Page images
PDF
EPUB

Quum primum Ausoniis exercitus adpulit oris, Expediam, et primae revocabo exordia pugnae. 40 Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella; Dicam acies, actosque animis in funera reges, Tyrrhenamque manum, totamque sub arma co

actam

45

Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo;
Maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbis
Iam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
Adcipimus; Fauno Picus pater; isque parentem
Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic, fato divom, prolesque virilis
Nulla fuit, primaque oriens erepta iuventa est.

50

41 Tum Franc. dic h. b. dic a. alter Voss. (Hic versus in Mediceo adscriptus est in margine; sed, ne quis propterea insititium putet, manifestum est, librarium imprudentem ex vs. 40. ad extremum vs. 41. aberrasse; in illo enim legitur exordia bella, superscripto tamen voc. pugnae. Wr.) 42 aptosq. Goth. pr. 44 et maior sec. Rottend. rerum maior Goth. pr. (45. moneo fr. Vatic. urbes Medic. Wr.) 46 placidus Dorvill. gerebat pr. Moret. in bella gerebat sec. Hamb. 47 genitum et nympha Goth. sec. ex nympha Leid. unus. Larente Leid, alius. Mirica Bigot. 48 P. patrisque parentem Parrhas. 50 hinc ƒ. Ven. 51 est deest Bigot. et Goth. sec.

num indigetem, mox cum Crono comparari solitum. Ab hoc Picus procreatus, ex hoc Faunus, Latini pater. Faunus numen antiqui Latii fatidicum, v. inf. VII, 82 seq. Marica nympha Latii, cuius religio apud Minturnenses servata est, luco ad Lirim

quum et novum dicitur. 39. exercitus pro populo, turba, navalibus copiis. Per oτólov Guell. et alii explicant. Sic Graecis tragicis στρατός, τάγμα, τάξις (ut Aeschyl. Prometh. 128) et alia. exordia pugnae, venatione cervi, inf. 480. 42. reges, Latinum, Turnum, Mezentium;. fl. consecrato. Quod eam poeta hine Tyrrhena manus. Laurentem appellat, poetico moquod sequitur, in maius auctum, re facit, nomine a vicinis locis totam Italiam coiisse ad arma. petito: nam ad Lirim usque LauCeterum de priscae Italiae facie, rentes non habitarunt; etsi nopopulis, eorumque originibus ad men Latinum, novum certe Lah. 1. vid. Excurs. IV. tium, eo usque pertingere potuit. De reliquis vid. Excurs. V. (De vs. 51. vid. Q. V. XXXV, 2. Wr.)

Sed

45-49. Latini genus ad Saturnum refertur, deum Aborigi

55

Sola domum et tantas servabat filia sedes,
Iam matura viro, iam plenis nubilis annis.
Multi illam magno e Latio totaque petebant
Ausonia; petit ante alios pulcerrimus omnis
Turnus, avis atavisque potens: quem regia coniunx
Adiungi generum miro properabat amore;
Sed variis portenta deum terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio, in penetralibus altis,
Sacra comam, multosque metu servata per an-

nos:

60

Quam pater inventam, primas quum conderet

arces,

Ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,
Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.

53 v. et

52 tantos s. nata penates laudat Schol. Stat. I Theb. 572. iam Witt. 54 iam pro illam tert. Rottend. a m. pr. e binis Barm. deest. 55 ante omnes p. unus sec. Moret. 57 magno p. Bigot. p. honore Goth. tert. 59 in abest Erf. in medio, in p. quatuor Burm. et Goth. tert. in medio p. Oudart. alto pr. Moret. 60 S. coma aliquot Heins. cum Nonio, sed praestat graeca ratio. 63 Laurentesque Gud. a m. sec. cum aliis, sed recentt., et sic Arusianus Messius. Neque vero aliter quam quarto casu accipiendum Laurentis.

52-58. Lavinia servabat sedes exquisite, tenebat, possidebat, et hoc simpliciter pro, erat in domo paterna unica filia et heres; nihil amplius. petere sollenne pro procare; v. Cerda, ut altɛiv. Bene autem ad prodigia et deorum ostenta rem revocavit poeta; primum, ut totius carminis colori et indoli a religione ductae etiam haec pars conveniret; tum ut Turnum praestantissimum adolescentem cum ratione aliqua Aeneae posthabitum narraret. Sed haud dubie fuere quoque veteres fabulae super his prodigiis, quae in seqq. exponit. Revocandae in animum arbores et luci in impluviis veterum, de quibus passim commentati sunt viri docti; cf. Tibull.

59 sq.

