Page images
PDF
EPUB

daverunt jus civile. Ex his P. Mucius etiam decem libellos reliquit, Brutus septem: Manilius tres, et exstant volumina scripta, Manilii monumenta. Illi duo consulares fuerunt; Brutus praetorius; Publius autem Mucius etiam pontifex maximus. §. 40. Ab his profecti sunt P. Rutilius Rufus, qui Romae consul et Asiae proconsul fuit; Paulus Virginius; et Q. Tubero, ille stoicus, Pansae auditor, qui et ipse consul. Etiam Sextus Pompejus Cn. Pompeji patruus fuit eodem tempore: et Coelius Antipater, qui historias conscripsit: sed plus eloquentiae quam scientiae juris operam dedit: etiam L. Crassus, frater P. Mucii qui Mucianus dictus est; hunc Cicero ait juris consultorum disertissimum. §. 41. Post hos Q. Mucius Publii filius, pontifex maximus Jus civile primus constituit, generatim in libros decem et octo redigendo. §. 42. Mucii auditores fuerunt complures: sed praecipuae auctoritatis Aquilius Gallus, Balbus Lucilius, Sextus Papirius, Cajus Juventius: ex quibus Gallum maximae auctoritatis apud populum fuisse, Servius dicit; omnes tamen hi a Servio Sulpicio nominantur: alioquin per se eorum scripta non talia exstant, ut ea omnes apetant; denique nec versantur omnino scripta eorum inter manus hominum, sed Servius libros suos complevit: ex cujus scriptura, ipsorum quoque memoria habetur. §. 42. Servius, cum in causis orandis primum locum aut pro certo post M. Tullium obtineret, tratitur ad consulendum Q. Mucium de re amici sui pervenisse, cumque eum sibi respondentem de jure Servius parum intellexisset, iterum Quintum interrogasse, et a Q. Mucio responsum esse, nec tamen percepisse, et ita objurgatum esse a Q. Mucio. Namque eum dixisse, turpe esse patricio, et nobili et causas oranti, jus, in quo versaretur, ignorare. Ea velut contumelia Servius tractatus, operam dedit juri civili, et plurimum eos, de quibus locuti sumus, audiit; institutus a Balbo Lucilio, instructus autem maxime a Gallo Aquilio, qui fuit Cercinae; itaque libri complures ejus exstant Cercinae confecti. Hic cum in legatione perisset, statuam ei populus romanus pro rostris posuit; et hodieque exstat pro rostris Augusti. Hujus volumina complura exstant; reliquit autem prope centum et octoginta libros. - §. 44. Ab hoc plurimi profecerunt: fere tamen hi libros conscripserunt, Alfenus Varus, Cajus Aulus Ofilius, Titus Caesius, Aufidius Tucca, Aufidius Namusa, Flavius Priscus, Cajus Atejus Pacuvius, Labeo Antistius, Labeonis Antistii pater; Cinna, Publicius Gellius. Ex his decem libros octo conscripserunt, quorum omnes, qui fuerunt, libri digesti sunt ab Aufidio Namusa in centum quadraginta libros. Ex his auditoribus plurimum auctoritatis habuit Alfenus Varus et Aulus Ofilius, ex quibus Varus et consul fuit, Ofilius in equestri ordine perseveravit. Is fuit Caesari familiarissimus et libros de jure civili plurimos, et qui omnem partem operis fundarent, reliquit: nam de legibus vicesimae et de jurisdictione primus conscripsit: Idem edictum

§. 45.

praetoris primus diligenter composuit. Nam ante eum Servius duos libros ad Brutum perquam brevissimos ad edictum subscriptos reliquit. Fuit eodem tempore et Trebatius, qui idem Cornelii Maximi auditor fuit, Aulus Cascellius, Quintus Mucius, Volusii auditor, qui deinde in illius honorem testamento Publium Mucium nepotem ejus reliquit heredem: fuit autem quaestorius, nec ultra proficere voluit, cum illi etiam Augustus consulatum offeret. Ex his Trebatius peritior Cascellio, Cascellius Trebatio eloquentior fuisse dicitur, Ofilius utroque doctior. Cascellii scripta non exstant, nisi unus liber Benedictorum: Trebatii complures, sed minus frequentantur. §. 46. Post hos quoque Tubero fuit, qui Ofilio operam dedit: fuit autem patricius, et transiit a causis agendis ad Jus civile, maxime postquam Quintum Ligarium accusavit, nec obtinuit apud Cajum Caesarem. Is est Quintus Ligarius, qui, cum Africae oram teneret, infirmum Tuberonem applicare non permisit, nec aquam haurire: quo nomine eum accusavit, et Cicero defendit. Exstat ejus oratio satis pulcherrima, quae inscribitur, pro Quinto Ligario. Tubero doctissimus quidem habitus est juris publici, et privati; et complures utriusque operis libros reliquit. Sermone etiam antiquo usus affectavit scribere: et ideo parum libri ejus grati habentur. §. 47. Post hunc maximae auctoritatis fuerunt, Atejus Capito, qui Ofilium secutus est, et Antistius Labeo, qui omnes hos audivit, institutus est autem a Trebatio. Fx his Atejus consul fuit: Labeo noluit, cum offeretur ei ab Augusto consulatus, quo suffectus fieret, honorem suscipere; sed plurimum studiis operam dedit, et totum annum ita diviserat, ut Romae sex menses cum studiosis esset, sex mensibus secederet, et conscribendis libris operam daret. Itaque reliquit quadraginta volumina, ex quibus plurima inter manus versantur. Hi duo primum veluti diversas sectas fecerunt; nam Atejus Capito in his, quae ei tradita fuerant, perseverabat, Labeo ingenii qualitate, et fiducia doctrinae, qui et in caeteris sapientiae operam dederat, plurima innovare instituit; et ita Atejo Capitoni Massurius Sabinus successit, Nerva Labeoni, qui adhuc ejus dissensiones auxerunt. Hic etiam Nerva Caesari familiarissimus fuit. Massurius Sabinus in equestri ordine fuit, et publice primus respondit, posteaque hoc coepit beneficium dari a Tiberio Caesare; [hoc tamen illi concessum erat.] 2) Ergo Sabino concessum est a Tiberio Caesare, ut populo responderet; qui in equestri ordine jam grandis natu et fere annorum quinquaginta receptus est. Huic nec amplae facultates fuerunt, sed plurimum a suis auditoribus sustentatus est. Huic successit Cajus Cassius Longinus, natus ex filia Tuberonis, quae fuit neptis Servi Sulpicii, et ideo proavum suum Servum Sulpicium appellat.--Nervae successit Proculus. Fuit eodem tempore et Nerva filius, fuit et alius Longinus ex equestri qui

