Page images
PDF
EPUB

S. 187. 1. Permutatio.

Dig. de rerum permutatione XIX. 4.
Cod. v. ad §. 200.

Paul. L. 5. D. XIX. 5. G. §. 200.

Paul. L. 1. pr. §§. 1. 3. 4. Dig. h. t.

Sicut aliud est vendere, aliud emere, alius emtor, alius venditor, ita pretium aliud, aliud merx. At in permutatione discerni non potest, uter emtor, vel uter venditor sit, multumque differunt praestationes. Emtor enim nisi nummos accipientis fecerit, tenetur ex vendito, venditori sufficit ob evictionem se obligare, possessionem tradere et purgari dolo malo. Itaque, si evicta res non sit, nihil debet. In permutatione vero, si utrumque pretium est, utriusque rem fieri oportet, si merx, neutrius; sed cum debeat et res, et pretium esse, non potest inveniri, quid eorum merx, et quid pretium sit, nec ratio patitur, ut una eademque res et veneat, et pretium sit emtionis. §. 1. Unde si ea res, quam acceperim, vel dederim, postea evincatur, in factum dandam actionem respondetur. §. 3. Ideoque Pedius ait, alienam rem dantem nullam contrahere permutationem. §. 4. Igitur ex altera parte traditione facta, si alter nolit tradere, non in hoc agemus ut ique, quod interest nostra, illam rem accepisse, de qua convenit, sed, ut res contra nobis reddatur, condictioni locus est, quasi re non secuta.

rem

c. 29. Cod. de evictionib. (VIII. 44.)

Si permutationis gratia praedia curatoribus quondam fratris tui mater tua dedit, his, quae in eorum vicem accepit, posteaquam ad defensionem fuerit denunciatum, vel cum eorum non haberet facultatem, evictis, quanti interest, eos conveniri posse, rationis est.

1) Göschen II. 2. S. 325 f.

§. 188. 2. Contractus aestimatorius 1).

Dig. de aestimatoria. XIX. 3.

Ulp. L. 1. pr. D. h. t.

Actio de aestimato proponitur, tollendae dubitationis gratia. Fuit enim ingens dubitatio, cum res aestimata vendenda datur, utrum ex vendito sit actio propter aestimationem, an ex locato, quasi rem vendendum locasse videar; an ex conducto, quasi operas conduxissem, an mandati? Melius itaque visum est, hanc actionem proponi. Omnia et hic locum habent, quae in bonae fidei judiciis diximus. §. 1. Aestimatio autem periculum facit ejus, qui suscepit. Aut igitur ipsam rem debebit incorruptam reddere, aut aestimationem, de qua convenit.

Id. L. 11. pr. D. de reb. cred. (XII. 1.)

Rogasti me, ut tibi pecuniam crederem, ego, cum non haberem, lancem tibi dedi, vel massam auri, ut eam venderes, et nummis utereris; si vendideris, puto mutuam pecuniam factam. Quodsi lancem, vel massam sine tua culpa perdideris prius quam venderes, utrum mihi an tibi perierit, quaestionis erat. Mihi videtur Nervae distinctio verissima, existimantis, multum interesse, venalem habui hane lancem vel massam, necne; ut si venalem habui, mihi perierit, quemadmodum si alii dedissem vendendam; quodsi non fui proposito hoc, ut venderem, sed haec causa fuit vendendi, ut tu utereris, tibi eam periisse et maxime, si sine usuris credidi.

Id. L. 17. §. 1. D. de praescr. v. (XIX. 5.)

Si margarita tibi aestimata dedero, ut aut eadem mihi adferres, aut pretium eorum, deinde haec perierint ante venditionem, cujus periculum sit? Et ait Labeo, quod et Pomponius scripsit, si quidem ego te venditorem rogavi, meum esse periculum, si tu me, tuum; si neuter, nostrum, sed duntaxat consensimus, teneri te hactenus, ut dolum et culpam mihi praestes. Actio autem ex hac causa utique erit praescriptis verbis.

1) Chambon l. I. S. 3 f. Göschen l. I. S. 328.

§. 189. 3. Contractus suffragii.

Cod. de suffragio. (IV. 3.)

