System des römischen Privatrechtes in Grundrisse

Front Cover
W. Braumüller, 1856 - Roman law - 455 pages

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 39 - Privatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus. (3)2 lus naturale est, quod natura omnia animalia docuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune est.
Page 158 - Cum ex aliena materia species aliqua facta sit ab aliquo, quaeri solet, quis eorum naturali ratione dominus sit, utrum is qui fecerit, an ille potius qui materiae dominus fuerit : ut ecce si quis ex alienis uvis aut olivis aut spicis vinum aut oleum aut frumentum fecerit, aut ex alieno auro vel argento vel...
Page 55 - In pace quoque postliminium datum est : nam si cum gente aliqua neque amicitiam, neque hospitium, neque fœdus amicitiœ causa factum habemus : hi hostes quidem non sunt : quod autem ex nostro ad eos pervenit, illorum fit : et liber homo noster ab eis captus servus fit et eorum. Idemque est, si ab illis ad nos aliquid perveniat.
Page 113 - Sed istae omnes legis actiones paulatim in odium venerunt. Namque ex nimia subtilitate veterum, qui tune jura condiderunt, eo res perducta est, ut vel qui minimum errasset, litem perderet...
Page 118 - Praeterea quasdam actiones arbitrarias id est ex arbitrio iudicis pendentes appellamus, in quibus nisi arbitrio iudicis is cum quo agitur actori satisfaciat, veluti rem restituat vel exhibeat vel solvat vel ex noxali causa servum dedat , condemnari debeat.
Page 219 - Et stipulandi et promittendi duo pluresve rei fieri possunt. stipulandi ita, si post omnium interrogationem promissor respondeat ' spondeo.' ut puta cum duobus separatim stipulantibus ita promissor respondeat ' utrique vestrum dare spondeo...
Page 158 - ... fecerit quisque, veluti ex suo vino et alieno melle mulsum, aut ex suis et alienis medicamentis emplastrum aut collyrium, aut ex sua et aliena lana vestimentum fecerit, dubitandum non est hoc casu eum esse dominum qui fecerit : cum non solum operam suam dedit, sed et partem eiusdem materiae praestavit.
Page 140 - Furiosus, et pupillus sine tutoris auctoritate, non potest incipere possidere, quia affectionem tenendi non habent, licet maxime corpore suo rem contingant, sicuti si quis dormienti aliquid in manu ponat.
Page 173 - Cum in corpus quidem quod traditur consentiamus in causis vero dissentiamus, non animadverto cur inefficax sit traditio, veluti si ego credam me ex testamento tibi obligatum esse, ut fundum tradam, tu existimes ex stipulatu tibi eum deberi. Nam et si pecuniam numeratam tibi tradam donandi gratia, tu earn quasi creditam accipias, constat proprietatem ad te transire nee impedimento esse, quod circa causam dandi atque accipiendi dissenserimus, Julian, Dig.
Page 179 - Sed quia sane durum erat eo casu deficere actionem, inventa est a praetore actio, in qua dicit is, qui possessionem amisit, earn rem se usu cepisse et ita vindicat suam esse. Quae acti'o Publiciana appellatur, quoniam primum a Publicio praetore in edicto proposita est.

Bibliographic information