Page images
PDF
EPUB

Behauptung, daß Leibniz's Formel in mathemathischer Hinsicht die richtigste fei, beruht auf einem Mißverständniße. Grundgedanken und Durchführung find in Hoffmann's und Leibniz's Formel an sich von allen Widersprüchen frei; beide find mathematisch gleich richtig. Auch ist es falsch, daß Leibniz's Formel dem Verbothe des Anatocismus entgegen sei; doch entspricht die Hoffmann'sche den Anforderungen des praktischen Lebens am meisten. S. hierüb. auch Vangerow I. I. §. 587. Nr. VI.

[ocr errors]

Bweiter Abschnitt.

S. 167. Entstehung der Obligationen.

Gajus. L. 1. pr. D. de obl. et act. (XLIV. 7.)

Obligationes aut ex contractu nascuntur, aut ex maleficio, aut proprio quodam jure ex variis causarum figuris.

§. 2. J. de oblig. (III. 13.)

Sequens divisio in quatuor species dividitur. Aut enim ex contractu sunt, aut quasi ex contractu, aut ex maleficio, aut quasi ex maleficio. Prius est, ut de iis, quae ex contractu sunt, dispiciamus. Harum aeque quatuor sunt species. Aut enim re contrahuntur, aut verbis, aut literis, aut consensu. De quibus singulis dispiciamus.

Mod L. 52. pr. D. de V. O.

Obligamur aut re, aut verbis, aut simul utroque; aut consensu, aut lege, aut jure honorario, aut necessitate, aut ex peccato.

1) Die Entstehungsgründe der Obligationen find theils erlaubte oder unerlaubte Handlungen, theils Thatsachen, die nicht in Handlungen bestehen, mit welchen das Gefeß ausdrücklich oder stillschweigend eine obligatorische Wirkung verknüpft. Die in den Quellen aufgestellte Classification in Obl. ex contractu und ex delicto, dann quasi ex contractu und quasi ex delicto ist nicht erschöpfend.

Die einzelnen Obligationen.

1. Verträge.

A. Allgemeine Vertragslehre.

S. 168. I. Begriff und Arten. Pollicitatio-Votum 1).

Ulp. L. 1. §. 2. 3. Dig. de pact. (II. 14.)

Et est pactio duorum pluriumve in idem placitum consensus. §. 3. Conventionis verbum generale est ad omnia pertinens, de quibus negotii contrahendi transigendive causa consentiunt, qui inter se agunt; Adeo autem conventionis nomen generale est, ut eleganter

[ocr errors]

dicat

Pedius, nullum esse contractum, nullam obligationem, quae non habeat in se conventionem, sive re, sive verbis fiat; nam et stipulatio, quae verbis fit, nisi habeat consensum, nulla est.

Modestin. L. 9. Dig. de pollicit. (L. 12.)

Ex pollicitatione, quam quis ob honorem apud rempublicam fecit, ipsum quidem omnimodo in solidum teneri, heredem vero ejus, ob honorem quidem facta promissione in solidum, ob id vero, quod opus promissum coeptum est, si bona liberalitati solvendo non fuerint, extraneum heredem in quintam partem patrimonii defuncti, liberos in decimam teneri, Divi Severus et Antoninus rescripserunt; sed et ipsum donatorem pauperem factum ex promissione operis coepti partem quintam patrimonii sui debere, Divus Pius constituit.

Ulp. L. 2. eod.

Si quis rem aliquam voverit, voto obligatur, quae res personam voventis, non rem, quae vovetur, obligat; res enim, quae vovetur, soluta quidem liberat voto, ipsa vero sacra non efficitur. §. 1. Voto autem patresfamiliarum obligantur, puberes sui juris, filius enim familias, vel servus sine patris dominive auctoritate voto non obligantur. §. 2. Si decimam quis bonorum vovit, decima non prius esse in bonis desinit, quam fuerit separata; et si forte, qui decimam vovit, decesserit ante sepositionem, heres ipsius hereditario nomine decimae obstrictus est; voti enim obligationem ad heredem transire constat.

1) S. Arndts II. S. 366 f.

§. 169. II. Römisches System der Verträge; insbesondere Contractus et pacta. Klagbare und Klaglose pacta. Arten der ersteren 1).

2) Arndts Pand II. S. 349 359, insb. S. 352 Nr. 3 f. u. S. 355 Nr. 1.

III. Erforderniße der Verträge.

§. 170. a und b Subjecte und Objecte.

Paul. L. 11. Dig. de obl. et act.