[ocr errors]

dem ordine, qui postea ad praeturam usque pervenit, sed Proculi auctoritas major fuit, (nam etiam plurimum potuit), appellatique sunt partim Cassiani, partim Proculejani; quae origo a Capitone et Labeone coeperat. Cassio Caelius Sabinus successit, qui plurimum temporibus Vespasiani praefectus urbi fuit; Caelio Sabino Priscus Javolenus; Pegaso Celsus pater; patri Celso Celsus filius et Priscus Neratius qui utrique consules fuerunt; Celsus quidem et iterum: Javoleno Prisco Alburnus Valens, et Tuscianus, item Salvius Julianus. ↳ Puchta L. §. 96. Lenz a. a. O. S. 150 ff. Deurer S. 72 und 107. B. W. Leist, Versuch e. Geschichte d. röm. Rechtssysteme, 8. Rostock. 1850. 2) S. oben §. 5.

II. Abschnitt.

Erhaltene Quellenwerke des römischen Rechtes.

1. Nicht officielle Werke mit Ausschluß der Constitutionen-Sammlungen 1). §. 7. a) In ihrer ursprünglichen Gestalt erhaltene.

1. Gaji Institutionum commentarii quatuor; in einem Codex rescriptus im Jahre 1821 von Niebuhr zu Verona entdeckt 2).

2. Tituli ex corpore Ulpiani (oder: Fragmenta Ulpiani; — nach der gewöhnlichen Annahme aus Ulpian's Liber singularis regularum stammend 3). 3. Ein kleines Fragment aus Ulpiani Instit. lib. II. 4).

4. Das Fragmentum »de jure fisci« 5).

5. Volusii Maeciani »Assis distributio« und Balbi Mensoris » de Asse libellus «< 6).

1)Böcking Inst. I. S. 37 ff.

[ocr errors]

2) Ed. princeps v. Göschen 8. Berol 1820. ed. 2 ib. 1824. ed 3. cur. Lachmann. ib. 1843. Auch von Böcking, Heffter und A. edirt.

3) Die Echtheit derselben ist nicht unangefochten.

4) Entdeckt in einem Ms. der k. k. Hofbibliothek zu Wien, und zuerst herausgegeben von St. L. Endlicher, 8. Vindob. 1835.

5) Von Niebuhr zu Verona entdeckt und von Göschen mit Gajus zugleich herausgegeben.

6) ed Böcking. 16. Bonn. 1831.

§. 8. b) In Umarbeitungen erhaltene ).

1. Dosithei Mag. Fragm. enthaltend a) D. Adriani sententiae et Epstolae, b) eine Abhandlung über die Manumission 2).

2. Notitia dignitatum et administrationum omnium, tam civilium quam

militarium in partibus orientis et occidentis." (Aus dem 4. oder 5. Jahrnach Chr.) 3).

3. Fragmenta Vaticana (zwischen 420-440 nach Chr.) in einem von A. Majo aufgefundenen Codex rescriptus enthaltene Bruchstücke einer Sammlung von kaiserlichen Geseßen und Auszügen aus den Schriften römischer Juristen 4).

4. Collatio Mosaicarum et Romanarum legum (aus dem 6. Jahrhunderte) 5).

5. Consultatio veteris Jeti. Eine Sammlung von Constitutionen und Auszügen aus den recept. sent. von Jul. Paulus 6).

6. Julii Pauli Recept. sent. ad fil. 1. 5, abgekürzt im Brev. Alar. ent halten 7).

1) S. Deurer S. 136. Nr. 3.

