Page images
PDF
EPUB

§. 12. 13. J. de usucap. (II. 6.)

Diutina possessio, quae prodesse coeperat defuncto, et heredi et bonorum possessori continuatur, licet ipse sciat praedium alienum esse. Quodsi ille initium justum non habuit, heredi et bonorum possessori licet ignoranti, possessio non prodest. Quod nostra constitutio similiter et in usucapionibus observari constituit, ut tempora continuentur. §. 13. Inter venditorem quoque et emtorem conjungi tempora, divi Severus et Antonius rescripserunt. Pap. L. 11. D. de div. temp. praescr. (XLIV. 3.)

Cum heres in jus omne defuncti succedit, ignoratione sua defuncti vitia non excludit; veluti cum sciens alienum illum ille, vel precario possedit, quamvis enim precarium heredem ignorantem non teneat, nec interdicto recte conveniatur, tamen usucapere non poterit, quod defunctus non potuit. Idem jures est, cum de longa possessione quaeritur, neque enim recte defendetur, cum exordium rei bonae fidei ratio non tueatur.

Venuej. L. 15. §. 1. eod.

Access, possessionis fit non solum temporis, quod apud eum fuit, unde is emit, sed et qui vendidit, unde tu emisti. Sed si medius aliquis ex auctoribus non possederit, praecedentium auctorum possessio non proderit, quia conjuncta non est; sicut nec ei, qui non possidet, auctoris possessio accedere potest.

Ulp. L. 13. §. 10. D. de adqu. v. a. poss. (XLI. 2.)

Sed et legatario dandam accessionem ejus temporis, quo fuit apud testatorem sciendum est. An heredis possessio ei accedat videamus? Et puto, sive pure, sive sub conditione fuerit relictum, dicendum esse, id temporis, quo heres possedit ante existentem conditionem vel restitutionem rei, legatario proficere. Testatoris autem, semper proderit legatario, si legatum vere fuit, vel fideicommissum.

S. auch c. un. Cod. VII. 31. (§. 122. S. 160.)

1) Göschen a. a. O. S. 96. Vangerow Pand. I. §. 316. Anm. – Savigny System VI. Bd. S. 57 f. Unterholzner II. S. 83 f. A. M. Schmid a. a. D. S. 186. Nr. 3.

2) Schmid a. a. D. S. 190. Nr. 5.

3) Den rebus fisci sind gleichgestellt die res principis c. 2. Cod. de fund, et salt. rei domin. XI. 66.

4) Göschen a. a. O. 100 ff. Vangerow. a. a. D. §. 117. Aum. sub. A. Nr. 5 Entgegen: Arndts a. a. D. S. 226. Anmerk. 1. Böcking a. a. D. S. 83. (Nr. 31).

5) Vangerow a. a. D. Nr. 6 u. 7. Böcking a. a. D. S. 54. Nr. 32. 33. Schmid a. a. D. S. 200.

6) Vangerow. a. a. D. sub. B. Nr. 4. ff. Böcking a. a. D. S. 78. 7 Böcking a. a. D. S. 84. f.

8) Göschen a. a. D. S. 107 f. Unterholzner a. a. D. I. S. 165 f. Savigny Befit S. 304 f.

9) Stintzing das Wesen von bona fides u. titulus in d. röm. Usucapionslehre. 8. Heidelb. 1852. Im just. Recht kommt die Ersigung nur als Umwandlung der bonae fidei possessio in Eigenthum, nicht aber des bonitarischen in quiritarisches Eigenthum vor. Böcking a. a. O. S. 87. Ueber die Nothwendigkeit eines wirklichen gültigen Titels S. Göschen a. a. O. II. S. 115. Den fog. Putativtitel erklären für zulässig u. A. Böcking das. S. 102. Vangerow I. §. 319. Anm. Savigny III. S. 370.

10) Böcking a. a.. O. S. 90 ff. (Ueber die alte usucapio pro herede. das. S. 97. Vangerow. I. §. 320. Anm. 1.) Schmid I. 216. Göschen II. S. 117 f. 1) Schmid. 1. 229. v. Scheurl Beiträge. II. S. 29. ff. Unterholzner I. S. 414 f. über die bona fides beim Besizerwerb durch Stellvertreter.

12) Denzinger die Accessio possessionis. 8. Würzburg. 1842. Scaevola L. 14. pr. Dig. de div. temp. praescr. XLIV. 3. De accessionibus possessionum nihil in perpetuum neque generaliter definire possumus, consistunt enim in sola aequitate. (Accessio bei der Singularsuccession) Vangerow I. §. 322. Anm. 2.

S. 124. Unterbrechung und Stillstand der Ersizung.
a) Unterbrechung ).

Paul. L. 2. Dig. de usurp. (XLI. 3.)

Usurpatio est usucapionis interruptio.
Gajus. L. 5. eod.

