Page images
PDF
EPUB

suspicantur viri docti natam esse ex aequivocatione vocis Celticae Melus, quae suavem et amabilem notat, et alterius vocis me et lusen, quae media sui parte serpentem esse significat. Ne tamen simile quid in Toupii coniectura locum habeat, facit hoc, quod GEAЯvaι inter pistoria opera exquisitioris artis fuerunt, quae adeo ab horrida antiquitate aliena sunt, nec, quomodo historicus res Troiawas exponens, cum de panibus dicendum esset, placentas rarioris formae et nominis subiicere potuerit, intelligitur. Saltem hoc dicendum erat, fuisse forte veterem aliquem tragicum, qui, quod poetae licet, ubi oraculi illius vel eventus meminisset, pro pane vel placenta, quae priscis hominibus pro pane erat, genus exquisitius σελήνας aut τραπέζας σεληναίας poneret; etsi vel sic alia difficultas manet, quod non σεληναία πλακοῦντα illa dicta, sed επισέληνα. Neque autem improbabile fit, etiam sine vocabulorum sonive fraude ad apium panes seu placentas deduci potuisse. Fac fuisse aliquem, qui, cum oraculum omnino pronuntiasset, sedes fore eo loco, quo mensas essent absumturi Troiani, aut cum rei eventus, non declarata satis ratione ac modo, narratus esset, ut a Lycophrone factum videas v. 1250-1253, deductos Troianos in Italiam et in herba recubantes exhiberet, ut Virgilius fecit; quidni pro mensis dederit herbas cibis substratas? cumque eas ipsas essent comesturi, genus tale ponere debuit, quod edule esset et in talibus locis frequens. Tale autem apium esse, nemo facile ignorat, nisi verba forte ac sonos discere ac tenere consueverit notione nulla subiecta. Nam condonandum est viri doctissimi elegantiae quod inter cetera posuit: Vidistin quidquam inficetius aut ridiculum magis? Troianos pro mensis apium adhibuisse, atque eo denique, more Asinorum, vesci potuisse. Non assequor, quid ille de hac planta statuerit. Etsi enim apii nomen latius patet, et incertum est, quale apii genus veterum apium sit, (conf. sup. ad Ge. IV, 120) cum alii cum Matthiolo petroselinum nostrum, alii nostrum Celery id habendum esse statuant (verum apium in Aegypto se reperisse Alpinus rer. Aegypt. III, 9, p. 158 asserebat; erat de eo narratio apud Theopompum, lib. VIII Philippic., ut ex Theonis Progymn. 2 intelligo, manet tamen hoc, inter edulia illud fuisse. Si tamen fabulae caussa et ratio a verborum lusu revocanda esset, potiore loco haberem Fabricii ad Dionem coniectnram, ex permutatione vocum tηlis, quod foenum graecum, silicia est, unde rýλivov vel onlivov äλevpov dictum, aut forte ex voce tηdía vel onλía, quae pistorumn arca vel tabula frumentaria est, in oéλtvov aliquem incidisse. Sed, ut diximus, alienae sunt a re tales argutiae; nec res tanti est, ut diutius ei inhaereas. Nobis de poetae copiis instituta erat disputatio.

Alterum prodigium, quod Troianis in nova terra obiectum fuit, est sus cum XXX foetibus. v. VIII, 81 sqq.; fabula quidem nihil per se habens vel dignitatis, vel suavitatis, qua tamen vix alia inter Romanas origines celebratior; etiam multis numis, inprimis Adriani

