recte obligatur, contra vero obligari non potest. Item si ille pure promiserit, fidejussor sub conditione promittere potest, contra, vero non potest. Non solum autem in quantitate, sed etiam in tempore minus aut plus intelligitur. Plus est enim statim aliquid dare, minus est, post tempus dare 2).

b) Wirkungen.

1. Gegenüber dem Gläubiger.

Ulp. L.. 4. §. 1. D. h. t.

Fidejussor et ipse obligatur, et heredem obligatum relinquit, cum rei locum obtineat.

Dworzak, römisches Recht,

20

« PreviousContinue »