Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

DE

DOMITII VLPIANI

INSTITVTIONIBVS

COMMENTATIO

Qui iuris Romani fontes supersunt, si Iustiniani Di

gesta excipias, virorum doctorum nostrae aetatis et gentis industria fere omnes bonis, nonnulli egregiis editionibus praesto sunt. Pandectas quoque mox eandem quam ceteri fontes curam atque diligentiam experturas esse, valde sperare licet, cum Mommsenus, si non ipsi contingat, certe ut ab aliis iisque tali suscepto paribus haec editio perficiatur, curaturum se esse promiserit 1). Neque ipsis tantum iuris Romani fontibus edendis atque recensendis viri docti acquieverunt, sed etiam, quos alii auctores e iuris consultorum veterum scriptis afferunt, locos diligenter collegerunt 2), ita ut quoscunque iuris peritorum libros librorumque reliquias aetas tulit, facile nobis suppeditentur.

"

Attamen quod in aliis disciplinis summa iam dudum diligentia susceptum est, reconstructionem dico veterum librorum, ea solis iuris consultis denegata esse videtur. Suo iure conqueritur Sanio3): Wie weit wir in dieser Beziehung hinter andern historischen Wissenschaften zurückstehen, ist in der That beschämend genug. Oder hat die historische Jurisprudenz etwa schon Arbeiten aufzuweisen, die der biblischen Theologie, den historisch-kritischen Arbeiten der Theologen über einzelne biblische Bücher

1) „Ueber die kritische Grundlage unseres Digestentextes" in Jahrb. von Bekker und Muther V (1862) p. 408.

2) Dirksen, Bruchstücke aus den Schriften der Röm. Juristen. Königsberg 1814. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt. Lipsiae 1861.

3) Zur Geschichte d. röm. Rechtswissensch. (Königsb. 1858) p. 1.

und den ganzen Kanon derselben, oder den Leistungen der Philologen über einzelne Profanschriftsteller und deren Fragmente sich an die Seite stellen liessen?"

Quae librorum veterum iuris consultorum reconstructio non idcirco a nobis desideratur, quod saepissime ad singulos locos explicandos, haud raro etiam ad antinomias solvendas1) magnam utilitatem praebet, -et quantos inde fructus capere liceret, iam Hommelii vile opus 5) satis ostendit, - sed ea potissimum de causa, quod historiam iuris privati Romani perfectam non facile quisquam conscribat, priusquam haec studiorum pars absoluta atque ad finem perducta sit. Eam autem historiam ad penitiorem ipsius iuris cognitionem requiri, neque sufficere quae adhuc prolata sunt, inter omnes constat.

Prodierunt quidem, praecipue saeculo XVIII, de singulis iuris consultis Romanis eorumque libris innumerae commentationes et dissertationes, sed in iis praeter vitam auctoris vel reliquiarum explicationem nihil fere de locorum conexu et operis dispositione invenies.

Neque vero haec ita intelligi volo, quasi studia, quae in cognoscendis veterum iuris peritorum systematis versantur, plane neglecta essent. Ea scilicet, quae ad ordinem edicti praetoris instaurandum temptata sunt, cum quaestionibus de ordine commentariorum edicti instituendis coniungi necesse est. Praeterea Iac. Gothofredus in ordinem tam ipsius Sabini librorum quam commentariorum Pom

4) Fitting, Alter der Schriften röm. Juristen (Basel 1860) p.1. 5) Palingenesia librorum iuris veterum. Lipsiae 1767 sq. 3 voll. Fragmenta quae in Digestis leguntur, non nisi secundum inscriptiones singulis operum libris Hommelius inseruit idque fortuito ordine, quo in Digestis obviam fiunt, prorsus neglecto locorum inter se conexu. Neque auctorum singula opera neque ipsos auctores, uti debuit, chronologico quantum fieri potest, sed alphabetico ordine exhibuit. Accedit, quod ne omnium quidem scriptorum, qui in Digestis commemorantur, locos congessit.

« PreviousContinue »