et Antonini Pii, insignita; forte etiam gentis Sulpiciae, scrofa inter Dioscuros, Penates, iacente. Nam Lavinio condendo locus, et post XXX annos deducendae coloniae Albae Longae tempus, ab eo ostento peti solebat. Vetustatem ipsa declarat immundi animantis commemoratio, ab elegantiore aevo abhorrens. Omnino prisca Italia magnos suum greges alebat, inprimis Etrusci et Galli, adeo ut scrofam inveniri contigerit, quae mille porcorum gregem ex se prognatum duceret. V. loc. non indignum lectu Polybii Exc. Vales. XII, 2. Itaque poeta, qui mythis domesticis Graecis fabulis intexendis novitatis iucunditatem captabat, ad popularium suorum iudicium non insuaviter aut leviter suem albam commemorasse videri debet. Poterat forte rem ornare, cum etiam haec de alba sue fabula multis modis a veteribus narrata sit, quas, cui libuerit, apud Dionys. I, 56, Sext. Aurel. Vict. 12 ex Catone, Lycophr. 1257 sqq. (Locus in eo sic interpungendus: Κτίσει δὲ χώραν ἐν τόποις Βορει γόνων, Ὑπὲρ Λατίνους Δαυνίους τ ̓ ὠκισμένην Πύργους, τριά κοντ ̓ ἐξαριθμήσας γονὰς Συὸς κελαινῆς [nigram pro alba memorat] etc.) et Tz. ibi et ad 1232 (unde in Dionis Excerpta locus inseritur), Varron. de L. L. IV, p. 35. ed. Dordr. Servium ad III, 390. VIII, 43. 81, et ex Fabio Pictore apud Syncell. Chronogr. p. 199 D. cognoscere licet; quo ipso poetae defensio parata est, cum fabulam tam insignem omittere noluerit. Signum eius suis Lavinii ostendebatur: quod narrat Varro R. R. II, 4, 18, et, quod mireris in poeta locorum et rerum Latii alioqui admodum ignaro, Lycophron. 1259. 1260, Ἧς (συὸς) καὶ πόλει δείκηλον ἀνθήσει μιᾷ | χαλκῷ τυπώσας καὶ τέκνων γλαγοτρόφων. (ubi ipse Aeneas dicitur esse is, qui ένα nos, consecrabit illud signum.) eoque loco, quo sus cum porcellis immolata fuerat, sacellum (alias) Dionysii aetate supererat lib. I, 57. Rem fecisse inutilem videri potest poeta in hoc, quod Tiberinum deum facit praedicentem ostentum (VIII, 42 sqq.); cum praedictum hoc idem iam olim esset ab Heleno lib. III, 389. Verum etiam in hoc veterem auctoritatem secutus esse deprehenditur ex Dionys. I, 56, ubi narratio vulgaris exponitur. Sequitur enim Aeneas porcam ab ara se proripientem in mediterranea, cumque in colle, urbi condendae parum idoneo, procubuisset, repente vox ex nemore allapsa dubitantem confirmat. At de auctore vaticinii tradiderant alii aliter. Nam una cum oraculo de mensis absumtis Dodonae vel Erythris datum illud prodiderant ii, quos Dionysius sequitur lib. I, 55, et ex Caesaris et Lutatii fide, qui eosdem fere auctores habuisse videntur, Sextus Aurel. Victor c. 11 Scrofam narrat incientem (gravidam), quam cum e navi produxissent, ut eam immolarent, et se ministrorum manibus eripuisset, recordatum Aeneam, quod aliquando ei responsum esset, urbi condendae quadrupedem futuram ducem. Scilicet, ut ex h. 1. intelligitur, scrofam in navibus Ilio advectam narraverant alii, ut Lycophron 1. c. 1256 Συὺς κελαινῆς, ἣν ἀπ ̓ Ἰδαίων λόφων | Καὶ Δαρδανείων ἐκ

τόπων ναυλώσεται Et Varro L. L. I. c. Alba

--

id ab sue

alba cognominatum. Haec e navi Aeneae cum fugisset Lavi-
nium, triginta parit porcos. Ex hoc prodigio post Lavinium
conditum annis triginta haec urbs facta, propter colorem suis et
loci naturam Alba Longa dicta. Scrofa sub arbore visitur in nu-
mis Adriani et Antonini Pii affabre factis.

De loco, in quo sus inventa est, adhuc nonnulla monenda
sunt, cum poeta eum ita declarare videatur, quasi eodem in loco
mox urbs condenda et condita fuerit: nam Aen, III, 389 sequ. He-
lenus: Quum tibi sollicito secreti ad fluminis undam Littoreis in-
gens inventa sub ilicibus sus Triginta capitum fetus enixa iacebit,
Alba, solo recubans, albi circum ubera nati: Is locus urbis erit;
requies ea certa laborum. Et VIII, 42—48 ubi oraculum a Tibe-
rino repetitur: Littoreis ingens (si modo, quod dubito, vss. 46.
47. 48 recte ibi locum habent) Memorat ergo poeta locum ad Tibe-
rim, secreti ad fluminis undam, et hic urbem condendam esse.
Atqui in iis locis urbs condita ab Aenea memoratur nulla.

