Page images
PDF
EPUB

§. 112. Subjecte und Objecte des Besizes.

1. Subjecte.

Javolen L. 24. Dig. h. t.

Quod servus tuus, ignorante te, possidet, id tu non possides, quoniam is, qui in tua potestate est, ignoranti tibi non corporalem possessionem, sed justam potest adquirere, sicut id, quod ex peculio ad eum pervenerit, possidet. Nam tum per servum dominus quoque possidere dicitur, summa scilicet cum ratione, quia, quod ex justa causa corporaliter a servo tenctur, id in peculio servi est, et peculium, quod servus civiliter quidem possidere non potest, sed naturaliter tenet, dominus creditur possidere.

Papin. L. 49. §. 1. Dig. eod.

Qui in aliena potestate sunt, rem peculiarem tenere possunt, quia possessio non tantum corporis, sed et juris est.

Paul. L. 4. §. 1. Dig. de usurp. et usuc. (XLI. 3.)

Usucapere scilicet potest pater familias. Filiusfamilias et maxime miles. in castris adquisitum usucapiet.

Ausschließlichkeit des Besites 1).

Paul. L. 3. §. 5. Dig. h. t.

Ex contrario plures eandem rem in solidum possidere non possunt. Contra naturam quippe est, ut cum ego aliquid teneam, tu quoque id tenere videaris. Sabinus tamen scribit, eum, qui precario dederit, et ipsum possidere, et eum, qui precario acceperit. Idem Trebatius probabat existimans, posse alium juste, alium injuste possidere; duos injuste, vel duos juste non posse; quem Labeo reprehendit, quoniam in summa possessionis non multum interest, juste quis, an injuste possideat, quod est verius; non magis enim eadem possessio apud duos esse potest, quam ut tu stare videaris in eo loco, in quo ego sto, vel in quo ego sedeo, tu sedere videaris.

2. Objecte 2).

Paul L. 3 pr. Dig. h. t.

Possideri autem possunt, quae sunt corporalia.

(Vgl. L. 4. §. 27. D. de usurp. XLI. 3.)

Javol. L. 23. §. 2. Dig. eod.

Item quaero si vinxero hominem, ita ut eam possideam, an omnia, quae is possidebat, ego possideam per illum? Respondit: Si vinxeris hominem liberum, eum te possidere non puto; quod cum ita se habeat, multo minus per illum res ejus a te possidebuntur, neque enim rerum natura recipit, ut per eum aliquid possidere possim, quem civiliter in mea potestate non habeo.

Paul. L. 30. §. 1. Dig. eod.

Possessionem amittimus multis modis, veluti si mortuum in eum locum, intulimus, quem possidebamus, namque locum religiosum aut sacrum non possumus possidere, etsi contemnamus religionem, et pro privato eum teneamus, sicut nec hominem liberum.

Pomp. L. 30. §. 2. Dig. de usurp. (VLI. 3.)

Non universi gregis ulla est usucapio, sed singulorum animalium sicuti possessio, ita et usucapio.

Javolen. L. 23. pr. D. eod.

Eum, qui aedes mercatus est, non puto aliud, quam ipsas aedes possidere; nam si singulas res possidere intelligeretur, ipsas aedes non possideret. Separatis enim corporibus, ex quibus aedes constant, universitas aedium intelligi non poterit 3).

Paul. L. 8. Dig. de rei vind. (VI. 1.)

Pomponius lib. XXXVI. probat: si ex aequis partibus fundum mihi tecum communem, tu et Lucius Titius possideatis, non ab utrisque quadrantes petere me debere, sed a Titio, qui non sit dominus, totum `semissem. Aliter aque si certis regionibus possideatis eum fundum: nam tunc sine dubio et a te, et a Titio partes fundi petere me debere. Quotiens enim certa loca possidebuntur, necessario in his aliquam partem meam esse, et ideo te quoque a Titio quadrantem petere debere. Quae distinctio neque in re mobili, necque in hereditatis petitione locum habet; nunquam enim pro diviso possideri potest.

Pomp. L. 32. §. 2. Dig. de usurp. (XLI. 3.)

Incertam partem possidere nemo potest. Ideo si plures sint in fundo, qui ignorent, quotam quisque partem possideat, neminem eorum, mera subtilitate, possidere Labeo scribit.