III, 3, 15 et tecto interiore sup. IV, 494. Sacra comam, frondibus intactis. metus pro religione, ut horror et similia: v. Cerda: 61-63. Laurentes dicti Aborigines, qui haec loca ad orientalem Tiberis ripam incolebant, rege Latino. Inde Laurentum, Latini regia; et ager usque ad mare ac Tiberim Laurens vel Laurentinus, silvis et paludibus frequens. Translatum interdum nomen ad totum Latium a poeta: ut modo in Laurente nympha vidimus. Alia vid. Excurs. laud. III. primas arces, cum primum urbem conderet. (vid. Q. V. XXVIII, 3, f. Laurentis nomen posuisse, vid. Not. ad Ge. I, 137. Quam

[blocks in formation]

Huius apes summum densae (mirabile dictu),
Stridore ingenti liquidum trans aethera vectae, 65
Obsedere apicem; et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates, Externum cernimus, inquit,
Adventare virum, et partis petere agmen easdem
Partibus ex isdem, et summa dominarier arce.
Praeterea, castis adolet dum altaria taedis,
Ut iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,

65. INGENTI,

[ocr errors]

70

64 Pro summum Medic. a pr. m talamum, et Vratisl. lauri dense. den sae summum Parrhas. dense Witt. m. visu Bigot. 65 super aeth. Zulich. a m. pr. trans aequora quatuor Burm. cum Goth. pr. (male interpangebatur post ingenti. Wr.) 66 Consedere sec. Moret. sub mutua D. Heius. ed. (-67. Wakef. ad Lucret. II, 363.:,,Examen, subitum ramo frondente, pependit: nempe examen, quod ramum subierat." Nec dubitavit, miro hoc commento mirifice delectatus, hanc distinctionem in ipsam Virgilii editionem a se curatam invehere, nescio quam tandem odoratus elegantiam. Wr.) 69 p. p. agmine Rom. cum aliis Pier.. minus bene. (i in partis mutatur in e in Medic. Wr.) 70 eisdem Dorvill. 71 e castis pr. Hamb. quum a. Nonius ternis locis. De adolere v. sup. ad lib. J, 704. 72 Ut bene e codd. probavit Heins. post Pier. Vulgo: et. (Egregie convenit ut huic loco, rem vel habitum notans aliquem fortuitum; cfr. infra vs. 509. supra V, 387. sq.:,,Entellum dictis castigat Acestes, Proxumus ut viridante toro consederat herbae." i. e. castigat eum inde a

Cic. Orat. c. 3.:,,species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus" cet.; vid. W. Gliemann in Novis Annal. philol. et paedagog. a Seebod. et Iahn. edit. Vol. III. fasc. 1. p. 86. adde V. L. ad V, 370. Wr.) Secundum poetam adeo

Latinus urbem Laurentum condidit et nomen imposuit a lauro: facile adeo intelligitur, Picum, qui ante Latinum vixit, Laurentem v. 171 appellari poetico epitheto, non nomine historico. Quod laurum Phoebo consecrat, ingeniose poeta adiicit, respectu ad suorum temporum religionem habito. 6471. Apes vectae, ab orientali parte,

ut ex vs. 70. intelligitur, advolantes. Examen apum, laurum Borovdov insidens, praeclare ornavit vers. cf. Georg. IV, 656. 657.658.(trans aethera,,vneQBolinas," ait Weichert. Commentat. III. De L. Vario Poeta p. 27. Wr.) Est autem illud inter dira omina; vide vel Plin. IX, 17. 18. Alia loca vid. apud Cerdam, superstitione, ut probabile fit, ab incursus magnae multitudinis ingruentis opinione profecta. partibus ex iisdem, mari infero.

a

71-80. Prodigium hoc flammae frequens: supra vidimus lib. II, 680 sq. Alia apud Cerdam. Cogita vero sacrum facere Lati

75

Visa (nefas) longis conprendere crinibus ignem,
Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,
Regalisque adcensa comas, adcensa coronam,
Insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Volcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
Namque fore inlustrem fama fatisque canebant
Ipsam; sed populo magnum portendere bellum. 80
At rex sollicitus monstris, oracula Fauni,

76 lu

loco herboso, quo forte consederat illi proximus. Tamen, nisi ut h. 1. facilius in et, quam hoc in illud, converti potuisse viderem, revocarem longe plurimorum et antiquissimorum codd. lectionem et. Wr.) 74 cremare Montalb. a m. sec. 75 que abest tribus Burm. (vid. Not. Wr.) mina Menag. alter. lumina fulva sec. Hamb. fulvave fumo Dorvill. 77 ac totum Menag. sec. tectis V. s. totis Goth. tert. 78 Hoc v. multi Heins. et Burm., item Goth. sec.; visu ac tert. 80 protendere Mentel. pr. a m. pr. telum Hugen. a m. pr. 81 1c rex Menag. pr. sollicitus monstrorum Donat. Ms. Fabric. (quod recepit Wakef., eamque lectionem ait facillime se vindicaturam esse ab inscitia librariorum. Sed vellem ipse hunc vindicandi laborem suscepisset docuissetque ita adiungi genitivum adiectivo sollicitus. Facillime oriri potuit monstrorum e primis vocabuli subsequentis literis. Ceterum monetris Medic. a m. pr., quod noli forte existimare ex monitis ortum esse. Wr.)

