Page images
PDF
EPUB

Marcianus XVI Institutionum libros 15) composuerunt. Accuratius neque tempus, cui haec singula scripta tribuenda sint, neque ordinem , qui inter ea intercedit, statuere licet. Utrum enim Pauli Institutiones ante Ulpianum an post eundem, utrum Callistrati, Florentini, Marciani Institutiones ante Paulum scriptae sint, prorsus nescimus; denique nihil de ordine trium auctorum, quo alius alium exceperit, compertum habemus. Nemo enim eorum qui Institutiones scripserunt, alium qui easdem tractaverit, laudat, neque ab ullo, quem equidem sciam, vetere iuris consulto Institutionum mentionem fieri iam supra commemoravimus. Praeterea ex ipsis libris rationes adhuc repetitae non sunt, quae ad tempus accuratius constituendum aliquid valeant. Haec tantum explorata habemus, Gaii Institutiones primum locum obtinere, Ulpiani librum Caracalla imperatore scriptum esse 16) et Marcianum post Caracallae mortem librum suum composuisse 17). .

praemon. - Quo tempore Florentinus vixerit, non satis accurate scimus. Forsan idem A. Florentinus est, ad quem Alexander a. 223 rescribit. L. 8. C. de inoff. test. III, 28. Cf. Zimmernius $ 101. Dissertationes de Florentini Institutionibus conscriptae, quas idem in notis 26 et 31 laudat, mihi praesto non erant.

15) Institutionum CXXXVIII fragmenta, quorum multa non ita parva sunt, in Digestis exstant. Hommelius I p. 399 sqq. ea conscripsit. Cf. L. 1. pr. C. de comm. servo VII, 7; Zimmernius 8101 n. 20.

- Delrichsius in diss. de Marciano (Trai. ad Rhen. 1754) sect. II c. 1. § 2 Institutiones „post Severi et Antonini excessum et procul dubio sub Alexandro Severo“ scriptas esse arbitratur. Cf. Zimmernius I p. 380. Fittingius p. 52 putat: „Der in lib. XIII Inst. erwähnte Imperator noster (L. 5. § 1. D. de iure patron. XXXVII, 14) kann eben sowohl Elagabal als Alexander sein.“

16) Collat. XVI, 9, 3 (ex Ulpiani 1. II Inst.): „Sed imperator noster in hereditatibus, quae ab intestato deferuntur, eas solas personas voluit admitti, quibus decimae immunitatem ipse tribuit.“ Hunc imperatorem nullum alium quam Caracallam esse, iam Schultingius Iurisprud. anteiustin. in ult. ad Collat, nota ostendit. Cf. eundem ad Pauli S. R. IV, 6, 1.

17) Cf. ex. gr. 1. 111. D. de legat. I e libro II („et ita divi Se

$ 2. Iam sequitur, ut quae ad enucleandum Institutionum ordinem a viris doctis prolata sunt, breviter perlustremus. Gaii quidem systema, quod utrum ipsius proprium an prioribus tribuendum sit, nescimus, hac nititur sententia (I, 8): „Omne ius quo utimur, vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones. Cavendum ante omnia est, ne ius quod ad personas pertinet, idem esse arbitreris atque nostrum „Familienrecht“; nam illud doctrinam de diversa hominum in re publica Romana conditione explicat, vel ut Böckingii verbis utar'), „quid homines in iure valeant, quae personae sint aut non sint, quae personae autegoíciou sint aut non, quaeque potestatem uovoπραγίας et αυτοπραγίας habeant aut non habeant.«

Leistius de Gaii systemate novam sententiam protulit (1. c. § 16). Dicit enim, Gaium ius civile et edictum ita composuisse, ut illud prioribus tribus libris, hoc quarto commentario summatim exponeret. Certe iam in priori parte ea annotata esse, quae ex edictis praetorum illuc pertinerent; „aber“, ut iam ipsa eius verba p. 71 referam, ,die einschlagenden prätorischen Bestimmungen werden immer nur kurz angedeutet und an das Civilrecht als Nebenpunkte angeknüpft; eine selbständige Stellung in der ganzen systematischen Aufeinanderfolge der Lehren ist ihnen nicht eingeräumt. Non eundem igitur in systemate locum personam, rem, actionem obtinere contendit, cum persona et res in unum quasi coniunctae actionibus opponantur. „Wir können hiernach sagen, des Gaius Institutionen sollten vorzugsweise eine kurze Darstellung des Civilrechts sein, mit welcher dann im vierten Buch gleich eine Uebersicht des Edicts verbunden wurde, und hierdurch erscheint dieses Werk als ein ganz eigenthüm

verus et Antoninus rescripserunt“) et 1. 19. D. de ritu nupt. XXIII, 2 e libro XVI (ex constitutione divorum Severi et Antonini").

1) Gaii ed. cit. p. 2*. Cf. eiusdem scriptoris enchirid. append. VI. liches, von den übrigen Werken der klassischen Juristenzeit ... sich wesentlich unterscheidendes. Weder bei den frühern, Sabinus und Cassius, noch den spätern, Marcian und Florentin, lässt sich irgend eine Spur entdecken, dass die actiones einen eignen Abschnitt ausgemacht hätten. Sie sind vielmehr reine Civilrechtsbücher.“

