Page images
PDF
EPUB

ODE XIV.

5

IO

Eheu fugaces, Postume, Postume,
Labuntur anni nec pietas moram
Rugis et instanti senectae

Afferet indomitaeque morti :
Non, si trecenis, quotquot eunt dies,
Amice, places illacrimabilem
Plutona tauris, qui ter amplum

Geryonen Tityonque tristi
Compescit unda, scilicet omnibus,
Quicunque terrae munere vescimur,
Enaviganda, sive reges

Sive inopes erimus coloni. Frustra cruento Marte carebimus Fractisque rauci fluctibus Hadriae, Frustra per auctumnos nocentem

Corporibus metuemus Austrum: Visendus ater flumine languido Cocytos errans et Danai genus Infame damnatusque longi

Sisyphus Aeolides laboris. Linquenda tellus et domus et placens Uxor, neque harum, quas colis, arborum Te praeter invisas cupressos

Ulla brevem dominum sequetur. Absumet heres Caecuba dignior Servata centum clavibus et mero Tinget pavimentum superbo,

Pontificum potiore coenis.

15

20

25

ODE XV.

5

IO

Iam pauca aratro iugera regiae
Moles relinquent, undique latius
Extenta visentur Lucrino

Stagna lacu, platanusque caelebs
Evincet ulmos ; tum violaria et
Myrtus et omnis copia narium
Spargent olivetis odorem

Fertilibus domino priori; Tum spissa ramis laurea fervidos Excludet ictus. Non ita Romuli Praescriptum et intonsi Catonis

Auspiciis veterumque norma. Privatus illis census erat brevis, Commune magnum : nulla decempedis Metata privatis opacam

Porticus excipiebat Arcton, Nec fortuitum spernere caespitem Leges sinebant, oppida publico Sumptu iubentes et deorum

Templa novo decorare saxo.

15

20

ODE XVI.

OTIUM divos rogat in patenti
Prensus Aegaeo, simul atra nubes
Condidit lunam neque certa fulgent

Sidera nautis ;
Otium bello furiosa Thrace,
Otium Medi pharetra decori,
Grosphe, non gemmis neque purpura ve-

nale neque auro.

5

10

15

20

Non enim gazaé neque consularis
Summovet lictor miseros tumultus
Mentis et curas laqueata circum

Tecta volantes.
Vivitur parvo bene, cui paternum
Splendet in mensa tenui salinum,
Nec leves somnos timor aut cupido

Sordidus aufert.
Quid brevi fortes iaculamur aevo
Multa ? Quid terras alio calentes
Sole mutamus ? Patriae quis exsul

Se quoque fugit?
Scandit aeratas vitiosa naves
Cura nec turmas equitum relinquit,
Ocior cervis et agente nimbos

Ocior Euro.
Laetus in praesens animus quod ultra est
Oderit curare et amara lento
Temperet risu; nihil est ab omni

Parte beatum.
Abstulit clarum cita mors Achillem,
Longa Tithonum minuit senectus,
Et mihi forsan, tibi quod negarit,

Porriget hora.
Te greges centum Siculaeque circum
Mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum
Apta quadrigis equa, te bis Afro

Murice tinctae
Vestiunt lanae : mihi parva rura et
Spiritum Graiae tenuem Camenae
Parca non mendax dedit et malignum

Spernere volgus.

25

30

35

40

ODE XVII.

5

10

Cur me querelis exanimas tuis ?
Nec dis amicum est nec mihi te prius
Obire, Maecenas, mearum

Grande decus columenque rerum.
Ah te meae si partem animae rapit
Maturior vis, quid moror altera,
Nec carus aeque nec superstes

Integer ? Ille dies utramque
Ducet ruinam. Non ego perfidum
Dixi sacramentum : ibimus, ibimus,
Utcunque praecedes, supremum

Carpere iter comites parati.
Me nec Chimaerae spiritus igneae
Nec, si resurgat, centimanus +Gyas
Divellet unquam: sic potenti

Iustitiae placitumque Parcis.
Seu Libra seu me Scorpios adspicit
Formidolosus, pars violentior
Natalis horae, seu tyrannus

Hesperiae Capricornus undae,
Utrumque nostrum incredibili modo
Consentit astrum. Te Iovis impio
Tutela Saturno refulgens

Eripuit volucrisque Fati
Tardavit alas, cum populus frequens
Laetum theatris ter crepuit sonum:
Me truncus illapsus cerebro

Sustulerat, nisi Faunus ictum

15

20

25 30

Dextra levasset, Mercurialium
Custos virorum. Reddere victimas
Aedemque votivam memento:

Nos humilem feriemus agnam.

ODE XVIII.

5

IO

Non ebur neque aureum

Mea renidet in domo lacunar, Non trabes Hymettiae

Premunt columnas ultima recisas Africa, neque Attali

Ignotus heres regiam occupavi, Nec Laconicas mihi

Trahunt honestae purpuras clientae : At fides et ingeni

Benigna vena est, pauperemque dives Me petit; nihil supra

Deos lacesso nec potentem amicum Largiora flagito,

Satis beatus unicis Sabinis. Truditur dies die,

Novaeque pergunt interire lunae. Tu secanda marmora

Locas sub ipsum funus et sepulcri Immemor struis domos

Marisque Baiis obstrepentis urges Summovere litora,

Parum locuples continente ripa. ·

15

20

« PreviousContinue »