Page images
PDF
EPUB

Qualis Lycambae spretus infido gener
Aut acer hostis Bupalo.

An, si quis atro dente me petiverit,

Inultus ut flebo puer?

EPODE VII.

Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris
Aptantur enses conditi?

Parumne campis atque Neptuno super
Fusum est Latini sanguinis,

Non, ut superbas invidae Karthaginis

Romanus arces ureret,

Intactus aut Britannus ut descenderet

Sacra catenatus via,

Sed ut secundum vota Parthorum sua

Urbs haec periret dextera?
Neque hic lupis mos nec fuit leonibus
Unquam nisi in dispar feris.
Furorne caecus, an rapit vis acrior?
An culpa? Responsum date!-
Tacent et albus ora pallor inficit

Mentesque perculsae stupent.

Sic est acerba fata Romanos agunt
Scelusque fraternae necis,

Ut immerentis fluxit in terram Remi

Sacer nepotibus cruor.

15

5

ΙΟ

15

20

EPODE IX.

QUANDO repostum Caecubum ad festas dapes
Victore laetus Caesare

Tecum sub alta-sic Iovi gratum-domo,

Beate Maecenas, bibam

Sonante mixtum tibiis carmen lyra,

Hac Dorium, illis barbarum?
Ut nuper, actus cum freto Neptunius
Dux fugit ustis navibus,

Minatus Urbi vincla, quae detraxerat

Servis amicus perfidis.

Romanus, eheu,-posteri negabitis

Emancipatus feminae

Fert vallum et arma miles et spa donibus

Servire rugosis potest,

Interque signa turpe militaria

Sol adspicit conopium.

Ad hunc frementes verterunt bis mille equos

Galli, canentes Caesarem,

Hostiliumque navium portu latent

Puppes sinistrorsum citae.

Io Triumphe, tu moraris aureos

Currus et intactas boves?

Io Triumphe, nec Iugurthino parem

Bello reportasti ducem,

Neque Africanum, cui super Karthaginem

Virtus sepulcrum condidit.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Terra marique victus hostis punico

Lugubre mutavit sagum.

Aut ille centum nobilem Cretam urbibus

Ventis iturus non suis,

30

Exercitatas aut petit Syrtes Noto,

Aut fertur incerto mari.

Capaciores affer huc, puer, scyphos

Et Chia vina aut Lesbia:

Vel, quod fluentem nauseam coërceat,
Metire nobis Caecubum:

Curam metumque Caesaris rerum iuvat
Dulci Lyaeo solvere.

EPODE X.

MALA soluta navis exit alite,

Ferens olentem Maevium:

Ut horridis utrumque verberes latus,
Auster, memento fluctibus !

Niger rudentes Eurus inverso mari
Fractosque remos differat;

Insurgat Aquilo, quantus altis montibus.

Frangit trementes ilices;

Nec sidus atra nocte amicum appareat,

Qua tristis Orion cadit;

Quietiore nec feratur aequore,

Quam Graia victorum manus,

Cum Pallas usto vertit iram ab Ilio

In impiam Aiacis ratem!

O quantus instat navitis sudor tuis
Tibique pallor luteus

Et illa non virilis eiulatio,

Preces et aversum ad Iovem,

Ionius udo cum remugiens sinus

Noto carinam ruperit!

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Opima quodsi praeda curvo litore
Porrecta mergos iuverit,
Libidinosus immolabitur caper
Et agna Tempestatibus.

EPODE XI.

PETTI, nihil me sicut antea iuvat
Scribere versiculos amore percussum gravi,
Amore, qui me praeter omnes expetit
Mollibus in pueris aut in puellis urere.
Hic tertius December, ex quo destiti
Inachia furere, silvis honorem decutit.
Heu me, per Urbem-nam pudet tanti mali—
Fabula quanta fui! Conviviorum et poenitet,
In quis amantem languor et silentium

Arguit et latere petitus imo spiritus.
Contrane lucrum nil valere candidum

Pauperis ingenium? querebar applorans tibi, Simul calentis inverecundus deus

Fervidiore mero arcana promorat loco. Quodsi meis inaestuet praecordiis

Libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat Fomenta volnus nil malum levantia,

Desinet imparibus certare summotus pudor. Ubi haec severus te palam laudaveram,

Iussus abire domum ferebar incerto pede Ad non amicos heu mihi postes et heu

Limina dura, quibus lumbos et infregi latus.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Nunc gloriantis quamlibet mulierculam
Vincere mollitie amor Lycisci me tenet,
Unde expedire non amicorum queant

Libera consilia nec contumeliae graves,
Sed alius ardor aut puellae candidae

Aut teretis pueri longam renodantis comam.

25

EPODE XIII.

HORRIDA tempestas caelum contraxit et imbres
Nivesque deducunt Iovem; nunc mare, nunc siluae
Threïcio Aquilone sonant: rapiamus, amici,
Occasionem de die, dumque virent genua
Et decet, obducta solvatur fronte senectus.

Tu vina Torquato move consule pressa meo.
Cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna
Reducet in sedem vice. Nunc et Achaemenio
Perfundi nardo iuvat et fide Cyllenea

Levare diris pectora sollicitudinibus;
Nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:
Invicte, mortalis dea nate puer Thetide,
Te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi
Findunt Scamandri flumina lubricus et Simoïs,
Unde tibi reditum certo subtemine Parcae

Rupere, nec mater domum caerula te revehet.
Illic omne malum vino cantuque levato,

Deformis aegrimoniae dulcibus alloquiis.

5

10

15

« PreviousContinue »