Page images
PDF
EPUB

20

Virtus repulsae nescia sordidae
Intaminatis fulget honoribus,
Nec sumit aut ponit secures

Arbitrio popularis aurae.
Virtus recludens immeritis mori
Caelum negata tentat iter via,
Coetusque volgares et udam

Spernit humum fugiente penna.
Est et fideli tuta silentio
Merces : vetabo, qui Cereris sacrum
Volgarit arcanae, sub isdem

Sit trabibus fragilemve mecum
Solvat phaselon; saepe Diespiter
Neglectus incesto addidit integrum:
Raro antecedentem scelestum

Deseruit pede Poena claudo.

25

30

ODE III.

5

IUSTUM et tenacem propositi virum
Non civium ardor prava iubentium,
Non voltus instantis tyranni

Mente quatit solida neque Auster,
Dux inquieti turbidus Hadriae,
Nec fulminantis magna manus Iovis ;
Si fractus illabatur orbis,

Impavidum ferient ruinae.
Hac arte Pollux et vagus Hercules
Enisus arces attigit igneas,
Quos inter Augustus recumbens

Purpureo bibit ore nectar.

10

15

20

25

Hac te merentem, Bacche pater, tuae
Vexere tigres indocili iugum
Collo trahentes; hac Quirinus

Martis equis Acheronta fugit,
Gratum elocuta consiliantibus
Iunone divis : Ilion, Ilion
Fatalis incestusque iudex

Et mulier peregrina vertit
In pulverem, ex quo destituit deos
Mercede pacta Laomedon, mihi
Castaeque damnatum Minervae

Cum populo et duce fraudulento,
Iam nec Lacaenae splendet adulterae
Famosus hospes nec Priami domus
Periura pugnaces Achivos

Hectoreis opibus refringit,
Nostrisque ductum seditionibus
Bellum resedit. Protinus et graves
Iras et invisum nepotem,

Troica quem peperit sacerdos,
Marti redonabo ; illum ego lucidas
Inire sedes, ducere nectaris
Sucos, et adscribi quietis

Ordinibus patiar deorum.
Dum longus inter saeviat Ilion
Romamque pontus, qualibet exsules
In parte regnanto beati ;

Dum Priami Paridisque busto
Insultet armentum et catulos ferae
Celent inultae, stet Capitolium
Fulgens triumphatisque possit

Roma ferox dare iura Medis.

30

35

40

[merged small][merged small][ocr errors]

Horrenda late nomen in ultimas
Extendat oras, qua medius liquor
Secernit Europen ab Afro,

Qua tumidus rigat arva Nilus,
Aurum irrepertum et sic melius situm,
Cum terra celat, spernere fortior
Quam cogere humanos in usus

Omne sacrum rapiente dextra.
Quicunque mundo terminus obstitit,
Hunc tanget armis, visere gestiens,
Qua parte debacchentur ignes,

Qua nebulae pluviique rores.
Sed bellicosis fata Quiritibus
Hac lege dico, ne nimium pii
Rebusque fidentes avitae

Tecta velint reparare Troiae.
Troiae renascens alite lugubri
Fortuna tristi clade iterabitur,
Ducente victrices catervas

Coniuge me Iovis et sorore. Ter si resurgat murus aëneus Auctore Phoebo, ter pereat meis Excisus Argivis, ter uxor

Capta virum puerosque ploret. Non hoc iocosae conveniet lyrae : Quo, Musa, tendis ? Desine pervicax Referre sermones deorum et

Magna modis tenuare parvis.

60

65

70

ODE IV.

5

1ο

DESCENDE caelo et dic age tibia
Regina longum Calliope melos,
Seu voce nunc mavis acuta,

Seu fidibus citharave Phoebi.
Auditis, an me ludit amabilis
Insania ? Audire et videor pios
Errare per lucos, amoenae

Quos et aquae subeunt et aurae.
Me fabulosae Volture in Apulo
Nutricis extra + limen Apuliae
Ludo fatigatumque somno

Fronde nova puerum palumbes
Texere, mirum quod foret omnibus,
Quicunque celsae nidum Acherontiae
Saltusque Bantinos et arvum

Pingue tenent humilis Forenti, Ut tuto ab atris corpore viperis Dormirem et ursis, ut premerer sacra Lauroque collataque myrto,

Non sine dis animosus infans. Vester, Camenae, vester in arduos Tollor Sabinos, seu mihi frigidum Praeneste seu Tibur supinum

Seu liquidae placuere Baiae. Vestris amicum fontibus et choris Non me Philippis versa acies retro, Devota non exstinxit arbos,

Nec Sicula Palinurus unda.

15

20

25 30

35

40

Utcunque mecum vos eritis, libens
Insanientem navita Bosporum
Tentabo et urentes arenas

Litoris Assyrii viator;
Visam Britannos hospitibus feros
Et laetum equino sanguine Concanum,
Visam pharetratos Gelonos

Et Scythicum inviolatus amnem.
Vos Caesarem altum, militia simul
Fessas cohortes abdidit oppidis,
Finire quaerentem labores

Pierio recreatis antro.
Vos lene consilium et datis et dato
Gaudetis, almae. Scimus, ut impios
Titanas immanemque turmam

Fulmine sustulerit caduco,
Qui terram inertem, qui mare temperat
Ventosum, et urbes regnaque tristia
Divosque mortalesque turbas

Imperio regit unus aequo.
Magnum illa terrorem intulerat Iovi
Fidens iuventus horrida brachiis,
Fratresque tendentes opaco

Pelion imposuisse Olympo.
Sed quid Typhoeus et validus Mimas,
Aut quid minaci Porphyrion statu,
Quid Rhoetus evolsisque truncis

Enceladus iaculator audax
Contra sonantem Palladis aegida
Possent ruentes ? Hinc avidus stetit
Volcanus, hinc matrona Iuno et

Nunquam humeris positurus arcum,

45

50

55

бо

« PreviousContinue »