Page images
PDF
EPUB

EPODE XIV.

5

Mollis inertia cur tantam diffuderit imis

Oblivionem sensibus,
Pocula Lethaeos ut si ducentia somnos

Arente fauce traxerim,
Candide Maecenas, occidis saepe rogando:

Deus, deus nam me vetat
Inceptos, olim promissum carmen, rambos

Ad umbilicum adducere.
Non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo

Anacreonta Teïum,
Qui persaepe cava testudine Alevit amorem

Non elaboratum ad pedem.
Ureris ipse miser : quodsi non pulchrior ignis

Accendit obsessam Ilion,
Gaude sorte tua; me libertina neque uno

Contenta Phryne macerat.

IO

15

EPODE XV.

Nox erat et caelo fulgebat luna sereno

Inter minora sidera,
Cum tu magnorum numen laesura deorum

In verba iurabas mea,
Artius atque hedera procera adstringitur ilex,

Lentis adhaerens brachiis :
Dum pecori lupus et nautis infestus Orion

Turbaret hibernum mare,

5 IO

15

Intonsosque agitaret Apollinis aura capillos

Fore hunc amorem mutuum.
Odolitura mea multum virtute Neaera !

Nam si quid in Flacco viri est,
Non feret assiduas potiori te dare noctes,

Et quaeret iratus parem,
Nec semel offensae cedet constantia formae,

Si certus intrarit dolor.
Et tu, quicunque es felicior atque meo nunc

Superbus incedis malo,
Sis pecore et multa dives tellure licebit

Tibique Pactolus fluat,
Nec te Pythagorae fallant arcana renati,

Formaque vincas Nirea,
Eheu translatos alio maerebis amores :

Ast ego vicissim risero.

20

EPODE XVI.

5

ALTERA iam teritur bellis civilibus aetas,

Suis et ipsa Roma viribus ruit :
Quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi

Minacis aut Etrusca Porsenae manus,
Aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer

Novisque rebus infidelis Allobrox,
Nec fera caerulea domuit Germania pube

Parentibusque abominatus Hannibal,
Impia perdemus devoti sanguinis aetas,

Ferisque rursus occupabitur solum.
Barbarus heu cineres insistet victor et Urbem

Eques sonante verberabit ungula,

IO 20

Quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini,

Nefas videre ! dissipabit insolens.
Forte quid expediat communiter aut melior pars 15

Malis carere quaeritis laboribus :
Nulla sit hac potior sententia, Phocaeorum

Velut profugit exsecrata civitas
Agros atque Lares patrios habitandaque fana

Apris reliquit et rapacibus lupis,
Ire pedes quocunque ferent, quocunque per undas

Notus vocabit aut protervus Africus.
Sic placet? an melius aquis habet suadere ?-Secunda

Ratem occupare quid moramur alite ?
Sed iuremus in haec: Simul imis saxa renarint

25 Vadis levata, ne redire sit nefas; Neu conversa domum pigeat dare lintea, quando

Padus Matina laverit cacumina,
In mare seu celsus procurrerit Apenninus,

Novaque monstra iunxerit libidine
Mirus amor, iuvet ut tigres subsidere cervis,

Adulteretur et columba miluo,
Credula nec ravos timeant armenta leones,

Ametque salsa levis hircus aequora.
Haec, et quae poterunt reditus abscindere dulces, 35

Eamus omnis exsecrata civitas,
Aut pars indocili melior grege; mollis et exspes

Inominata perprimat cubilia !
Vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum

Etrusca praeter et volate litora.
Nos manet Oceanus circumvagus: arva, beata

Petamus arva divites et insulas,
Reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis

Et imputata floret usque vinea,

30

40 50

55

Germinat et nunquam fallentis termes olivae,

Suamque pulla ficus ornat arborem, Mella cava manant ex ilice, montibus altis

Levis crepante lympha desilit pede. Illic iniussae veniunt ad mulctra capellae,

Refertque tenta grex amicus ubera; Nec vespertinus circumgemit ursus ovile,

Neque intumescit alta viperis humus. Pluraque felices mirabimur : ut neque largis

Aquosus Eurus arva radat imbribus, Pinguia nec siccis urantur semina glebis,

Utrumque rege temperante caelitum. Non huc Argoo contendit remige pinus,

Neque impudica Colchis intulit pedem ;
Non huc Sidonii torserunt cornua nautae

Laboriosa nec cohors Ulixei.
Nulla nocent pecori contagia, nullius astri

Gregem aestuosa torret impotentia.
Iuppiter illa piae secrevit litora genti,

Ut inquinavit aere tempus aureum ; Aere, dehinc ferro duravit secula, quorum

Piis secunda vate me datur fuga.

бо

65

EPODE XVII.

Iam iam efficaci do manus scientiae,
Supplex et oro regna per Proserpinae,
Per et Dianae non movenda numina,
Per atque libros carminum valentium
Refixa caelo devocare sidera,
Canidia, parce vocibus tandem sacris

5

10

20

Citumque retro solve, solve turbinem.
Movit nepotem Telephus Nereïum,
In quem superbus ordinarat agmina
Mysorum et in quem tela acuta torserat.
Unxere matres Iliae addictum feris
Alitibus atque canibus homicidam Hectorem,
Postquam relictis moenibus 'rex procidit
Heu pervicacis ad pedes Achiller.
Setosa duris exuere pellibus

15
Laboriosi remiges Ulixeï
Volente Circa membra; tunc mens et sonus
Relapsus atque notus in voltus honor.
Dedi satis superque poenarum tibi,
Amata nautis multum et institoribus.
Fugit iuventas et verecundus color
Reliquit ossa pelle amicta lurida;
Tuis capillus albus est odoribus;
Nullum ab labore me reclinat otium ;
Urget diem nox et dies noctem, neque est 25
Levare tenta spiritu praecordia.
Ergo negatum vincor ut credam miser,
Sabella pectus increpare carmina
Caputque Marsa dissilire nenia.
Quid amplius vis? O mare, o terra, ardeo, 30
Quantum neque atro delibutus Hercules
Nessi cruore, nec Sicana fervida
Virens in Aetna flamma ; tu, donec cinis
Iniuriosis aridus ventis ferar,
Cales venenis officina Colchicis.

35 Quae finis aut quod me manet stipendium? Effare; iussas cum fide poenas luam, Paratus expiare, seu poposceris Centum iuvencos, sive mendaci lyra

« PreviousContinue »