Naturaliter interrumpitur possessio, cum quis de possessione vi dejicitur, vel alicui res eripitur. Quo casu non adversus eum tantum, qui eripit, interrumpitur possessio, sed adversus omnes. Nec eo casu quidquam interest, is, qui usurpaverit, dominus sit, nec ne. Ac ne illud quidem interest, pro suo quisque possideat, an ex lucrativa causa.

c. 2. Cod. de annali exc. (VII. 40.)

Ut perfectius omnibus consulamus, et nemini absentia vel potentia vel infantia penitus adversarii sui noceat, sed sit aliqua inter desides et vigilantes differentia, sancimus, si quando abfuerit is, qui res alienas vel creditori obnoxias detinet, et desiderat dominus rei, vel creditor suam intentionem proponere, et non ei licentia sit absente suo adversario, qui rem detinet, vel infantia vel furore laborante, et neminem tutorem vel curatorem habente, vel in magna potestate constituto, sua auctoritate eas res usurpare, licentia ei detur adire praesidem provinciae, vel libellum ei porrigere, et hoc in querimoniam deducere intra constituta tempora, et interruptionem temporis facere, et sufficere hoc ad plenissimam interruptionem. Sin autem nullo potuerit modo praesidem adire, saltem ad locorum episcopum eat vel defensorem civitatis, et suam manifestari voluntatem in scriptis deproperet. Sin autem abfuerit vel praeses, vel episcopus vel defensor civitatis, liceat ei proponere publice, ubi domicilium habet

possessor, seu cum tabulariorum subscriptione, vel, si civitas tabularios. non habeat, cum trium testium subscriptione, et hoc sufficere ad omnem temporalem interruptionem, sive triennii, sive longi temporis, sive tringinta annorum sit. Omnibus aliis, quae de longi temporis praescriptione, vel triginta, vel quadraginta annorum curriculis constituta sunt, sive ab antiquis legum conditoribus, sive a nostra majestate, in suo robore duraturis.

b) Stillstand

1. Wenn die Sache nach begonnener Ersihung in das Eigenthum einer rücksichtlich der ordentlichen Ersißung privilegirten Person, (S. oben §. 123) - 2. oder in ein solches Verhältniß kommt, in Folge dessen der Eigenthümer sie einstweilen nicht vindiciren darf; 3. wenn factische Hindernisse eintreten, die auch dem Laufe der Klagenverjährung entgegenstehen.

Vangerow. I. §. 323. Anm. 1. gegen die gewöhnliche Annahme, daß die bloße Litiscontestation oder Klageanstellung die Erfizung unterbreche. Desgl. Göschen a. a. D. II. S. 140 f. weil die usucapio des alten Rechts die Grundlage der ordentlichen Erfißung des just. Rechts bildet, bei jener aber eine Unterbrechung aus obigen Gründen nicht stattfand. S. Savigny VI. S. 56 u. A. A. M. ist konsequent mit seinem Ausgangspunkte Schmid I. 256. Nr. 192.

§. 125. Wirkung der Ersißung.

1) S. Vangerow I. §. 324.

§. 126. II. Außerordentliche Ersizung 1).

C. 8. §. 1. Cod. de praescr. 30 vel 40 annor. VII. 39.

Quod si quis eam rem desierit possidere, cujus dominus vel is, qui suppositam eam habebat, exceptione triginta vel quadraginta annorum expulsus est, praedictum auxilium non indiscrete, sed cum moderata divisione ei praestari censemus, ut si quidem bona fide ab initio eam rem tenuerit, simili possit uti praesidio, sin vero mala fide eam adeptus est, indignus eo videatur, ita tamen, ut novus possessor, si quidem ipse rei dominius. ab initio fuit, vel suppositam eam habebat, et memoratae exceptionis necessitate expulsus est, commodum detentionis sibi adquirat. Sin vero nullum jus in eadem re quocunque tempore habuit, tunc licentia sit priori domino vel ereditori, qui nomine hypothecae rem obligatam habuit, et heredibus. corum ab injusto detentatore eam vindicare, non obstante ei, quod prior possessor triginta, vel quadraginta annorum exceptione eum removerat, nisi ipsi injustus possessor triginta vel quadraginta annorum ex eo tempore computandorum, ex quo prior possessor, qui evincit, ex possessione excidit, exceptione munitus est.

c. 14. Cod. de fund. patrimon (XI. 61.)

