Page images
PDF
EPUB

possessionem rerum actorem mitti non differet: omni allegatione absenti de principali quaestione servata.

b) Object.

Ulp. L. 1. §. 3. Dig. h. t.

Per hanc autem actionem non solum singulae res vindicabuntur, sed posse etiam gregem vindicari, Pomponius libro lectionum XXV. scribit. Idem et de armento, et de equitio caeterisque, quae gregatim habentur, dicendum est. Sed enim gregem sufficiet ipsum nostrum esse, licet singula capita nostra non sint, grex enim, non singula corpora vindicabuntur. Id. L. 3. §. 1. eod.

Armamenta navis singula erunt vindicanda; scapha quoque separatim

vindicabitur.

Paul. L. 6. Dig. ad exth. (X. 4.)

Gemma inclusa auro alieno

[ocr errors]

vindicari non potest, sed ut excludatur, ad exhibendum agi potest. Aliter atque in tigno juncto aedibus, de quo nec ad exhibendum agi potest, quia lex XII. tab. solvi vetat.

S. auch. §. 117. e. S. 149 4). L. 23. §. 5. D. VI. 1, in §. 127. S. 171. c) Verbindlichkeit der Beklagten 3).

Pomp. L. 246. §. 1. Dig. de V. S.

Restituit, non tantum qui solum corpus, sed etiam qui omnem rem conditionemque reddita causa praestet, et tota restitutio juris est interpretatio 6).

Ulp. L. 17, §. 1. D. h. t.

Idem Julianus eodem libro scribit; si moram fecerit in homine reddendo possessor, et homo mortuus sit, et fructuum rationem usque ad rei judicatus tempus spectandam esse. Idem Julianus ait, non solum fructus, sed etiam omnem causam praestandam, et ideo et partum venire in restitutionem et partuum fructus. Usque adeo autem et causae veniunt, ut Julianus lib. VII. scribit, si per eum servum possessor adquisierit actionem legis Aquiliae, restituere cogendum. Quod si dolo malo ipse possessor desierit possidere, et aliquis hominem injuria occiderit : aut pretium hominis, aut actiones suas praestare cogetur, utrum eorum voluerit actor. Sed et fructus, quos ab alio possessore percepit, restituere eum oportet, lucrum enim ex eo homine, qui lite esse coeperit, facere non debet. Sed fructus ejus temporis, quo tempore possessus est ab eo, qui evicerit, restituere non debet. Sed quod dicit de actione legis Aquiliae, procedit, si post litem contestatam usucepit possessor, quia plenum jus incipit habere.

Gajus L. 20. eod.

Praeterea restituere debet possessor et quae post acceptum judicium

per eum, non ex re sua, adquisivit, in quo hereditates quoque legataque, quae per eum servum obvenerunt, continentur; nec enim sufficit, corpus ipsum restitui, sed opus est, ut et causa rei restituatur, id est omne habeat petitor, quod habiturus foret, si eo tempore, quo judicium accipiebatur, restitutus illi homo fuisset. Itaque partus ancillae restitui debet quamvis postea editus sit, quam matrem ejus, post acceptum scilicet judicium, possessor usuceperit, quo casu etiam de partu, sicut de matre, et traditio et cautio de dolo necessaria est.

Ulp. L. 25. §. 7. D. de hered. pet. (V. 3.)

Si ante litem contestatam, inquit, fecerint. Hoc ideo adjectum, quoniam post litem contestatam omnes incipiunt malae fidei possessores esse, quin immo post controversiam motam. Quamquam enim litis contestatae mentio fiat in senatusconsulto, tamen et post motam controversiam omnes possessores pares fiunt et quasi praedones tenentur. Et hoc jure hodie utimur; coepit enim scire, rem ad se non pertinentem possidere se is, qui interpellatur; qui vero praedo est, et ante litem contestatam doli nomine tenebitur, hic est enim dolus praeteritus.

b) Einwendungen des Beklagten ").

a. Exceptio rei venditae et traditae 8).

Ulp. L. 4. §. 32. Dig. de dol. exc. (XLIV. 4.)

Si a Titio fundum emeris, qui Sempronii erat, isque tibi traditus fuerit pretio soluto, deinde Titius Sempronio heres exstiterit, et eundem fundum Mevio vendiderit et tradiderit, Julianus ait, aequius esse praetorem te tueri, quia et si ipse Titius fundum a te peteret, exceptione in factum comparata vel doli mali summoveretur, et si ipse eum possideret, et Publiciana peteres adversus excipientem, si suus non esset, replicatione utereris, ac per hoc intelligeretur, eum fundum rursus vendidisse, quem in bonis non haberet. 8. wegen Verwendungen.

