Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

• ९६८

Antiqua componere novis utilissimum est nec melius antiquo

rum populorum ingenium ac mores possumus cognoscere quam comparando cum recentioribus. Modo ne abripiamur in hoc studio neque temporum antiquorum admiratione neque recentiorum laudibus, id quod multis accidit eorum, qui in populorum antiquorum vitam, leges institutaque inquisiverunt. Aut enim status rerum publicarum antiquarum et civium condicionem nimis praedicare solent aut ubi res est cum rationibus inter veteres populos conspicuis, incusant eos ut barbaros et vero humanitatis sensu plane carentes, recentiores contra Europae gentes ad coelum efferunt, quippe quae jus demum mutuum sibi constituerint. Quod quo jure faciant hi censores utile videtur inquirere nec melius id fieri posse putamus quam comparando ex ordine, primum qui fuerit animus insignium antiquorum populorum in reliquos populos et quales rationes inter populos exstiterint, ut breviter dicamus, quale fuerit apud eos jus gentium, deinde quale jus gentium apud recentiores populos sit constitutum. Ac primum videamus de Graecis.

Quod passim legimus apud Herodotum1) Persas Graecorum hostes gravissimos prae ceteris Eelvovs a Lacedaemoniis appellatos esse, quos fagßágove nominabant ceteri Graeci 2), indicare hoc videtur non ita diversum fuisse horum vocabulorum sensum aut certe commune quid habere haec nomina. Quod quale sit inquirendum igitur est. Quamquam Persas prae ceteris barbaros appellabant Graeci, satis tamen constat, barbaros omnes fuisse qui non essent Hellenes. Sed Homerus hoc nomine

1) IX, 11. 53. 55. cf. Plut. Aristid. 10. Serv. ad Virg. Aen. IV, 424.

2) Herod. IX, 11. 55. VIII, 142. Stephani Thes. gr. ling. s. v.; Roth über den Sinn und Gebrauch des Wortes Barbar. Nürnberg 1814. 4. p. 5 et 8.

« PreviousContinue »