Jubemus omnes, qui in quacunque dioecesi, aut quacunque pro

vincia, vel quolibet saltu, vel civitate fundos patrimoniales, vel templorum, aut agonothetici, seu relevatorum jugerum, vel cujusque juris per quadraginta jugiter annos (possessione scilicet, non solum eorum, qui nunc detinent, verum etiam eorum, qui antea possiderant, computanda) ex quocunque titulo vel etiam sine titulo hactenus possederunt, vel postea per memoratum quadraginta annorum spatium possederint, nullam penitus super dominio memoratorum omnium fundorum vel locorum vel domorum a publico actionem vel molestiam aut quamlibet inquietudinem formidare, sed impositum canonem pro qualitate juris, cujus praedia sunt aut loca, per singulos annos solventes, pro certo habeant suum esse, quod possident, vel postea possederint; ita ut omnibus ad excludendum omnem quolibet modo ex publico movendam quaestionem, nuda ex quocunque titulo, vel etiam sine titulo corporalis quadraginta annorum jugis possessionis exceptio possit sufficere. Hoc etiam adjiciendo, ut illi quoque, qui ademto canone hujusmodi fundos ab initio principali jussione datos sibi fuisse confirmant, si per quadraginta annos ademti canonis beneficium jugiter possederunt, nec canonem, cujus ademtionem quadraginta (sicut dictum est) annorum possessio testatur, possint penitus profligari, eo quod nostrae pietati placuit in utroque casu, id est, tam salvo, quam ademto canone, possessorum nostrorum jura in eo statu, in quo per quadraginta annos (sicut dictum est) jugiter manserunt, absque ulla innovatione durare.

c. 3. Cod. de ann. exc. (VII. 40.)

Si multis causis quidam obnoxium habens, et maxime ex similibus quantitatibus, in unius quidem causae summa libellum conventionis composuerit, causam tamen non expresserit, apud veteres agitabatur, an videatur omnes causas in judicium deduxisse, an vetustissimam earum, aut omnino nihil fecisse, cum ejus sensus incertus esse appareat? Sed et in judiciis in multis casibus tales altercationes ventilatas invenimus, et maxime propter longi temporis interruptionem. Si enim personalis forte fuerat mota actio, hypothecariae autem actionis nulla mentio procedebat, quidam putabant, personalem quidem esse temporis interruptione perpetuatam, hypothecariam autem evanescere taciturnitate sopitam. Et si quis generaliter dixerat, obnoxium fibi aliquem constitutum, aliae dubitationes emergebant, si omnes ei competens actiones hujusmodi narratione contineri credantur, an vero quasi silentio circa eos habito tempore exspirare, nullo ex incerta libelli confectione adminiculo ei adquisito. Sancimus itaque, nullam in judiciis in posterum locum habere talem confusionem, sed qui obnoxium suum in judicium clamaverit et libellum conventionis ei transmiserit, licet generaliter nullius causae mentionem habentem, vel unius quidem specialiter,

tantummodo autem personales actiones, vel hypothecarias continentem, nihil ominus videre jus suum omne eum in judicium deduxisse, et esse interrupto temporum curriculo, cum contra desides homines et sui juris contemtores odiosae exceptiones oppositae sunt.

1) Böcking II. 120. Die a. o. E. beruht auf dem Grundgedanken, daß der bona fide begonnene Besiz durch die Verjährung der Eigenthumsklage zum Eigenthum werde. Sie findet nur gegen solche Personen statt, wider welche eine Klagenverjährung möglich ist, an Sachen, die des Besizes und Eigenthumsfähig find; ob die Partheien gegenwärtig, oder abwesend waren, ist gleichgültig. Eine accessio poss. findet auch hier statt. §. 12. J. de usuc. II. 6. Auf die Unterbrechung bezieht sich die cit. c. 3 C. VII. 40.

b) Relativ ursprüngliche Erwerbungsarten.

§. 127. 1. Verbindung mehrerer Sachen verschiedener Eigenthümer.

a. mit deren Willen.

§. 27. I. de rer. div. II. 1. S. unten.

B. ohne ihrem Willen

aa. wenn keine Specification (§. 121) oder] Accession (§. 127. ᏰᏰ.) eintritt.

§. 27. I. de rer. div. (II. 1.)

Si duorum materiae ex voluntate dominorum confusae sint, totum id corpus, quod ex confusione fit, utriusque commune est, veluti si qui vina sua confuderint aut massas argenti vel auri conflaverint. Sed et si diversae materiae sint, et ob id propria species facta sit, forte ex vino et mele mulsum, aut ex auro et argento electrum, idem juris est; nam et hoc casu communem esse speciem, non dubitatur. Quod si fortuito et non voluntate dominorum confusae fuerint, vel ejusdem generis materiae, vel diversae, idem juris esse placuit.

Ulp. L. 3. §. 2. D. de rei vind. (VI. 1.)

Pomponius scribit, si quid, quod ejusdem naturae est, ita confusum est atque commixtum, ut deduci et separari non possit, non totum, sed pro parte esse vindicandum; utputa meum et tuum argentum in massam redactum est, erit nobis commune, et unusquisque pro rata ponderis, quod in massa habemus, vindicabimus, etsi incertum sit, quantum quisque ponderis in massa habet.

Ulp. L. 5. pr. D. eod.

Item Pomponius scribit, si frumentum duorum non voluntate eorum confusum sit, competit singulis in rem actio in id, in quantum paret, in illo acervo suum cuique esse. Quodsi voluntate eorum commixta sunt, tunc communicata videbuntur, et erit communi dividundo actio.

« PreviousContinue »