Page images
PDF
EPUB

sonae fungibiles', cum in cuiusque genus dicendi et quae omnino cuique propria sint, accuratius viri docti inquisiverint atque cum, quod in parvulo tantum libro nobis proposuimus, idem in ceteris quoque Institutionibus susceptum erit. Quem conatum ne eventus deficiat, ante omnia libri, quibus compilatores in conficiendis Institutionibus usi sint, diligenti cura investigentur et excutiantur necesse est, quod factum non esse, dum scribo, aegre fero.

X.

DOMITII VLPIANI

INSTITVTIONVM

RELIQVIAE

Praemonitum.

In referendis Digestorum locis Florentinam secutus sum, addita et Haloandrina lectione et vulgata et ea quae in Gebaueri Spangenbergiique editione quasi vulgata proponitur (vulg. G.). Cf. Puchta Cursus der Instit. I p.730 (edit. 4.). Quae ex Iustiniani Institutionibus Ulpiano attribuenda existimo, ea secundum Schraderi plerumque editionem repetivi, adiectis varietatis lectionum potioribus tantum exemplis. Quod ad Collationem attinet, praeter Bluhmii editionem (Bl.) Huschkii quoque in Iurisprudentia anteiustiniana nuper exhibita (Hu.) uti licuit, ad quam adornandam editor codicem olim Pithoeanum, nunc Berolinensem (Ber.) denuo diligenter contulit.

His uncis [] ea inclusi, quae non certo quodam testimonio, sed coniectura Ulpiano adscribuntur. Boethii locum, quippe qui magis sententiam quam ipsa Ulpiani verba referat, cursivis litteris scripsi.

Quae denique et in Digestorum fragmentis et in Iustinianarum Institutionum titulis reperiuntur paragraphi, quasi haud genuinas abieci.

[ocr errors]

Bg. Böcking, Dom. Ulpiani quae vocant fragmenta (ed. IV.) Lipsiae 1855.

Va. Vahlen, Dom. Ulpiani e libro sing. regul. excerpta. Bonnae 1856.

LIBER PRIMVS

Iuri operam daturum prius nosse oportet, unde nomen iuris descendat. est autem a iustitia appellatum: nam, ut eleganter Celsus definit, ius est ars boni et aequi. cuius merito quis nos sacerdotes appellet: iustitiam namque 5 colimus et boni et aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes, bonos non solum metu poenarum, verum etiam praemiorum quoque exhortatione efficere cupientes, veram nisi fallor philosophiam, non simulatam affectantes.

10

Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. publicum ius est, quod ad statum rei Romanae spectat, privatum, quod ad singulorum utilitatem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim. publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magistratibus constitit; priva15 tum ius tripertitum cst: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus.

Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium 20 quoque commune est; hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc libe

1 sqq. Dig. I, 1, 1. Cf. Inst. I, 1, 4; I, 2 pr. Vid. supra p. 48 sqq.

2 autem ius vulg. G. 12 utilitatem pertinet Inst. et vulg. G. 14 consistit Hal. 15 enim Hal. 18 non solum vulg. G. proprium est Inst. 19 quae in terra, quae in coelo, quae in mari 21 coniugatio Inst. et vulg. G.

vulg. quae terra marique Hal.

rorum procreatio, hinc educatio; videmus etenim cetera quoque animalia, feras etiam, istius iuris peritia censeri.

Ius gentium est, quo gentes humanae utuntur. quod a naturali recedere facile intellegere licet, quia illud omnibus animalibus, hoc solis hominibus inter se commune sit. 5 [ius autem gentium omni humano generi commune est; nam usu exigente et humanis necessitatibus gentes humanae quaedam sibi constituerunt: bella etenim orta sunt et captivitates secutae et servitutes, quae sunt iuri naturali contraria: iure enim naturali ab initio omnes homines 10 liberi nascebantur. ex hoc iure gentium et omnes paene contractus introducti sunt, ut emptio venditio, locatio conductio, societas, depositum, mutuum et alii innumerabiles.]

Ius civile est, quod neque in totum a naturali vel gentium recedit, nec per omnia ei servit: itaque cum ali- 15 quid addimus vel detrahimus iuri communi, ius proprium, id est civile efficimus. [sed ius quidem civile ex unaquaque civitate appellatur, veluti Atheniensium; nam si quis velit Solonis vel Draconis leges appellare ius civile Atheniensium, non erraverit. sic enim et ius, quo populus 20 Romanus utitur, ius civile Romanorum appellamus vel ius Quiritium, quo Quirites utuntur: Romani enim a Quirino Quirites appellantur. sed quotiens non addimus, cuius sit civitatis, nostrum ius significamus, sicuti cum poetam dicimus nec addimus nomen, subauditur apud Graecos Ho-25 merus, apud nos Vergilius.]

6-13 Inst. I, 2, 2 extr.

Inst. I, 2, 2 init. Vid. p. 50 sqq.

14-17 Dig. I, 1, 6 pr.

2 feras etiam om. Inst. feras etiam bestias vulg. G.

dere, inde licet facile intelligere Hal. 5 est Hal.

17 sqq.

4 rece

7 exigen

tibus necessitatibus vel nec. exig. 8 iura quaedam sibi vel qu. s. 10 contrariae 12 emptio et venditio, locatio et conductio

iura

13 contractus innumerabiles vel innumer. contr.

iure vulg. G.

populus

15 neque Hal. 19 vel] et 22 sq. Quirites a Quirino

25 eius nomen vel nomen eius vel ei nomen

14 naturali

20 sq. Romanus 23 addimus nomen

egregius Homerus.

Vocem egregius editorum primus om. Bg. in sua Klenziique edit.

« PreviousContinue »