Conveniunt tamen in eo plura Virgilii loca, urbem ab Aenea
conditam esse, ex qua reliquus fatorum ordo ductus esset. unde sta-
tim I, 5. Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
Inferretque deos Latio.
Eam Lavinium fuisse, dubitare non sinit
ipse poeta lib. I, 259 Iupiter ad Venerem: cernes urbem et promissa
LavinI moenia. Hic Aeneas bellum geret, moresque viris et moe-
nia ponet, et hinc Ascanius regnum ab sede LavinI Transferet et
Longam multa vi muniet Albam. In ea urbe deponenda erant sa-
cra et Penates: lib. II, 294. 295. III, 159. 160. Et lib. XII, 193.
194, ubi Aeneas: mihi moenia Teucri Constituent, urbique dabit
Lavinia nomen. Verum ea longius fuit a Tiberi et a loco Suis in-
ventae remota. Dices Lavinium serius esse conditum, et aliam ur-
bem iam antehac fuisse eductam ad Tiberim, ad quain spectaverit
vaticinium. Verum post escensum statim ad Tiberim munita fuere
Castra lib. VII, 157 sqq. de quibus v. Excurs. III. At urbs condita
fuit haud dubie Lavinium.

Scilicet ab usu loquendi haud est alienum, ut hic et is latius,
vicinis locis comprehensis, accipiatur, quod multo magis accommo-
datum erat vaticinio obscure res enarranti: Is locus urbis erit; ea
terra, in qua iuxta amnem sus inventa fuerit; non autem spatium
illud terrae, in quo sus iacebat: ut nec tempus urgendum est in
oraculo: quasi statim post escensum factum sue conspecta, et men-
sis ambesis, (lib. III, 255-257) urbs condenda fuerit. Subvene-
rant tamen scriptores antiquae famae de urbe in loco, in quo sus
inventa fuerat, condenda, dum hoc adiiciebant: Suem iamiam ma-
ctandam effugisse, et Aeneam, qui eam persequutus erat, pervenisse
ad eum locum, in quo aliquando urbs condita fuit: v. Dionys. I, 56
supra laudatum, et Aurel. Vict. O. G. R. c. 11. Iterum tamen va-

riatam reperimus narrationem, cum vaticinium modo ad Lavinium, modo ad Albam Longam referri videamus in iisdem scriptoribus. Obscura quoque est Maronis sententia (in vaticinio 1. c. III, 387 — 393 et VIII, 42 sqq.); sed ostentum ad Albam Longam spectare satis diserte declarat, urbem ab Aenea conditam esse Lavinium; etsi suem eo statim loco mactat, quo ea visa fuerat VIII, 81-85.

Commemorata haec a me sunt etiam propterea, quoniam vidi viros doctos duplicem Albam ex his Virgilianis locis prodidisse. Sunt Xaverii Matthaei per saturam exercitationes Neap. 1759, qui p. 59 diversam ab Alba Longa aliam veterem Albam in Tiberis littore fuisse statuit, eamque a poeta his verbis declarari: Hic locus urbis erit- ex quo (loco, unde) post XXX annos, Ascanius clari condet cognominis Albam. Atqui istius antiquioris Albae nusquam

alibi facta mentio occurrit.

Hactenus poetam veteres fabulas suscipere vidimus; sed hoc non sine iudicio factumn etiam ex hoc iudices velim, quod alias in eadem re non infrequentes nec obscuras fabulas sprevit et neglexit; qualis illa est, quam Dionysius tamquam ab indigenis acceptam narrat lib. I, 55, quod escensu facto in magna aquae penuria scaturigo ex solo emicuit. Fons Solis inde appellari coepit, cum binis aris adstantibus. Aliud oraculum Apollinis Delphici, ut Aeneas ibi consideret, ubi duo maria invenisset, e Domitio apud Sext. Aurelium Vict. c. 12, sed indocte, narratur, nam ad duo stagua aquae salsae in agro Laurente trahitur, quod ad mare Etruscum et Lacum Ostiensem refereudum erat; ut iam monitum video a Cluverio p. 882. Tandem ostentum in Lavinio condenda oblatum ignis sponte exorti, aquila ac vulpe super eo contendentibus, multo minus a poeta tractari potuit: etsi numis gentis Papiae nobilitata. (Vide vel Eckhel Tom. V, p. 267.) Nata et haec anilis fabula videtur ex signis aquilae et lupi in foro Lavinii positis, quae Dionys. vidit, lib. I, 59.

