Page images
PDF
EPUB

ODE IX.

5

IO

Non semper imbres nubibus hispidos
Manant in agros aut mare Caspium
Vexant inaequales procellae

Usque, nec Armeniis in oris,
Amice Valgi, stat glacies iners
Menses per omnes aut Aquilonibus
Querceta Gargani laborant

Et foliis viduantur orni :
Tu semper urges flebilibus modis
Mysten ademptum, nec tibi Vespero
Surgente decedunt amores

Nec rapidum fugiente Solem.
At non ter aevo functus amabilem
Ploravit omnes Antilochum senex
Annos, nec impubem parentes

Troïlon aut Phrygiae sorores Flevere semper. Desine mollium Tandem querelarum, et potius nova Cantemus Augusti tropaea

Caesaris et rigidum Niphaten, Medumque Aumen gentibus additum Victis minores volvere vertices, Intraque praescriptum Gelonos

Exiguis equitare campis.

15

20

ODE X.

Rectius vives, Licini, neque altum
Semper urgendo neque, dum procellas
Cautus horrescis, nimium premendo

Litus iniquum.

5

10

Auream quisquis mediocritatem
Diligit, tutus caret obsoleti
Sordibus tecti, caret invidenda

Sobrius aula.
Saepius ventis agitatur ingens
Pinus et celsae graviore casu
Decidunt turres feriuntque summos

Fulgura montes.
Sperat infestis, metuit secundis
Alteram sortem bene praeparatum
Pectus. Informes hiemes reducit

Iuppiter, idem
Summovet. Non, si male nunc, et olim
Sic erit : quondam cithara tacentem
Suscitat musam neque semper arcum

Tendit Apollo.
Rebus angustis animosus atque
Fortis appare; sapienter idem
Contrahes vento nimium secundo

Turgida vela.

15

20

ODE XI.

Quid bellicosus Cantaber et Scythes,
Hirpine Quinti, cogitet Hadria
Divisus obiecto, remittas

Quaerere nec trepides in usum
Poscentis aevi pauca. Fugit retro
Levis iuventas et decor, arida
Pellente lascivos amores

Canitie facilemque somnum.

5 IO

15

Non semper idem floribus est honor
Vernis neque' uno Luna rubens nitet
Voltu: quid aeternis minorem

Consiliis animum fatigas ?
Cur non sub alta vel platano vel hac
Pinu iacentes sic temere et rosa
Canos odorati capillos,

Dum licet, Assyriaque nardo
Potamus uncti? Dissipat Euius
Curas edaces. Quis puer ocius
Restinguet ardentis Falerni

Pocula praetereunte lympha ? Quis devium scortum eliciet domo Lyden? Eburna, dic age, cum lyra Maturet in comptum Lacaenae

More comas religata nodum.

20

ODE XII.

5

Noris longa ferae bella Numantiae
Nec durum Hannibalem nec Siculum mare
Poeno purpureum sanguine mollibus

Aptari citharae modis,
Nec saevos Lapithas et nimium mero
Hylaeum domitosque Herculea manu
Telluris iuvenes, unde periculum

Fulgens contremuit domus
Saturni veteris ; tuque pedestribus
Dices historiis proelia Caesaris,
Maecenas, melius ductaque per vias

Regum colla minacium.

IO

15

20

Me dulces dominae Musa Licymniae
Cantus, me voluit dicere lucidum
Fulgentes oculos et bene mutuis

Fidum pectus amoribus ;
Quam nec ferre pedem dedecuit choris
Nec certare ioco nec dare brachia
Ludentem nitidis virginibus sacro

Dianae celebris die.
Num tu, quae tenuit dives Achaemenes,
Aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes
Permutare velis crine Licymniae,

Plenas aut Arabum domos?-:
Dum flagrantia detorquet ad oscula
Cervicem aut facili saevitia negat,
Quae poscente magis gaudeat eripi,

Interdum rapere occupet.

25

ODE XIII.

5

ILLE et nefasto te posuit die,
Quicunque primum, et sacrilega manu
Produxit, arbos, in nepotum

Perniciem opprobriumque pagi;
Illum et parentis crediderim sui
Fregisse cervicem et penetralia
Sparsisse nocturno cruore

Hospitis ; ille venena Colcha
Et quidquid usquam concipitur nefas
Tractavit, agro qui statuit meo
Te triste lignum, te caducum

In domini caput immerentis.

10 15

20

25

Quid quisque vitet, nunquam homini satis
Cautum est in horas : navita Bosporum
Poenus perhorrescit, neque ultra

Caeca timet aliunde fata,
Miles sagittas et celerem fugam
Parthi, catenas Parthus et Italum
Robur; sed improvisa leti

Vis rapuit rapietque gentes.
Quam paene furvae regna Proserpinae
Et iudicantem vidimus Aeacum
Sedesque discriptas piorum et

Aeoliis fidibus querentem
Sappho puellis de popularibus,
Et te sonantem plenius aureo,
Alcaee, plectro dura navis,

Dura fugae mala, dura belli !
Utrumque sacro digna silentio
Mirantur umbrae dicere; sed magis
Pugnas et exactos tyrannos

Densum humeris bibit aure volgus.
Quid mirum, ubi illis carminibus stupens
Demittit atras belua centiceps
Aures et intorti capillis

Eumenidum recreantur angues?
Quin et Prometheus et Pelopis parens
Dulci laborem decipitur sono;
Nec curat Orion leones

Aut timidos agitare lyncas.

30

35

40

« PreviousContinue »