Page images
PDF
EPUB

Sed Veneris sanctæ considam vinctus ad aras. Hæc notat injustos, supplicibusque favet.

CARMEN XIV.

Rumor ait, crebro nostram peccare puellam. Nunc ego me surdis auribus esse velim. Crimina non hæc sunt nostro sine jacta dolore. Quid miserum torques, rumor acerbe? tace.

CARMEN XV.

Domitii Marsi.

Te quoque Virgilio comitem non æqua, Tibulle,
Mors juvenem campos misit ad Elysios,
Ne foret, aut elegis molles qui fleret amores,
Aut caneret forti regia bella pede.

FINIS.

SEX. AURELII PROPERTII

CARMIN A,

EX EDITIONE

CHRISTIANI THEOPHILI KUINOEL,

SEDULA RECENSIONE ACCURAta.

SEX. AURELII PROPERTII

ELEGIARUM

LIBER PRIMUS.

CYNTHIA.

ELEGIA I.

Ad Tullum.

CYNTHIA prima suis miserum me cepit ocellis,
Contactum nullis ante cupidinibus.
Tum mihi constantis dejecit lumina fastûs,
Et caput impositis pressit Amor pedibus;
Donec me docuit castas odisse puellas
Improbus, et nullo vivere consilio.

Et mihi jam toto furor hic non deficit anno :
Cum tamen adversos cogor habere deos.
Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores
Sævitiam duræ contudit Iasidos.

Nam modo Partheniis amens errabat in antris,
Ibat et hirsutas ille videre feras.

Ille etiam, Hylæi percussus vulnere rami,
Saucius Arcadiis rupibus ingemuit.

Ergo velocem potuit domuisse puellam :

Tantum in amore preces et benefacta valent.

10

In me tardus Amor non ullas cogitat artes;
Nec meminit notas, ut prius, ire vias.
At vos, deductæ quibus est fallacia Lunæ,
Et labor in magicis sacra piare focis ;
En agedum dominæ mentem convertite nostræ,
Et facite illa meo palleat ore magis.
Tunc ego crediderim vobis, et sidera et amnes
Posse Cytææis ducere carminibus.

Aut vos, qui sero lapsum revocatis, amici,
Quærite non sani pectoris auxilia.
Fortiter et ferrum, sævos patiemur et ignes;
Sit modo libertas, quæ velit ira, loqui.
Ferte per extremas gentes, et ferte per undas,
Qua non ulla meum femina nôrit iter.
Vos remanete, quibus facili deus annuit aure;
Sitis et in tuto semper amore pares.
In me nostra Venus noctes exercet amaras ;
Et nullo vacuus tempore defit Amor.
Hoc, moneo, vitate malum; sua quemque moretur
Cura; neque assueto mutét amore locum.
Quod siquis monitis tardas adverterit aures,
Heu! referet quanto verba dolore mea!

ELEGIA II.

Ad Cynthiam.

Quid juvat ornato procedere, vita, capillo,
Et tenues Coâ veste movere sinus?
Aut quid Oronteâ crines perfundere myrrhâ,
Teque peregrinis vendere muneribus?
Naturæque decus mercato perdere cultu,

Nec sinere in propriis membra nitere bonis?
Crede mihi, non ulla tuæ est medicina figuræ.
Nudus Amor formam non amat artificem.
Adspice quos submittat humus formosa colores,
Ut veniant hederæ sponte suâ melius;

20

20

30

10

« PreviousContinue »