Page images
PDF
EPUB

Intentata nites ! Me tabula sacer
Votiva paries indicat uvida
Suspendisse potenti

Vestimenta maris deo.

15

ODE VI.

5

IO

SCRIBERIS Vario fortis et hostium
Victor Maconii carminis alite,
Quam rem cunque ferox navibus aut equis

Miles te duce gesserit :
Nos, Agrippa, neque haec dicere, nec gravem
Pelidae stomachum cedere nescii,
Nec cursus duplicis per mare Ulixei,

Nec saevam Pelopis domum
Conamur, tenues grandia, dum pudor
Imbellisque lyrae Musa potens vetat
Laudes egregii Caesaris et tuas

Culpa deterere ingeni.
Quis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripserit ? aut pulvere Troico
Nigrum Merionem, aut ope Palladis

Tydiden superis parem ?
Nos convivia, nos proelia virginum
Sectis in iuvenes unguibus acrium
Cantamus vacui, sive quid urimur,

Non praeter solitum leves.

15

20

ODE VII.

5

IO

LAUDABUNT alii claram Rhodon aut Mytilenen

Aut Epheson bimarisve Corinthi
Moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos

Insignes aut Thessala Tempe.
Sunt quibus unum opus est, intactae Palladis urbem

Carmine perpetuo celebrare et
Undique decerptam fronti praeponere olivam.

Plurimus in Iunonis honorem
Aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas.

Me nec tam patiens Lacedaemon
Nec tam Larissae percussit campus opimae,

Quam domus Albuneae resonantis
Et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda

Mobilibus pomaria rivis.
Albus ut obscuro deterget nubila caelo

15 Saepe Notus neque parturit imbres Perpetuo, sic tu sapiens finire memento

Tristitiam vitaeque labores
Molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis

Castra tenent seu densa tenebit
Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

Cum fugeret, tamen uda Lyaeo
Tempora populea fertur vinxisse corona,

Sic tristes affatus amicos :
Quo nos cunque feret melior fortuna parente, 25

Ibimus, o socii comitesque.
Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro;

Certus enim promisit Apollo,

20

Ambiguam tellure nova Salamina futuram.

O fortes peioraque passi
Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas;

Cras ingens iterabimus aequor.

30

ODE VIII.

5

LYDIA, dic, per omnes
Te deos oro, Sybarin cur properes amando

Perdere ; cur apricum
Oderit campum, patiens pulveris atque solis.

Cur neque militaris
Inter aequales equitat, Gallica nec lupatis

Temperat ora frenis ?
Cur timet flavum Tiberim tangere? Cur olivum

Sanguine viperino
Cautius vitat neque iam livida gestat armis

Brachia, saepe disco,
Saepe trans finem iaculo nobilis expedito?

Quid latet, ut marinae
Filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae

Funera, ne virilis
Cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?

IO

15

ODE IX.

VIDEs, ut alta stet nive candidum
Soracte, nec iam sustineant onus
Silvae laborantes geluque

Flumina constiterint acuto.

5

IO

Dissolve frigus, ligna super foco
Large reponens, atque benignius
Deprome quadrimum Sabina,

O Thaliarche, merum diota.
Permitte divis cetera, qui simul
Stravere ventos aequore fervido
Deproeliantes, nec cupressi

Nec veteres agitantur orni.
Quid sit futurum cras, fuge quaerere et,
Quem Fors dierum cunque dabit, lucro
Appone, nec dulces amores

Sperne puer, neque tu choreas,
Donec virenti canities abest
Morosa. Nunc et campus et areae
Lenesque sub noctem susurri

Composita repetantur hora ;
Nunc et latentis proditor intimo
Gratus puellae risus ab angulo
Pignusque dereptum lacertis

Aut digito male pertinaci.

15

20

ODE X.

MERCURI, facunde nepos Atlantis,
Qui feros cultus hominum recentum
Voce formasti catus et decorae

More palaestrae,
Te canam, magni Iovis et deorum
Nuntium curvaeque lyrae parentem,
Callidum, quidquid placuit, iocoso

Condere furto.

5 10

Te, boves olim nisi reddidisses
Per dolum amotas, puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetra

Risit Apollo.
Quin et Atridas duce te superbos
Ilio dives Priamus relicto
Thessalosque ignes et iniqua Troiae

Castra fefellit.
Tu pias laetis animas reponis
Sedibus virgaque levem coërces
Aurea turbam, superis deorum

Gratus et imis.

• 15

20

ODE XI.

Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
Finem di dederint, Leuconoë, nec Babylonios
Tentaris numeros. Ut melius, quidquid erit, pati !
Seu plures hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,
Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum, sapias, vina liques, et spatio brevi
Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
Aetas: carpe diem quam minimum credula postero.

5

ODE XII.

Quem virum aut heroa lyra vel acri
Tibia sumis celebrare, Clio ?
Quem deum ? Cuius recinet iocosa

Nomen imago

« PreviousContinue »