Page images
PDF
EPUB

Aut nos e nostrâ te, sæva, fugabimus urbe :
Cum Tiberi Nilo gratia nulla fuit.

At tu, quæ nostro nimium placata dolore es,
Noctibus his vacui ter faciamus iter.

Non audis, et verba sinis mea ludere; cum jam
Flectant Icarii sidera tarda boves.

Lenta bibis: mediæ nequeunt te frangere noctes.
An nondum est talos mittere lassa manus?
Ah! pereat quicumque meracas repperit uvas,
Corrupitque bonas nectare primus aquas.
Icare, Cecropiis merito jugulate colonis,
Pampineus, nôsti, quam sit amarus odor.
Tu quoque, o Eurytion, vino, Centaure, perîsti;
Nec non Ismario tu, Polypheme, mero.
Vino forma perit; vino corrumpitur ætas ;
Vino sæpe suum nescit amica virum.

Me miserum! ut multo nihil est mutata Lyæo!
Jam bibe; formosa es: nil tibi vina nocent.
Cum tua præpendent demissæ in pocula sertæ,
Et mea deductâ carmina voce legis,
Largius effuso madeat tibi mensa Falerno;
Spumet et aurato mollius in calice.
Nulla tamen lecto recipit se sola libenter.

Est quiddam, quod vos quærere cogat Amor.
Semper in absentes felicior æstus amantes.
Elevat assiduos copia longa viros.

ELEGIA XXXIV.

Ad Lynceum Poëtam.

Cur quisquam faciem dominæ jam credat Amori?
Sic erepta mihi pæne puella mea est.
Expertus dico: nemo est in amore fidelis.
Formosam raro non sibi quisque petit.
Polluit ille deus cognatos, solvit amicos,
Et bene concordes tristia ad arma vocat.

[blocks in formation]

Hospes in hospitium Menelao venit adulter:
Colchis et ignotum nonne secuta virum est?
Lynceu, tune meam potuisti tangere curam?

Perfide, nonne tuæ tunc cecidêre manus?
Quid, si non constans illa et tam certa fuisset?
Posses in tanto vivere flagitio?
Tu mihi vel ferro pectus, vel perde veneno :
A dominâ tantum te modo tolle meâ.
Te socium vitæ, te corporis, esse licebit;
Te dominum admitto rebus, amice, meis.
Lecto te solum, lecto te deprecor uno:

Rivalem possum non ego ferre Jovem,
Ipse meas solus, quod nil est, æmulor umbras,
Stultus, quod stulto sæpe timore tremo.
Una tamen causa est, quâ crimina tanta remitto,
Errabant multo quod tua verba mero.
Sed nunquam vitæ fallet me ruga severæ.
Omnes jam nôrunt, quam sit amare bonum.
Lynceus ipse meus seros insanit amores.
Solum te nostros lætor adire deos.

Quid tua Socraticis tibi nunc sapientia libris
Proderit? aut rerum dicere posse vias?
Aut quid Cretæi tibi prosunt carmina lecta?
Nil juvat in magno vester amore senex.
Tu satius Musis meliorem imitere Philetam,
Et non inflati somnia Callimachi.

Non cursus lice: Etoli referas Acheloi,
Luxerit ut magno fractus amore liquor;
Atque etiam ut Phrygio fallax Mæandria campo
Errat, et ipsa suas decipit unda vias ;

Qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion,

[blocks in formation]

Tristia ad Archemori funera victor equus.
Amphiaraëæ nil prosunt fata quadriga,
Aut Capanei magno grata ruina Jovi.

Desine et Eschyleo componere verba cothurno;
Desine; et ad molles membra resolve choros.

Incipe jam angusto versus includere torno;
Inque tuos ignes, dure poëta, veni.

40

Tu non Antimacho, non tutior ibis Homero.
Despicit et magnos recta puella deos.
Sed non ante gravi taurus succumbit aratro,
Cornua quam validis hæserit in laqueis.
Nec tu tam duros per te patiêris amores:
Trux tamen a nobis arte domandus eris.
Harum nulla solet rationem quærere mundi,
Nec cur fraternis Luna laboret equis;
Nec si post Stygias aliquid restaverit undas,
Nec si consulto fulmina missa tonent.
Adspice me, (cui parva domi fortuna relicta est,
Nullus et antiquo Marte triumphus avi)
Ut regnem mixtas inter conviva puellas

Hoc, ego quo tibi nunc elevor, ingenio.
Me juvet hesternis positum languere corollis,
Quem tetigit jactu certus ad ossa deus;
Actia Virgilium custodis litora Phœbi,
Cæsaris et fortes dicere posse rates;
Qui nunc Æneæ Trojani suscitat arma,
Jactaque Lavinis monia litoribus.
Cedite, Romani scriptores; cedite, Graii.
Nescio quid majus nascitur Iliade.
Tu canis umbrosi subter pineta Galesi
Thyrsin, et attritis Daphnin arundinibus ;
Utque decem possint corrumpere mala puellam,
Missus et impressis hædus ab uberibus.
Felix, qui viles pomis mercaris amores:
Huic licet ingratæ Tityrus ipse canat.
Felix, intactum Corydon qui tentat Alexin
Agricolæ domini carpere delicias.
Quamvis ille suam lassus requiescat avenam,
Laudatur faciles inter Hamadryadas.
Tu canis Ascræi veteris præcepta poëtæ,
Quo seges in campo, quo viret uva jugo.
Tale facis carmen doctâ testudine, quale
Cynthius impositis temperat articulis.
Non tamen hæc ulli venient ingrata legenti,
Sive in amore rudis, sive peritus erit.

[blocks in formation]

68

PROPERTII LIB. II. ELEG. XXXIV.

Nec minor his animus, nec se minor ore canorus
Anseris indocto carmine cessit olor.

Hæc quoqué perfecto ludebat Iasone Varro,
Varro Leucadia maxima flamma suæ.
Hæc quoque lascivi cantârunt scripta Catulli,
Lesbia quis ipsâ notior est Helenâ.
Hæc etiam docti confessa est pagina Calvi,
Cum caneret miseræ funera Quintiliæ.
Et modo formosâ qui multa Lycoride Gallus
Mortuus infernâ vulnera lavit aquâ.
Cynthia quin etiam versu laudata Propertî,
Hos inter si me ponere Fama volet.

90

SEX. AURELII PROPERTII

ELEGIARUM

LIBER TERTIUS.

ELEGIA I.

CALLIMACHI manes, et Coi sacra Philetæ,
In vestrum, quæso, me sinite ire nemus.
Primus ego ingredior puro de fonte sacerdos
Itala per Graios orgia ferre choros.

Dicite quo pariter carmen tenuâstis in antro,
Quove pede ingressi, quamve bibistis aquam?
Ah! valeat, Phoebum quicumque moratur in armis.
Exactus tenui pumice versus eat,

Quo me Fama levat terrâ sublimis, et a me
Nata coronatis Musa triumphat equis;
Et mecum in curru parvi vectantur Amores;
Scriptorumque meas turba secuta rotas.
Quid frustra missis in me certatis habenis?
Non datur ad Musas currere lata via.
Multi, Roma, tuas laudes annalibus addent,
Qui finem imperii Bactra futura canent.

Sed, quod pace legas, opus hoc de monte sororum
Detulit intactâ pagina nostra viâ.

Mollia, Pegasides, vestro date serta poëtæ ;
Non faciet capiti dura corona meo.
At mihi, quod vivo detraxerit invida turba,
Post obitum duplici fœnore reddet honos.

10

20

20

« PreviousContinue »