Si qui desideria sua explicare cupientes, ferri sibi a quoquam suffragium postulaverint, et ob referendam vicem se sponsione constrinxerint, Promissa restituant cum ea, quae optaverint, consequantur; si artibus moras nectant, ad solutionem debiti coarctandi sunt. §. 1. Et si quid eo nomine in auro, vel argento, vel ceteris rebus mobilibus datum fuerit, traditio sola sufficiet, et contractus habebit perpetuam firmitatem; quoniam collatio rei mobilis inita, integra fide ac ratione cumulatur. §. 2. Quod si praedia rustica, vel urbana placitum continebit, scriptura, quae ea in alium transferat, emittatur, sequatur et traditio corporalis, et rem fuisse completam gesta testentur; aliter enim ad novum dominum transire non possunt, neque de vetere jure discedere. §. 3. Quod si quis, dum solo commonitorio de suffragio nititur, bona duxerit occupanda; reus temeritatis ac violentiae retinebitur, ac in statum pristinum possessio reducetur, eo a petitione excluso, qui non dubitavit invadere, quod petere debuisset.

S. Novell. VIII. c. 1. und CLXI. c. 2.

Dworzak, römisches Recht.

17

$. 190. 4. Precarium.

Dig. de precario. XLII. 26.

Ulp. L. 1. pr. Dig. h. t.

Precarium est, quod precibus petendi utendum conceditur tamdiu, quamdiu is, qui concessit, patitur.

Jd. L. 2. §. 3. eod.

Habere precario videtur, qui possessionem vel corporis, vel juris adeptus est, ex hac solummodo causa, quod preces adhibuit, et impetravit, ut sibi possidere aut uti liceat.

sidere.

I d. L. 4. §. 1. eod.

Meminisse autem nos oportet, eum, qui precario habet, etiam pos

Id. L. 8. §. 3. eod.

Eum quoque precario teneri voluit Praetor, qui dolo fecit, ut habere desineret. Illud adnotatur, quod culpam non praestat is, qui precario rogavit, sed solum dolum praestat, quanquam is, qui commodatum suscepit, non tantum dolum, sed etiam culpam praestat. Nec immerito dolum solum praestat is, qui precario rogavit, cum totum hoc ex liberalitate descendat ejus, qui precario concessit, et satis sit, si dolus tantum praestetur. Culpam tamen dolo proximam contineri quis merito dixerit.

Celsus L. 12. §. 1. eod.

Precario rogatio et ad heredem ejus, qui concessit, transit, ad heredem autem ejus, qui precario rogavit, non transit, quippe ipsi duntaxat, non etiam heredi concessa possessio est.

Ulp. L. 4. §. 4. eod.

Item qui precario ad tempus rogavit, finito tempore, etiamsi ad hoc temporis non rogavit, tamen precario possidere videtur; intelligitur enim dominus, cum patitur eum, qui precario rogaverit, possidere, rursus precario concedere.

Jul. L. 19. §. 2. eod.

Cum quid precario rogatum est, non solum interdicto uti possumus, sed et incerti condictione, id est, praescriptis verbis 2).

Jhering. L 234 ff. Nicht eine vorausgegangene wirkliche Bitte ist den P. wesentlich, wohl aber, daß der Verleiher sich durch die Verleihung nicht zu obligiren beabsichtiget, und auch der Entlehner nicht obligirt wird, das ganze Verhältniß also, wenigstens im älteren Rechte, keinen obligat. Charakter hat. Der precario dans hatte die rei vind. zur Rückforderung seiner Sache. Später erhielt er neben dem interd. uti p. und utrubi noch jenes de precario. Vangerow §. 691. Anm. I. 1. 2.

2) Vangerow. I. I. Nr. 3.

--

b) Consensual-Contracte.

Inst. de obl. ex consensu. III. 22. (23.)

S. 191. Uebersicht.

$. 192. 1. Emtio venditio 1).

Inst. de emt. et vend. III. 23.

Dig. de contrahenda emtione. XVIII. 1.

Cod. IV. 38-40. 44-54.

a) Wesen 2).

L. 1. pr. Dig. de rer. perm. . §. 201.

L. 1. pr. D. h. t. . §. 68.

Pomp. L. 6. §. 1. Dig. de act. emt. vend. (XIX. 1.)

Si vendidi tibi insulam certa pecunia, et ut aliam insulam meam refi

, ceres, agam ex vendito, ut reficias, si autem hoc solum, ut reficeres eam convenisset, non intelligitur emtio venditio facta, ut et Neratius scripsit.

§. 1. I. h. t.