Juris quasi possessio 4).

Ulp. L. 3. §. 17. Dig. de vi. (XLIII. 16.

Quis ususfructus nomine qualiter qualiter fuerit quasi in possessione, utetur hoc Interdicto.

Id. L. 23. §. 2. D. ex quib. c. maj. (IV. 6.)

Item ei qui per captivitatem fundi possessionem, vel usus fructus quasi possessionem amisit, succurendum esse Papinianus ait.

1) Savigny a. a. D. S. 178 ff.

2) Savigny LL. D. S. 205 f. u. S. 297 f. dazu Vangerow I. §. 204. Anm. 2. 3) Nücks. der Erklärung dieser Stelle insbesondere die in Puchtas Pand. S. 188. Note e (7. A.) Angeff.

4) Savigny S. 574 ff. Bruns S. 77 f.

§. 113. 3. Der Besit ist kein blos factisches Verhältniß ').

Rechte, die aus dem Befiße entspringen 2).

Papin. L. 19. Dig. ex qu. c. (IV. 6.)

Possessio plurimum facti habet.

Paul. L. 2. Dig. uti. poss. (XLIII. 17.)

Qualiscumque

possessor, hoc ipso, quod possessor est, plus juris

habet, quam ille, qui non possidet.

[ocr errors]

Papin. L. 49. §. 1. D. eod.

- possessio non tantum corporis, sed et juris est. Interdictenschuß. L. 1. §. 9. Dig. eod. (§. 111.)

Abgeleiteter Besit 3).

Seine Eigenthümlichkeit liegt darin, daß gewisse Personen, die bloße Inhaber sind, zum Schuße des Verhältnisses, in dem sie sich befinden, die poffesorischen Interdicte gebrauchen dürfen. Er findet statt: 1. beim Pfandgläubiger, 2. beim Sequester, 3. bet dem precario rogans, 4. beim Emphiteuta. 5. beim Superficior.

1) Ist der Besiß ein Recht und zu welcher Classe von Rechten gehört er? Savigny l. I. S. 24—58 (Gesch. des Befizes das. S. 215.) Bruns S. 17 f. S. auch die Literatur bei Vangerow I. §. 198. Anm.

2) Ueber Rechte, welche unrichtiger Weise als ausschließlich eigenthümliche Wirkungen des Befißes erklärt werden. S. Savigny daf. S. 11 ff. Auch die Usucapio kann nicht dahin gezählt werden.

3) Savigny S. 320 ff., der jedoch den Superficiar ausschließt. Gegen S. hat den abgeleiteten Befiz des Emphyteuta und Precaristen geläugnet: Puchta in Richters krit. Jahrb. 1837. S. 679 f. Pand. §. 125. — Vangerow I. §. 200. Anm. und Bruns S. 5 nehmen alle 5 Arten des abgeleiteten Besizes an. Den abgeleiteten Besit des Superficiars vertheidigen auch unterholzner Berj. Lehre 2. Bd. S. 246 f. u. Huschke in d. krit. 3. f. Rechts. Wiff. 2. Bd. S. 353 f. Verworfen wird derselbe von Arndts in d. 3. f. C. R. u. P. N. F. III. und Rudorff 3. f. gesch. Rechtswiss. XI. S. 229 f.

4. Erwerb und Verlust des Besizes.

§. 114. a) Erwerb.

Paul. L. 3. §. 1. Dig. h. t.

Et adipiscimur possessionem corpore et animo; neque per se animo, aut per se corpore. Quod autem diximus, et corpore, et animo adquirere nos debere possessionem, non utique ita accipiendum est, ut, qui fundum possidere velit, omnes glebas circumambulet; sed sufficit, quamlibet partem ejus fundi introire, dum mente et cogitatione hac sit, ut totum fundum usque ad terminum velit possidere.

L. 3. §. 1. cit.

a. Corpus.

Celsus L. 18. §. 2. D. eod.

Si venditorem, quod emerim, deponere in mea domo jusserim, possidere me, certum est, quamquam id nemo dum attigerit; aut si vicinum mihi fundum mercatum venditor in mea turre demonstret, vacuamque possessionem tradere dicat, non minus possidere coepi, quam si pedem finibus intulissem.

§. 13. I. de rer. div. II. 1.