2) In: Lachmann Versuch über Dositheus. 4. Berlin 1837.

3) Ed. Böcking. 8. Bonn 1834. sq.

4) ed Bethmann-Hollweg 12. Bonn 1833.

5) ed. Blume 8. Bonn 1833.

6) Im Corp. jur. Antejust. 4. Bonn. p. 391 408.

7) S. §. 16.

II. Sammlungen kaiserl. Conftitutionen und officielle Rechtswerke 1).

§. 9. 1. Sammlungen kaiserlicher Constitutionen vor Justinian.

1. Eine Sammlung von Restripten der Kaiser M. Aurelius und L. Verus von dem Rechtsgelehrten Papirius Justus, wovon sechzehn Bruchstücke in den Just. Digesten enthalten sind.

2. Eine Zusammenstellung kais. Konstitutionen von Jul. Paulus, woraus 28 Stellen in die Pandekten übergegangen sind.

3. Codex Gregorianus (wahrscheinlich unter Diocletian entstanden) eine Sammlung der kaiserlichen Reskripte ihrem ganzen Inhalte nach, die aus 13 Büchern bestanden haben dürfte 2). Hievon sind jedoch nur 13 Titel auf uns gekommen 3).

4. Codex Hermogenianus 4) (gegen Ende des 4. Jahrh. nach Chr.) in der Hauptsache ein Supplement zu der vorgenannten Sammlung, wovon nur zwei Bruchstücke uns erhalten wurden.

5. Codex Theodosianus, eine auf Befehl Kaiser Theodosius II. (435) veranstaltete und 438 publicirte Sammlung aller leges edictales, welche von Konstantin und den späteren Kaisern erlassen, und seither nicht aufgehoben worden waren 5). Sie ist in 16 Bücher eingetheilt, welche in Titel zerfallend,

die einzelnen Konstitutionen nach chronologischer Ordnung enthalten. — Von diesen sind vollständig auf uns gekommen das 7-16. Buch; während der Inhalt des 1-6. Buches erst im laufenden Jahrhunderte durch die von mehreren Gelehrten in Italien gemachten Entdeckungen, mit einiger Vollständigkeit ergänzt wurden 6). Auf das Privatrecht beziehen sich nur das 1 — 5. Buch und zum Theile das 8. Buch.

1) Böcking L. I. S. 47.

2). b. Vat. Fragm. §. 266. 268 n. ö.

3) Haenel Cod. Gregor. et. Cod. Hermog. fragmenta. 4. Bonn. 1835.

4) Nach Hugo (Rechtsgesch. S. 1018) ein bloßer Auszug aus dem Cod. Gregor. Doch wird diese Annahme durch den auf uns gekommenen Inhalt beider Werke widerlegt.

5) L. 6. C. Theod. de const. princ. I. 1. Im selben Jahre wurde dieser Cod. Theod. auch im weström. Reiche unter Valentinian III. angenommen.

6) Bis dahin kannte man nur den Schluß des 6. Buches und Auszüge aus dem 1 — 6. S. Böcking I. I. S. 52. Um dieses sehr wichtige Rechtswerk hat sich vorzüglich durch seinen umständlichen und gründlichen Commentar Jac. Gothofredus verdient gemacht. (fol. Lug. 1665 VI Bde. Nach G. Tode von Marville herausgegeb. 1). - N. A. von J. D. Ritter. F. Würzbg. 1736 45 6 Bde.) Eine vorzügliche kritische Ausgabe des C. Th. ist die von G. Haenel 4. Bonn. 1837 besorgte; im Corp. J. Antejust. Bonn. vol. II. p. 81 ff. enthalten. — Als Anhang des C. Th. erscheinen meist einige von Theod. II. so wie von späteren, theils österr. theils weströmischen Herrschern erlassene Novellen. S. Böcking I. I. S. 53 - 55.

2. Justinians Gesetzgebung 1).

§. 10. a) Der erste Codex.

Const. Summa reipublicae.

§. 1. Cum sit necessarium, multitudinem constitutionum tam in tribus veteribus codicibus relatarum, quam post earum confectionem posterioribus temporibus adjectarum, ad brevitatem reducendo, caliginem earum rectis judicum definitionibus insidiantem, penitus exstirpare: ad hoc commune praestandum beneficium Deo praesule prono animo nos dedimus: et electis viris gloriosissimis, tam doctrina legum, quam experientia rerum, studioque reipublicae indefesso, et laudabili proposito pollentibus, sub certis finibus magnum laborem commissimus, per quem, tam trium veterum Gregoriani, Hermogeniani atque Theodosiani Codicum constitutiones, quam plurimas alias post eosdem Codices a Theodosio divinae memoriae caeterisque post eum retro principibus, a nostra etiam clementia positas, in unum Codicem felici nostro vocabulo nuncupandum colligi praecepimus. Tollendis quidem tam praefationibus, nullum suffragium sanctionibus conferentibus, quam contrariis constitutionibus, quae posteriore promulgatione vacuatae sunt: similibus etiam praeter eas, quae eadem pene sanciendo, divisionem juris aliquam

« PreviousContinue »