Page images
PDF
EPUB

10

Mutataeque simul togae.

Cressa ne careat pulchra dies nota, Neu promptae modus amphorae,

Neu morem in Salium sit requies pedum, Neu multi Damalis meri

Bassum Threïcia vincat amystide, Neu desint epulis rosae,

Neu vivax apium, neu breve lilium. Omnes in Damalin putres

Deponent oculos, nec Damalis novo Divelletur adultero

Lascivis hederis ambitiosior.

15

20

ODE XXXVII.

5

Nunc est bibendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus, nunc Saliaribus
Ornare pulvinar deorum

Tempus erat dapibus, sodales.
Antehac nefas depromere Caecubum
Cellis avitis, dum Capitolio
Regina dementes ruinas

Funus et imperio parabat
Contaminato cum grege turpium
Morbo virorum, quidlibet impotens
Sperare fortunaque dulci

Ebria. Sed minuit furorem Vix una sospes navis ab ignibus, Mentemque lymphatam Mareotico Redegit in veros timores

Caesar, ab Italia volantem

1ο

15

20

Remis adurgens, accipiter velut
Molles columbas aut leporem citus
Venator in campis nivalis

Haemoniae, daret ut catenis
Fatale monstrum : quae generosius
Perire quaerens nec muliebriter
Expavit ensem nec latentes

Classe cita reparavit oras;
Ausa et iacentem visere regiam
Voltu sereno, fortis et asperas
Tractare serpentes, ut atrum

Corpore combiberet venenum,
Deliberata morte ferocior,
Saevis Liburnis scilicet invidens
Privata deduci superbo

Non humilis mulier triumpho.

25

30

ODE XXXVIII.

PERSICOS odi, puer, apparatus,
Displicent nexae philyra coronae ;
Mitte sectari, rosa quo locorum

Sera moretur.
Simplici myrto nihil allabores
Sedulus curo: neque te ministrum
Dedecet myrtus neque me sub arta

Vite bibentem.

5

LIBER SECUNDUS.

ODE I.

[merged small][ocr errors]

Motum ex Metello consule civicum
Bellique causas et vitia et modos
Ludumque Fortunae gravesque

Principum amicitias et arma
Nondum expiatis uncta cruoribus,
Periculosae plenum opus aleae,
Tractas, et incedis per ignes

Suppositos cineri doloso. Paullum severae Musa tragoediae Desit theatris : mox ubi publicas Res ordinaris, grande munus

Cecropio repetes cothurno,
Insigne maestis praesidium reis
Et consulenti, Pollio, curiae,
Cui laurus aeternos honores

Delmatico peperit triumpho.
Iam nunc minaci murmure cornuum
Perstringis aures, iam litui strepunt,
Iam fulgor armorum fugaces

Terret equos equitumque voltus.
Audire magnos iam videor duces
Non indecoro pulvere sordidos,
Et cuncta terrarum subacta

Praeter atrocem animum Catonis.

15

20 25

30

Iuno et deorum quisquis amicior
Afris inulta cesserat impotens
Tellure victorum nepotes

Rettulit inferias Iugurthae.
Quis non Latino sanguine pinguior
Campus sepulcris impia proelia
Testatur auditumque Medis

Hesperiae sonitum ruinae ?
Qui gurges aut quae flumina lugubris
Ignara belli ? quod mare Dauniae
Non decoloravere caedes ?

Quae caret ora cruore nostro ?
Sed ne relictis, Musa procax, iocis
Ceae retractes munera neniae,
Mecum Dionaeo sub antro

Quaere modos leviore plectro.

35

40

ODE II.

5

NULLUS argento color est avaris
Abdito terris, inimice lamnae
Crispe Salusti, nisi temperato

Splendeat usu.
Vivet extento Proculeius aevo,
Notus in fratres animi paterni;
Illum aget penna metuente solvi

Fama superstes.
Latius regnes avidum domando
Spiritum, quam si Libyam remotis
Gadibus iungas et uterque Poenus

Serviat uni.

10

15

Crescit indulgens sibi dirus hydrops,
Nec sitim pellit, nisi causa morbi
Fugerit venis et aquosus albo

Corpore languor.
Redditum Cyri solio Phraaten
Dissidens plebi numero beatorum
Eximit Virtus, populumque falsis

Dedocet uti
Vocibus, regnum et diadema tutum
Deferens uni propriamque laurum,
Quisquis ingentes oculo inretorto

Spectat acervos.

20

ODE III.

5

AEQUAM memento rebus in arduis
Servare mentem, non secus in bonis
Ab insolenti temperatam

Laetitia, moriture Delli,
Seu maestus omni tempore vixeris,
Seu te in remoto gramine per dies
Festos reclinatum bearis

Interiore nota Falerni.
Quo pinus ingens albaque populus
Umbram hospitalem consociare amant
Ramis ? Quid obliquo laborat

Lympha fugax trepidare rivo?
Huc vina et unguenta et nimium breves
Flores amoenae ferre iube rosae,
Dum res et aetas et sororum

Fila trium patiuntur atra.

IO

15

« PreviousContinue »