Neque tamen ipse Leistius negat, Gaium non unum inter iuris consultos veteres fuisse, qui ius civile illa ratione cum actionibus coniungere conatus esset. Iam diu ante Gaium in Tripertitis Aelium, et post eundem non solum Ulpianum in libro singulari Regularum, sed etiam in Epitomis Hermogenianum, Iustinianum denique in Digestis idem fecisse concedit. At discrimen, quod inter Gaii posteriorumque, in his Marciani et Florentini Institutiones intercedere vult, exstare minime videtur. Certe alii viri docti actiones etiam in aliis Institutionibus peculiarem partem effecisse statuunt, idque recte meo quidem iudicio. In Ulpiani quidem opere actiones eadem ratione qua apud Gaium in fine tractatas esse, infra demonstrabimus. Ipsa denique Leistii sententia, qua ut proprium aliquid proponitur, quod in prioribus duobus Gaii commentariis iuri praetorio ad conformandum systema nullae fere partes concessae sint, valde mira est, cum iuris honorarii ea quasi natura sit, ut arctissime cum iure civili cohaereat. „Ius praetorium est, « ait Papinianus 1. 7. § 1. D. de iust. I, 1, „quod praetores introduxerunt adiuvandi vel supplendi vel corrigendi iuris civilis gratia ...“ Itaque ius honorarium doceri non potest, nisi cum iuris civilis singulis capitibus coniungatur.

Gaii systema non solum omnes qui postea Institutiones scripserunt, sed etiam alii in aliis libris componendis imitati esse videntur. De Ulpiani Institutionurn systemate infra accuratius disseremus. Hoc tantum praemoneo, omnes de eo inter se convenire, Ulpianum Gaii dispositionem in universum secutum esse ?). De Pauli systemate ex

2) Cf. Heimbachius minor natu in Gersdorfii Repert. VI p. 36,

raris reliquiis nihil certi concludi potest. Quarum una particula e priori libro sumpta haec est (L. 41. D. de adq. v. am. poss. XLI, 2): „Qui iure familiaritatis amici fundum ingreditur, non videtur possidere, quia non eo animo ingressus est, ut possideat, licet corpore in fundo sit.“ Duo, qui praeter hanc particulam in Digestis exstant, loci ex altero libro sumpti (L.4. D. de serv. pr. urb. VIII, 2 et 1. 3. D. de 0. et A. XLIX,7) de servitutibus et obligationibus agunt, ultimum denique eiusdem secundi libri fragmentum, quod est apud Boethium, de dote.

Callistrati quoque systema Pintonis quidem iudicio p. 256 cum Gaii dispositione congruit. „Initium fecit Callistratus a iure personarum, quod inchoasse videtur in libro I, absolvisse in II, quo praeterea ius rerum exposuit. Tertii autem libri argumentum versatur in explicanda doctrina de obligationibus et actionibus“ 3).

Neque Florentinus Gaii dispositionem sprevisse videtur. Rudorffius quidem I p. 199 hunc librorum ordinem perhibet: „Buch I Rechtsquellen; III Personenrecht, Ehe; VI. IX Singularerwerb und Obligatio; X. XI Erbrecht; XII Actionenrecht?“ 4) Ius hereditarium post obligationes expositum fuisse, iam Goeschenus Zeitschr. f. gesch. RW. I p. 76 observavit. Quod Puchta I p. 469 Florentinum ordinem a Gaiano diversum secutum esse iudicat, sola hac observatione nititur.

Marciani denique ordini instaurando plures viri docti operam dederunt. Primum Heineccius 1. c. p. 588 sqq. conspectum conficere conatus est: „Aelii Marciani Institutio

Böckingius Ulp. fragm. p. 128, Mommsenus Zeitschr. f. gesch. RW. XV p. 378 sq., Huschkius p. 504.

3) Leistius in tabula II (ad p. 56) alium praebet conspectum. Idem p. 58 Florentinum atque Marcianum Sabini auctoritatem secutos ius personarum („Familienrecht“) in duas partes, scilicet matrimonium et tutelam distribuisse censet. Cf. p. 54 et 61.

4) Cf. Rudorffius I p. 197.

num libri XVI ordini suo restituti.“ Post Heineccium Oelrichsius p. 83–99 idem in prioribus IX libris suscepit. Nuper Voigtius 5), qui solum librum primum diligentius tractavit et p.574 n. 11 Heineccii dispositionem, quam iam Leistius p.57 n. 3 multis rationibus falsam declaraverat, hic illic emendat, Marcianum eadem qua Gaium ratione res ita disposuisse statuit, ut primo ius quod ad personas, deinde quod ad res, denique quod ad actiones pertinet, explicaverit. „Der erste Theil umfasste lib. I und II, der zweite Theil lib. III—XIII, der dritte Theil lib. XIV—XVI“6).

Sicut in fine Iustinianarum Institutionum, quae et ipsae Gaii systema amplexae sunt, ,de publicis iudiciis“ (IV, 18) epilogi modo agitur?), ita etiam apud Marcianum similis appendix fuit, in qua Leistius p. 57 delicta, Kudorffius I p.198 „ius extraordinarium (Strafrecht, Fiscalrecht, Kriegsrecht)“ tractata esse putant 8).

His breviter praemissis iam ad Ulpiani Institutiones transituri commentationem nostram ita disponemus, ut in priori parte primum, ex quibus fontibus fragmenta haurire nobis liceat, tum de inscriptione et divisionibus operis, denique de codicis msc., qui Ulpiani Institutiones continuit, particulis ante XXX fere annos repertis et de Ulpiani systemate in universum, in altera autem parte de singulis fragmentis eorumque inter se coniunctione et ordine disseramus.

5) Die Lehre vom ius naturale (Leipzig 1856), append. V $ 6. Cf. p. 275 sq.

6) Cf. Leistii tabula II et p. 57; praeterea Rudorffius I p. 198. 7) Cf. Böckingii enchir. p. 31* n. 21.

8) De his appendicibus in universum vide Leistium p. 41 n. 1 et p. 76 n. 5.

« PreviousContinue »