Page images
PDF
EPUB

20

25

Quassas, indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici
Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto
Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra iuvant et lituo tubae
Permixtus sonitus bellaque matribus
Detestata. Manet sub love frigido
Venator tenerae coniugis immemor,
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum hederae praemia frontium
Dis miscent superis, me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo, si neque tibias
Euterpe cohibet nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quodsi me lyricis vatibus inseres,
Sublimi feriam sidera vertice.

30

35

ODE II.

Iam satis terris nivis atque dirae
Grandinis misit Pater et rubente
Dextera sacras iaculatus arces

Terruit Urbem,
Terruit gentes, grave ne rediret
Seculum Pyrrhae nova monstra questae,
Omne cum Proteus pecus egit altos

Visere montes,

5

[ocr errors][merged small][merged small]

Piscium et summa genus haesit ulmo,
Nota quae sedes fuerat columbis,
Et superiecto pavidae natarunt

Aequore damae.
Vidimus flavum Tiberim retortis
Litore Etrusco violenter undis
Ire deiectum monumenta regis

Templaque Vestae;
Iliae dum se nimium querenti
lactat ultorem, vagus et sinistra
Labitur ripa Iove non probante u-

xorius amnis.
Audiet cives acuisse ferrum,
Quo graves Persae melius perirent,
Audiet pugnas vitio parentum

Rara iuventus.
Quem vocet divum populus ruentis
Imperi rebus ? prece qua fatigent
Virgines sanctae minus audientem

Carmina Vestam?
Cui dabit partes scelus expiandi
Iuppiter? Tandem venias precamur
Nube candentes humeros amictus

Augur Apollo;
Sive tu mavis, Erycina ridens,
Quam Iocus circum volat et Cupido;
Sive neglectum genus et nepotes

Respicis auctor,
Heu nimis longo satiate ludo,
Quem iuvat clamor galeaeque leves,
Acer et Mauri peditis cruentum

Voltus in hostem;

25

30

35

40

45

Sive mutata iuvenem figura
Ales in terris imitaris almae
Filius Maiae, patiens vocari

Caesaris ultor :
Serus in caelum redeas diuque
Laetus intersis populo Quirini,
Neve te nostris vitiis iniquum

Ocior aura
Tollat; hic magnos potius triumphos,
Hic ames dici pater atque princeps,
Neu sinas Medos equitare inultos,

Te duce, Caesar.

50

ODE III.

5

Sic te diva potens Cypri,
Sic fratres Helenae, lucida sidera,

Ventorumque regat pater
Obstricris aliis praeter Täpyga,

Navis, quae tibi creditum Debes Virgilium, finibus Atticis

Reddas incolumem, precor,
Et serves animae dimidium meae.

Illi robur et aes triplex
Circa pectus erat, qui fragilem truci

Commisit pelago ratem
Primus nec timuit praecipitem Africum

Decertantem Aquilonibus
Nec tristes Hyadas nec rabiem Noti,

Quo non arbiter Hadriae

TO

15 20

25

Maior, tollere seu ponere volt freta.

Quem Mortis timuit gradum,
Qui siccis oculis monstra natantia,

Qui vidit mare turgidum et
Infames scopulos Acroceraunia ?

Nequicquam deus abscidit
Prudens Oceano dissociabili

Terras, si tamen impiae
Non tangenda rates transiliunt vada.

Audax omnia perpeti
Gens humana ruit per vetitum nefas.

Audax läpeti genus
Ignem fraude mala gentibus intulit.

Post ignem aetheria domo
Subductum macies et nova febrium

Terris incubuit cohors,
Semotique prius tarda necessitas

Leti corripuit gradum.
Expertus vacuum Daedalus aëra

Pennis non homini datis;
Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus ardui est;
Caelum ipsum petimus stultitia neque

Per nostrum patimur scelus
Iracunda Iovem ponere fulmina.

30

35

40

ODE IV.

SOLVITUR acris hiems grata vice veris et Favoni,

Trahuntque siccas machinae carinas;
Ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni,

Nec prata canis albicant pruinis.

с

5

IO

Iam Cytherea choros ducit Venus imminente Luna,

Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
Alterno terram quatiunt pede, dum graves Cyclopum

Volcanus ardens urit officinas.
Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto

Aut flore, terrae quem ferunt solutae.
Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,

Seu poscat agna sive malit haedo.
Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas

Regumque turres. O beate Sesti,
Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam. 15

Iam te premet nox fabulaeque Manes
Et domus exilis Plutonia : quo simul mearis,

Nec regna vini sortiere talis
Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus

Nunc omnis et mox virgines tepebunt.

20

ODE V.

5

Quis multa gracilis te puer in rosa
Perfusus liquidis urget odoribus,
Grato, Pyrrha, sub antro?

Cui flavam religas comam,
Simplex munditiis? Heu quoties fidem
Mutatosque deos flebit et aspera
Nigris aequora ventis

Emirabitur insolens,
Qui nunc te fruitur credulus aurea ;
Qui semper vacuam, semper amabilem
Sperat nescius aurae

Fallacis. Miseri, quibus

IO

« PreviousContinue »