Illud quaesitum est, an, si fera ita vulnerata sit, ut capi possit, statim tua esse intelligatur? Et quibusdam placuit, statim esse tuam, et eousque tuam videri, donec eam persequaris; quod si desieris persequi, desinere esse tuam, et rursus fieri occupantis. Alii vero putaverunt, non aliter esse, quam si eam ceperis. Sed posteriorem sententiam nos confirmamus, quod multa accidere soleant, ut eam non capias.

Paul. 1. §. 1. Dig. h. t.

Dominium rerum ex naturali possessione coepisse Nerva filius ait, ejusque rei vestigium vestigium remanere in his, que terra, mari, coeloque capiuntur; nam haec protinus eorum fiunt, qui primi possessionem eorum apprehenderint.

Javolen. L. 51. D. eod.

Si acervum lignorum emero

traditus mihi videtur.

Paul. L. 1. §. 21. D. eod.

simul atque custodiam posuissem,

Si jusserim venditorem procuratori rem tradere, cum ea in praesentia sit, videri mihi traditam Priscus ait, idemque esse si nummos debitorem jusserim alii dare. Non est enim corpore et actu necesse apprehendere possessionem, sed etiam oculis et affectu. Et argumento esse eas res, quae propter magnitudinem ponderis moveri non possunt, ut columnas; nam pro traditis haheri, si in re praesenti consenserint, et vina tradita videri, cum claves cellae vinariae emtori traditae fuerint.

Paul. L. 14. §. 1. D. de per. et com. (XVIII. 6.)

Materia emta si furto periisset, postquam tradita esset, emtoris esse periculo, respondit; si minus, venditoris. Videri autem trabes traditas, quas emtor signasset.

Id. L. 3. §. 14. D. h. t.

Item feras bestias, quas vivariis incluserimus, et pisces, quos in piscinas conjecerimus, a nobis possideri. Sed eos pisces, qui in stagno sint, aut feras, quae in silvis circumseptis vagantur, a nobis non possideri, quoniam

relictae sint in libertate naturali, alioquin, etiam si quis silvam emerit, videri eum omnes feras possidere, quod falsum est.

B. Animus 2).

Paul. L. 1. §. 22. D. h. t.

Municipes per se nihil possidere possunt, quia uni consentire non possunt. Forum autem et basilicam, hisque similia non possident, sed promiscue his utuntur. Sed Nerva filius ait, per servum, quae peculiariter aquisierint, et possidere et usucapere posse. Sed quidam contra putant, quoniam ipsos servos non possideant.

Ulpian. L. 2. eod.

Sed hoc jure utimur, ut et possidere, et usucapere municipes possint; idque eis et per servum, et per liberam personam adquiratur.

Paul. L. 32. §. 2. eod.

Infans possidere recte potest, si tutore auctore coepit, nam judicium infantis suppletur auctoritate tutoris ; utilitatis enim causa hoc receptum est, nam alioquin nullus consensus sit infantis accipiendi possessionem. Pupillus tamen etiam sine tutoris auctoritate possessionem nancisci potest. Item infans peculiari nomine per servum possidere potest.

Id. L. 1. §. 3. eod.

Furiosus et pupillus sine tutoris auctoritate non potest incipere possidere, quia affectionem tenendi non habent, licet maxime corpore suo rem contingant; sicuti si quis dormienti aliquid in manu ponat. Sed pupillus tutore auctore incipiet possidere. Ofilius quidem, et Nerva filius, etiam sine tutoris auctoritate possidere incipere posse pupillum, ajunt, eam enim rem facti, non juris esse; quae sententia recipi potest, si ejus aetatis sint, ut intellectum capiant.

Id. L. 3. eod.

Neratius et Proculus, et solo animo non posse nos adquirere possessionem, si non antecedat naturalis possessio.

Id. L. 1. §. 9. eod.

Caeterum et ille, per quem volumus possidere, talis esse debet, ut habeat intellectum possidendi.

Ulp. L. 42. §. 1. Dig eod.

Procurator, si quidem mandante domino rem emerit, pro tinus illi adquirit possessionem, quod si sua sponte, non, nisi ratum habuerit dominus emtionem.

Paul. L. 1. §. 5. eod.

Item adquirimus possessionem per servum, aut filium, qui in potestate est, et quidem earum rerum, quas peculiariter tenent, etiam igno

« PreviousContinue »