num adstante filia. (adolet altaria: vid. Not. ad Ge. IV, 379. Wr.) nefas de prodigio h. 1. res dira et abominanda, quae praeter naturam fit; contra fas de naturae more et constantia. comprendere h. 1. concipere, arripere flammam, quasi ex foco ad proxima manantem. Vulgari oratione ignis comprehendit crinem; nunc Lavinia ignem comprehendit crinibus. Verba v. 74 sunt ex Lucret. VI, 154 Terribili sonitu flamma crepitante crematur: de lauro: at hic visus est virginis ornatus cremari flamma: nam ipsa visa est cremari (xata) ornatum. (Versus 75. structuram expedient ea, quae scripsi in V. L. ad Ecl. IV, 6. et ad XI, 171. Wr.) coronam insignem gemmis, regium insigne, vid. lib. I, 655. Ex multis, quae

Cerda cumulat, hoc unice verum. Corona enim sacrificantium vittis et infulis sacrisque frondibus implexa est, non gemmis ornata. (De numeris versus 80. vid. Q. V. XIII, 2, d. Wr.) Fauni oraculum in luco

81 sq. Albuneae poeta narrat sive ex vetere memoria sive ex loci natura et fama de Sibylla Albunea rem ingeniose commentus. Scilicet in agro Tiburtino ab occasu in Anienem deferuntur Albulae aquae, sulfureae illae et medicatae. vid. Cluver. Ital. p. 715. (et quos laudat Hand. ad Stat. Silv. I, 3, 65. Wr.) (nunc Acqua zolfa, vel Solfatara di Tivoli, de quibus v. La Lande Voyage d'Italie T. V, p. 338 seqq.) Ex Albulae fluminis fontibus maior Albunea, fons et Nympha, ex Horatio nota I

Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta

Consulit Albunea: nemorum quae maxuma sacro Fonte sonat, saevamque exhalat opaca mephitim.

sae

(-83. Post nemorum, non post Albunea, incidit Ruhkopf., iungens lucos nemorum; vid. Not. Wr.) 84 ponte Porphyr. ad Horat. vumq. Medic. servamq. Arusianus. (seram Arusianus et apud Maium et apud Lindemann. s. v. Halat. Wr.) exaltat Mentel. pr. a m. pr. et Goth. alter: mephitim Heins, recepit e Medic. et aliis, auctoritate Grammaticorum, et more Virgilii flectendi graeca latine. Vulgo mephitin. Librarii scribunt fere mefitim vel mefitin. Rom. mefitem.

Carm. 7, 12 domus Albuneae resonantis; ut h. 1. quae fonte sonat; etsi nunc, post tantas reruin vicissitudines, natura fontis et loci facies est diversa. (Verum situm huius Albuneae diu ignoratum investigavit C. V. v. Bonstetten, Voyage sur la Scéne des six derniers livres de l'Enéide pag. 205 sqq. eamque esse demonstrat, quae hodie appellatur Acqua solforata d' Altieri, non procul a Fano Annae Perennae remota, prope viam Ardeatinam; vid. tabulam chorographicam Exc. I f. lib. IX. adiectam. Probavit hanc rem ipsi Heynio; vid. eius censuram huius libri in Goetting. gel. Anzeig. 1804. n. 168. Wr.) Subiacebat fonti lucus (quem Martialis quoque in his locis memorat I Epigr. 13, 3) Albuneae sacer, in quo olim Fauni templum et oraculum a poeta proditur. 82. alta Albunea, fons in lacu inexploratae altitudinis; vid. Cluver. L. c. Male Serv. quod est in Tiburtinis altis montibus. Nam id a locorum situ alienum. morum quae maxima sacro Fonte sonat h. e. quae Albunea maxima, h. e. admodum magna, manat, larga aquarum vena fluit fonte suo. Sic sup. VI, 659 unde

ne

[ocr errors]

superne plurimus Eridani per silvam volvitur amnis h. e. magua aquarum vi et copia; amnis multus per plana fertur. Tropice ap. Horat. I Serm. 7, 28 homo maledicus salsus multusque fluit, aluvoòs nolús te déel, αλμυρὸς πολύς τε ρέει, convicia multa effundit. Color autem non abhorrens est a vulgari, v. c. inf. 217. regnis, quae maxima quondam sol adspiciebat.

nemorum, in isto nemore, graece dictum, (nara, dia) τοῦ ἄλσους, pro ἐν ἄλσει. Interpretes difficiliorem dicendi modum non attingere miratus sum. Pompon. Sab. maxima nympha vel silva. Male. Forma orationis non dissimilis illa Tibulli III, 5, 3 Baiarum maxima silvis, ubi conf. Obss. Si lucos nemorum iungeres; parum suaviter voces istae essent disiunctae; debebant saltem sic collocari: nemorumque sub alta Consulit Albunea lucos, quae. Multo magis displicet, si iungas fonte nemorum; ut sit quae maxima sonat sacro fonte nemorum. (Omnis evanescit difficultas, si Bonstettenium audientes 1. 1. et, quem ille sequitur, Probum, Albuneam h. 1. non fontem, sed silvam dici existimamus. Heynius retenta vulgari opinione in Goett.

« PreviousContinue »