Classem Troianorum in ipsis Tiberis ostiis incensam a mulieribus duce Roma quadam, tradiderant olim scriptores apud Dionysium I, 72 (p. 58), in quos inciderat Polyaenus Strateg. VIII, 25, 2, ubi idem Troianarum mulierum facinus exponit. conf. ad lib. V Exc. VI. Quod autem poetae Thybris, non Tiberis scribitur, qua de re tam multa argutantur Grammatici, illud ad dignitatem epicam spectare puta, cum forma vocis sit magis recondita ex Graecis poetis et scriptoribus translata, quibus vμßois et Oúßois est, sono ipsis magis frequentato.

EXCURSUS III

De locorum, in quae Troiani escensum fecere, situ: adeoque de agro Laurente et Troia nova, urbibus Laurento et Lavinio, Numicio fl., Iu

turnae lacu, et urbe Alba Longa.

Nunc de locorum, ad quae sex posteriorum Aeneidis librorum res dispositae sunt, situ paucis videbimus, quantum quidem ad consilium nostrum conferre videri potest. Nam alio et suo more tractarunt haec Cluverius Ital. ant. et Vulpius Latio ant.

Escendisse Troianos ad littus Tiberis orientale locus VII, 29— 36 diserte docet. Nam ex illo versu VII, 241. 242 iussisque ingentibus urget Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numicl, parum docte appulsum Troianorum ad Numicii fl. ostia transtulere nonnulli, in quorum aliquem incidisse videtur Zonaras, qui idem fere tradit. Sed Numicium posuit Maro poetica ratione omnino ad regionem designandam. (Sed vide, quae infra iis, quae de Numicio dicta sunt, adiecimus. Wr.) Faciem littoralis plagae et Tiberini ostii describit poeta admodum diversam ab ea, quae nostro aevo conspicitur. Nunc arena multa obtinet, aut ager apricus; idque iam Rutilii tempore ita se habuit, Itin. I, 181. Laevus inaccessis fluvius vilatur arenis, Hospitis Aeneae gloria sola manet. at Aeneas ingentem ex aequore lucum Prospicit: hunc inter fluvio Tiberinus amoeno Vorticibus rapidis et multa flavus arena In mare prorumpit etc. Quae tamen nemora non soli poetae ingenio deberi credendum est. Nam primum incultarum terrarum, antequam habitatores nactae sint, plerumque is habitus est, ut silvosae et paludosae sint; tum alia passim veterum poetarum loca, ubi de Romae originibus tradunt, utramque Tiberis ripam arboribus densam exhibent. Tandem meliore etiam Italiae cultu Romanorum tempore littus hoc Ostiense lucis abundasse Lancisius docuit in Diss. de Villa Pliniana in Opp. P. II, p. 122, ubi in aggestiones littoris Ostiensis factas, solo in mare ad III milliaria producto, post alios viros doctos inquirit.

Igitur a laeva seu orientali Tiberis littore late, ex poetae non modo mente, sed et ex vera locorum indole, patuit silva, et ea quidem adhuc Commodi tempore lauris frequens, ut ex Herodiano intelligitur lib. I, 36. Tenebant haec loca Aborigines rege Latino, ipsi Laurentes dicti: lib. VI, 892 Laurentes populos urbemque Latini. Idem nomen urbis, Laurentes vel Laurentum, ab inventa, dum condebatur, lauro; ut VII, 59-62 narratur: id quod poetae relinquendum; potuerunt enim etiam aliae nominis

caus

sae: forte ipse laurorum per haec loca laetus proventus. Ager autem usque ad mare ac Tiberiin patens Laurens vel Laurentinus fuit di

« PreviousContinue »