Dig. de impens. in res dotates factas XXV. 1.

Jul. L. 37. Dig. de rei vind. (VI. 1.)

Julianus lib. VIII. Digestorum scribit: Si in aliena area aedificassem, cujus bonae fidei quidem emtor fui, verum eo tempore aedificavi, quo jam sciebam alienam, videamus, an nihil mihi exceptio prosit, nisi forte quis dicat, prodesse de damno sollicito? Puto autem, huic exceptionem non prodesse; nec enim debuit, jam alienam certus, aedificium ponere, sed hoc ei concedendum est, ut sine dispendio domini areae tollat aedificium, quod posuit.

Celsus L. 38. eod.

In fundo alieno, quem imprudens emeras, si aedificasti aut conseruisti deinde evincitur, bonus judex varie ex personis causisque constituet. Finge

Dworzak, römisches Recht.

12

et dominum eadem facturum fuisse, reddat impensam, ut fundum recipiat, usque eo duntaxat, quo pretiosior factus est, et si plus pretio fundi accessit, solum, quod impensum est. Finge pauperem, cui, si reddere id cogatur, laribus sepulcrisque avitis carendum sit; sufficiet tibi permittere tollere ex his rebus, quae possis, dum ita, ne deterior sit fundus, quam si initio non foret aedificatum. Constituimus vero, ut si paratus sit dominus tantum dare, quantum habiturus esset possessor, his rebus ablatis, fiat ei potestas. Neque malitiis indulgendum est, si tectorium puta, quod induxeris, picturasque corradere velis, nihil laturus, nisi ut officias. Finge eam personam esse domini, que receptum fundum mox venditura sit; nisi reddat, quantum prima parte reddi oportere diximus, eo deducto, tu condemnandus es.

Papin. L. 48 eod.

Sumtus in praedium, quod alienum esse apparuit, a bonae fidei possessore facti, neque ab eo, qui praedium donavit, neque a domino peti possunt, verum exceptione doli opposita per officium judicis aequitatis ratione servantur, scilicet si fructuum ante litem contestatam perceptorum summam excedant; etenim admissa compensatione superfluum sumtum meliore praedio facto, dominus restituere cogitur.

1) Glück VIII. S. 26 ff. W. H. Puchta ger. Klagen. S. 204 f. Schmid a. a. D. 1. Bd. S. 268 ff. Wetzell d. röm. Vindicationsprozeß 8. Leipzig 1845. Göschen Vorles. II. 1. S. 42 ff.

2) Ueber den fog. casus unus §. 2. J. de act. IV. 6. S. Fritz 3. f. Civilr. u. Pr. N. F. I. 2. Vangerow I. §. 332 Nr. 3 sub 3. Böcking Pand. (Grundriß) II. Buch. §. 44 Nr. a.

3) Vangerow I. I. Nr. 3.

4) Rücksichtlich des Beweises ist insbesondere zu bemerken, daß der Kläger, wenn er fich auf eine abgeleitete Erwerbungsart beruft, auch das Eigenthum seines Vormannes beweisen muß. Darin liegt der wesentliche Unterschied der rei vindicatio von der actio Publiciana, der irriger Weise von Einigen geläugnet wird, die sohin die Eristenz einer eigentlichen rei vindicatio ganz läugnen, wie z. B. Kritzüb. d. Vind. u. Publ. Klage 8. Dresden 1831. S. Va ngerow a. a. O. I. §. 332 Anm. 1.

d.

3. und §. 335, Anm. Ueber den Beweis des Mit

eigenthums, S. Arndts Rhein. Mus. III. 12.

5) Vangerow I. I. §. 333. Anm.

6) Ueber die fructus percipiendi. Savigny Syft. VI. §. 267.

7) Vangerow. I. §. 334. Anm.

8) Arndts a. a. O. S. 237. Mayer Z. für gesch. Nechtswiff. VIII. Bd. S. 35. ff.

§. 130. 2. Actio negatoria.

Dig. si usus fructus petatur vel ad alium pertinere negetur VII. 6.
Dig. si servitus vindicetur vel ad. al p. n. VIII. 5.

Ulp. L. 2. D. (VIII. 5.) 1).

De servitutibus in rem actiones competunt nobis (ad exemplum earum, quae ad usum fructum pertinent) tam confessoria, quam negatoria; confessoria ei, qui servitutes sibi competere contendit: negatoria domino, qui negat. L. 5 pr. D. (VII. 6.)