Quaecunque gerimus, cum ex nostro contractu originem trahunt, nisi ex nostra persona obligationis initium sumant, inanem actum nostrum efficiunt; ed ideo neque stipulari, neque emere, neque vendere, contrahere, ut alter suo nomine recte agat, possumus.

§. 3. Inst. de inut. stip.

Si quis alium daturum facturumve quid spoponderit, non obligabitur, veluti si spondeat, Titium quinque aureos daturum.

Ulp. L. 38. §. 1. Dig. de V. O.

Si quis promittat, per alium non fieri (praeter heredem suum, dicendum est, inutiliter eum promittere factum alienum.

S. auch Scaevola L. 73. §. 4. Dig. de reg. j. 1).

1) Vangerow S. 608.

c. Willenserklärung und Modification der Wirksamkeit der Willenserklärung.

§. 171. 1. 3 wang.

c. 11. Cod. de his, quae vi (II. 19.)

Si per impressionem quis aliquem metuens, saltem in medioeri officio constitutum, rei suae in eadem provincia vel loco, ubi tale officium peragit, sub venditionis titulo fecerit cessionem, et quod emtum fuit, reddatur, et nihilominus etiam pecunia retineatur, simili poena servanda, si qui vel conjugis vel amici nominibus abutentes, praedam tamen sibi acquirant.

Ulp. L. 4. §. 33. D. de doli exc. (XLIV. 4.)

Sed utilius visum est, etiam de metu oponere exceptionem; etenim distat aliquid a doli exceptione, quod exceptio doli personam complectitur ejus, qui dolo fecit, enim vero metus causa exceptio in rem scripta est. Si in ea re nihil metus causa factum est, ut non inspiciamus, an is, qui agit, metus causa fecit aliquid, sed an omnino metus causa factum est in hac re a quocunque, non tantum ab eo, qui agit. Et quamvis de dolo auctoris exceptio non objiciatur, verum tamen hoc jure utimur, ut de metu non tantum ab auctore, verum a quocunque adhibito exceptio objici possit.

S. auch L. 9. §. 1. Dig. quod met. c. IV. 2.

1) Vangerow §. 605. Savigny Bd. III. S. 101. f. Die Unterscheidung zwischen metus causam dans und incidens im Sinne der Aelteren ist nicht durchführbar. Wurde der Zwang nicht von einem der Contrahenten, sondern von einem Dritten angewendet, um die Abschließung des Vertrages zu bewirken, so wird er gerade so beurtheilt, als ob er von einem der Paciscenten selbst ausginge. L. 14. §. 3. Dig. quod met. e. g. e. IV. 2. War der Vertrag nur eine zufällige Wirkung eines solchen Zwattges, so afficirt diefer jenen nicht. L. 9. §. 1. D. eod.

§. 172. 2. Irrthum.

Ulp. L. 9. pr. §. 1. 2. D. de contr. emt. (XVIII. 4.)

In venditionibus et emtionibus consensum debere intercedere palam est; ceterum sive in ipsa emtione dissentiant, sive in pretio, sive in quo alio, emtio

imperfecta est. Si igitur ego me fundum emere putarem Cornelianum, tu mihi te vendere Sempronianum putasti, quia in corpore dissensimus, emtio nulla est. §. 1. Si in nomine dissentiamus, verum de corpore constet, nulla dubitatio est, quin valeat emtio et venditio, mihil enim facit error nominis, quum de corpore constat. §. 2. Inde quaeritur, si in ipso corpore non erretur, sed in substantia error sit, utputa si acetum pro vino veneat, aes pro auro, vel plumbum pro argento, vel quid aliud argento simile, an emtio et venditio sit Marcellus scripsit libro sexto Dig., emtionem esse et venditionem, quia in corpus consensum est, etsi in materia sit erratum; ego in vino quidem consentio, quia eadem prope ovcía est, si modo vinum acuit; ceterum si vinum non acuit, sed ab initio acetum fuit, ut embamma, aliud pro alio venisse videtur; in ceteris autem nullam esse venditionem puto, quoties in materia erratur.

Paul. L. 10. eod.

Aliter atque si aurum quidem fuerit, deterius autem, quam emtor existimaret, tunc enim emtio valet.

Pomp. L. 57. D. de obl. et act.

In omnibus negotiis contrahendis, sive bona fide sint, sive non sint, si error aliquis intervenit, ut aliud sentiat puta, qui emit aut qui conducit, aliud qui cum his contrahit, nihil valet, quod aeti sit. Et idem in societate. quoque coeunda respondendum est, ut si dissentiant, aliud alio existimante, nihil valet ea societas, quae in consensu consistit.

