Page images
PDF
EPUB

1

25

30

Quid, quod usque proximos

Revellis agri terminos et ultra Limites clientium

Salis avarus? Pellitur paternos In sinu ferens deos

Et uxor et vir sordidosque natos. Nulla certior tamen

Rapacis Orci fine destinata Aula divitem manet

Herum. Quid ultra tendis ? Aequa tellus Pauperi recluditur

Regumque pueris, nec satelles Orci Callidum Promethea

Revexit auro captus. Hic superbum Tantalum atque Tantali

Genus coërcet, hic levare functum Pauperem laboribus

Vocatus atque non vocatus audit.

35

40

ODE XIX.

BACCHUM in remotis carmina rupibus
Vidi docentem-credite posteri-
Nymphasque discentes et aures

Capripedum Satyrorum acutas.
Euoe, recenti mens trepidat metu
Plenoque Bacchi pectore turbidum
Laetatur. Euoe, parce Liber,

Parce, gravi metuende thyrso!

5

IO

15

20

Fas pervicaces est mihi Thyiadas
Vinique fontem, lactis et uberes
Cantare rivos atque truncis

Lapsa cavis iterare mella;
Fas et beatae coniugis additum
Stellis honorem tectaque Penthei
Disiecta non leni ruina,

Thracis et exitium Lycurgi.
Tu flectis amnes, tu mare barbarum,
Tu separatis uvidus in iugis
Nodo coërces viperino

Bistonidum sine fraude crines :
Tu, cum parentis regna per arduum
Cohors Gigantum scanderet impia,
Rhoetum retorsisti leonis

Unguibus horribilique mala; Quamquam choreis aptior et iocis Ludoque dictus non sat idoneus Pugnae ferebaris : sed idem

Pacis eras mediusque belli. Te vidit insons Cerberus aureo Cornu decorum, leniter atterens Caudam, et recedentis trilingui

Ore pedes tetigitque crura.

25

30

ODE XX.

Non usitata nec tenui ferar
Penna biformis per liquidum aethera
Vates, neque in terris morabor
Longius, invidiaque maior

F

[merged small][ocr errors]

Urbes relinquam. Non ego, pauperum
Sanguis parentum, non ego, quem vocas
Dilecte, Maecenas, obibo

Nec Stygia cohibebor unda.
Iam iam residunt cruribus asperae
Pelles, et album mutor in alitem
Superne, nascunturque leves

Per digitos humerosque plumae.
Iam Daedaleo notior Icaro
Visam gementis litora Bospori
Syrtesque Gaetulas canorus

Ales Hyperboreosque campos.
Me Colchus et qui dissimulat metum
Marsae cohortis Dacus et ultimi
Noscent Geloni, me peritus

Discet Hiber Rhodanique potor.
Absint inani funere neniae
Luctusque turpes et querimoniae ;
Compesce clamorem ac sepulcri

Mitte supervacuos honores.

15

20

LIBER TERTIUS.

ODE 1.

Odi profanum volgus et arceo;
Favete linguis : carmina non prius
Audita Musarum sacerdos

Virginibus puerisque canto.

5

IO

15

Regum timendorum in proprios greges,
Reges in ipsos imperium est lovis
Clari Giganteo triumpho,

Cuncta supercilio moventis.
Est, ut viro vir latius ordinet
Arbusta sulcis, hic generosior
Descendat in Campum petitor,

Moribus hic meliorque fama
Contendat, illi turba clientium
Sit maior : aequa lege Necessitas
Sortitur insignes et imos;

Omne capax movet urna nomen.
Destrictus ensis cui super impia
Cervice pendet, non Siculae dapes
Dulcem elaborabunt saporem,

Non avium citharaeque cantus
Somnum reducent. Somnus agrestium
Lenis virorum non humiles domos
Fastidit umbrosamque ripam,

Non Zephyris agitata Tempe.
Desiderantem quod satis est neque
Tumultuosum sollicitat mare,
Nec saevus Arcturi cadentis

Impetus aut orientis Haedi,
Non verberatae grandine vineae
Fundusque mendax, arbore nunc aquas
Culpante, nunc torrentia agros

Sidera, nunc hiemes iniquas.
Contracta pisces aequora sentiunt
lactis in altum molibus; huc frequens
Caementa demittit redemptor

Cum famulis dominusque terrae

25

30

35 40

Fastidiosus. Sed Timor et Minae
Scandunt eodem, quo dominus, neque
Decedit aerata triremi et

Post equitem sedet atra Cura.
Quodsi dolentem nec Phrygius lapis
Nec purpurarum sidere clarior
Delenit usus nec Falerna

Vitis Achaemeniumque costum,
Cur invidendis postibus et novo
Sublime ritu moliar atrium ?
Cur valle permutem Sabina

Divitias operosiores?

45

ODE II.

5

ANGUSTAM amice pauperiem pati
Robustus acri militia puer
Condiscat et Parthos feroces

Vexet eques metuendus hasta
Vitamque sub divo et trepidis agat
In rebus. Illum ex 'moenibus hosticis
Matrona bellantis tyranni

Prospiciens et adulta virgo
Suspiret, eheu, ne rudis agminum
Sponsus lacessat regius asperum
Tactu leonem, quem cruenta

Per medias rapit ira caedes.
Dulce et decorum est pro patria mori:
Mors et fugacem persequitur virum,
Nec parcit imbellis iuventae

Poplitibus timidoque tergo.

10

15

« PreviousContinue »