Quamquam enim actio negatoria domino competat adversus fructuarium, magis tamen de suo jure agere videtur quam alieno, cum invito se negat jus esse utendi fructuario, vel sibi jus esse prohibendi. Quod si forte, qui agit, dominus proprietatis non sit, quamvis fructuarius jus utendi non habet, vincet tamen eo jure, quo possessores sunt potiores, licet nullum jus habeant.

Ulp. L. 4. §. 2. D. (VIII. 5.)

In confessoria actione, quae de servitute movetur, fructus etiam veniunt Sed videamus, qui esse fructus servitutis possunt? Et est verius, id demum fructuum nomine computandum, si quid sit, quod intersit agentis, servitute non prohiberi. Sed et in negatoria actione (ut Labeo ait) fructus computantur, quanti interest petitoris, non uti fundi sui itinere adversarium; et hanc sententiam et Pomponius probat.

1) Wesentliche Vorausseßung dieser Klage ist, daß Jemand ein Recht an der Sache, insbesondere eine Dienstbarkeit anspricht. Schmidt 3. f. gesch. Rechtswiss. XV. Bd. S. 170 f. Der Grund der Klage ist wie bei der rei vindicatio und Publiciana das Eigenthum; die Freiheit des Eigenthums hingegen macht den Gegenstand der Klage aus. Puchta im rhein. Museum 1. Bd. S. 165 f. Der Kläger hat nicht die Freiheit des Eigenthums zunächst zu beweisen, sondern der Beklagte sein etwaiges Recht. L. 15. D. de. Op. nov. nunt. XXXIX. 1. Die verschied. Ansichten über die Beweislast s. bei Arndts a. a. Q. S. 239 Nr. 4 Vangerow I. §. 353. Anm. 2. S. auch Göschen a. a. O. S. 64 f.

$. 131. 3. Publiciana in rem actio 1).

Dig. de Publ. in rem actione VI. 2.

Gajus IV. 36. S. oben §. III.

§. 4. J. de act. (IV. 6.)

Namque, si cui ex justa causa res aliqua tradita fuerit (veluti ex causa emtionis, aut donationis, aut dotis, aut legatorum) et necdum ejus rei dominus effectus est, si ejus rei possessionem casu amiserit, nullam habet in rem directam actionem ad eam persequendum; quippe ita proditae sunt jure civili actiones, ut quis dominium suum vindicet. Sed quia sane durum erat, eo casu deficere actionem, inventa est a Praetore actio, in qua dicit is, qui possessionem amisit, eam rem se usucepisse, quam usu non cepit, et ita vindicat, suam esse, quae actio Publiciana appellatur, quoniam primum a Publicio Praetore in edicto proposita est.

Ulp. L. 7. §. 8. Dig. h. t.

In Publiciana actione omnia eadem erunt, quae et in rei vindicatione diximus.

Gajus L. 13. pr. eod.

Quaecunque sunt justae causae adquirendarum rerum, si ex his causis nacti res amiserimus, dabitur nobis earum persequendarum gratia haec

actio.

Ulp. L. 7. §. 17. eod.

Julianus lib. VII. Digestorum scripsit, traditionem rei emtae oportere bona fide fieri, ideoque, si sciens alienam possessionem adprehendit, Publiciana eum experiri non posse, quia usucapere non poterit. Nec quisquam putet, hoc nos existimare, sufficere initio traditionis ignorasse rem alienam, uti quis possit Publiciana experiri; sed oportere et tunc bona fide emto

rem esse.

Pap. L. 16. eod.

Paulus notat: Exceptio justi dominii Publicianae objicienda est.

4) Glück VIII. S. 311 f. Puchta a. a. O. S. 218 Vangerow I. §. 335. Anm.

§. 132. V. Beendigung des Eigenthums 1).

a) Mit dem Willen des Eigenthümers.

1. §. 47. J. II. 1. (oben §. 120.) 2. L. 31. pr. D. XLI. 1. (oben §. 128.) b) Ohne dessen Willen.

1. Untergang der Sache. 2. S. oben (§§. 121. 123. 127. 1. ß) — 3. §. 12. 15. J. II. 1. (oben §. 120.) 4. S. §. 128. Nr. 3.

[blocks in formation]

§. 133. I. Begriff und allgemeine Grundsäße.

Die Servitut ist das ausschließlich einer bestimmten Person oder dem Eigenthümer eines bestimmten Grundstückes zustehende dingliche Recht, eine fremde Sache, durch Vornahme gewisser Handlungen, oder dadurch zu be

« PreviousContinue »