Paul. L. 57. pr. $8. 1-3. D. de contr. emt.

Domum emi, cum eam et ego et venditor combustam ignoraremus Nerva, Sabinus, Cassius, nihil venisse, quamvis area maneat, pecuniamque solutam condici posse, ajunt. Sed si pars domus maneret, Neratius ait, in hac quaestione multum interesse, quanta pars domus incendio consumtae permaneat; ut si quidem amplior domus pars exusta est, non compellatur emtor perficere emtionem, sed etiam, quod forte solutum ab eo est, repetet; sin vero vel dimidia pars, vel minor quam dimidia, exusta fuerit, tunc coarctandus est emtor venditionem adimplere, aestimatione viri boni arbitratu habita, ut quod ex pretio propter incendium decrescere fuerit inventum, ab hujus praestatione liberetur. §. 1. Sin autem venditor quidem sciebat, domum esse exustam, emtor autem ignorabat, nullam venditionem stare, si tota domus ante venditionem exusta sit; si vero quantacunque pars aedificii remaneat, et stare venditionem et venditorem emtori quod interest restituere. §. 2. Simili quoque modo ex diverso tractari oportet, ubi emtor quidem sciebat, venditor autem ignorabat, et hic enim oportet et venditionem stare et omne pretium ab emtore venditori, si non depensum est, solvi, vel si solutum sit, non repeti. §. 3. Quod si uterque sciebat, et emtor et

venditor, domum esse exustam totam, vel ex parte, nihil actum fuisse ; dolo inter utramque partem compensando; et judicio, quod ex bona fide descendit, dolo ex utraque parte veniente, venditionem stare non concedente. Pap. L. 58 eod.

Arboribus quoque vento dejectis, vel absumtis igne dictum est, emtionem fundi non videri esse contractam, si contemplatione illarum arborum (veluti oliveti) fundus comparabatur, sive sciente, sive ignorante venditore ; sive autem emtor sciebat vel ignorabat, vel uterque eorum, haec obtinent, quae in superioribus casibus pro aedibus dicta sunt.

Pompon. L. 52. Dig. locati cond. (XIX. 2.)

Si decem tibi locem fundum, tu autem existimas, quinque te conducere, nihil agitur. Sed et si ego minoris me locare sensero, tu pluris te conducere, utique non pluris erit conductio, quamquanti ego putavi.

Jul. L. 41. §. 1. de contrah. emt.

Mensam argento coopertam mihi ignoranti pro solida vendidisti imprudens; nulla est emtio pecuniaque eo nomine data condicetur.

Ulp. L. 14. eod.

Utputa coheredes viriolam, quae aurea dicebatur, pretio exquisito uni heredi vendidissent, eaque inventa esset, magna ex parte aenea? Venditionem esse constat ideo, quia auri aliquid habuit; nam si inauratum licet ego aureum putem, valet venditio; si autem aes pro auro veneat, non valet.

Marcell. L. 49. Dig. mandati vel contr. (XVII. 1.)

Servum Titii emi ab alio bona fide, et possideo, mandatu meo eum Titius vendidit, quum ignoraret suum esse; vel contra ego vendidi illius mandatu, quum forte is, cui heres extiterit, eum emisset; de jure evictionis et de mandato quaesitum est. Et puto, Titium, quamvis quasi procurator vendidisset, obstrictum emtori, neque si rem tradidisset, vindicationem ei concedendam, et idcirco mandati eum non teneri, sed contraria mandati agere posse, si quid ejus interfuisset, quia forte venditurus non fuerit. Contra mandator, si rem ab eo vindicare velit, exceptione doli summovetur, et adversus venditorem testatoris sui habet ex emto jure hereditario actionem. Paul. L. 65. §. 2. Dig. de cond. ind. (XII. 6.)

Id quodque, quod ob causam datur, puta, quod negotia mea adjuta ab eo putavi, licet non sit factum, quia donare volui, quamvis falso mihi persuaserim, repeti non posse.

Anm. S. die Litt. beim §. 79. Der Irrthum kann 1) Die Vertragsart II) Das
Object, und zu 1) dessen Indentität. 2) seine Eristenz, 3) seine Qualität oder
Quantität, 4) dessen juristische Beziehungen, III.) die Person des anderen Con-
trahenten, IV.) den Beweggrund betreffen. Vangerow III. §. 604.

[ocr errors]
« PreviousContinue »