[ocr errors]

Pretium autem constitui oportet; nam nulla emtio sine pretio esse potest. Sed et certum esse pretium debet; alioqui si inter aliquos ita convenerit, ut quanti Titius rem aestimaverit, tanti sit, emta, inter veteres satis abundeque hoc dubitabatur, constaretne venditio, an non. Sed nostra decisio ita hoc constituit, ut quoties sic composita sit venditio, » quanti ille aestimaverit,«< sub hac conditione staret contractus, ut si quidem ille, qui nominatus est pretium definierit, tunc omnimodo secundum ejus aestimationem et pretium persolvatur, et res tradatur, et venditio ad effectum perducatur; emtore quidem ex emto actione, venditore ex vendito agente. Sin autem ille qui nominatus est, vel noluerit, vel non potuerit pretium definire; tunc pro nihilo esse venditionem, quasi nullo pretio statuto. Quod jus cum in venditionibus nobis placuit, non est absurdum, et in locationibus et in conductionibus trahere.

Pomp. L. 8. §. 1. D. h. t.

Aliquando tamen et sine re venditio intelligitur, veluti quum quasi alea emitur, quod fit, quum captus piscium vel avium, vel missilium emitur; emtio enim contrahitur, etiamsi nihil inciderit, quia spei emtio est; et quod missilium nomine eo casu captum est, si evictum fuerit, nulla eo nomine ex emto obligatio contrahitur, quia id actum intelligitur.

Jul. L. 39. §. 1. eod.

Verisimile est, eum, qui fructum olivae pendentis vendidisset et stipulatus est decem pondo olei, quod natum esset, pretium constituisse ex eo

quod natum esset, usque ad decem pondo olei. Idcirco solis quinque collectis non amplius emtor petere potest, quam quinque pondo olei, quae collecta essent, et hoc a plerisque responsum est.

Pomp. L. 19. Dig. h. t.

Quod vendidi, non aliter fit accipientis, quam si aut pretium nobis solutum sit, aut satis eo nomine factum, vel etiam fidem habuerimus emtori sine ulla satisfactione.

b) Perfection. Periculum et commodum 3)..

Dig. de peric. et comm. rei vend. XVIII. 6.

Cod. eod. IV. 48.

§. 3. I. de emt. et vend.

Quum autem emtio et venditio contracta sit (quod effici diximus, simul atque de pretio convenerit, cum sine scriptura res agitur) periculum rei venditae statim ad emtorem pertinet, tametsi adhuc ea res emtori tradita non sit. Itaque si homo mortuus sit, vel aliqua parte corporis laesus fuerit, aut aedes totae vel aliqua ex parte incendio consumtae fuerint; aut fundus. vi fluminis totus vel aliqua ex parte ablatus sit, sive etiam inundatione aquae aut arboribus turbine dejectis longe minor aut deterior esse coeperit, emtoris damnum est, cui necesse est, licet rem non fuerit nactus, pretium solvere. Quidquid enim sine dolo et culpa venditoris accidit, in eo venditor securus est. Sed et si post emtionem fundo aliquid per alluvionem accesserit, ad emtoris commodum pertinet. Nam et commodum ejus esse debet, cujus periculum est. Quod si fugerit homo, qui veniit, aut surreptus fuerit, ita ut neque dolus, neque culpa venditoris intervenerit, animadvertendum erit, an custodiam ejus usque ad traditionem venditor susceperit. Sane enim si susceperit, ad ipsius periculum is casus pertinet, si non susceperit, securus est. Idem et in caeteris animalibus caeterisque rebus intelligimus. Utique tamen vindicationem rei et condictionem exhibere debebit emtori, quia sane, qui nondum rem emtori tradidit, adhuc ipse dominus est. Idem etiam est de furti et de damni injuriae actione.

Ulp. L. 4. pr. Dig. h. t.

Si quis vina vendiderit, et intra certum diem degustanda dixerit, deinde per venditorem steterit, quo minus degustarentur, utrum praeteritum duntaxat periculum acoris et mucoris venditor praestare debeat, an vero etiam die praeterito, ut, si forte corrupta sint postea, quam dies degustandi praeteriit, periculum ad venditorem pertineat? an vero magis emtio sit soluta quasi sub conditione venierint, hoc est, si ante diem illum fuissent degustata? Et intererit quid actum sit. Ego autem arbitror, si hoc in occulto sit, debere dici, emtionem manere; periculum autem ad venditorem respicere, etiam ultra diem degustando praefinitum, quia per ipsum factum est.

« PreviousContinue »