Page images
PDF
EPUB

creditum mutuique dationem" explicasse putat. Sed Ulpianus a mutua pecunia profectus creditorem non eadem numismata reddere debere docuit; ceterum omnes quidem res, quae pondere, numero, mensura contineantur, mutuo dari posse, neque vero alias. Itaque vocem 'reddis' haec fere verba antecesserunt: „non cadem nummorum corpora" vel „non eadem numismata“. Eodem nunc modo Huschkius locum explet.

Cap. IV

De iure quod ad actiones pertinet.

§ 26.

Alterius folii fragmenta ab Endlichero reperta de interdictis agunt, ante quae actiones breviter expositas fuisse patet. Qualis haec explicatio fuerit, fortasse 1.25. D. de O. et A. ex Ulpiani libro sing. Regularum docet1).

1) Actionum genera sunt duo: in rem, quae dicitur vindicatio, et in personam, quae condictio appellatur. In rem actio est, per quam rem nostram quae ab alio possidetur, petimus; et semper adversus eum est, qui rem possidet. In personam actio est, qua cum eo agimus, qui obligatus est nobis ad faciendum aliquid vel dandum; et semper adversus eundem locum habet.

Actionum autem quaedam ex contractu, quaedam ex facto, quaedam in factum sunt. Ex contractu actio est, quotiens quis qui lucri causa cum aliquo contrahit, veluti emendo vendendo, locando conducendo et ceteris similibus. Ex facto actio est, quotiens ex eo teneri quis incipit, quod ipse admisit, veluti furtum vel iniuriam commisit vel damnum dedit. In factum actio dicitur, qualis est exempli gratia actio, quae datur patrono adversus libertum, a quo contra edictum praetoris in ius vocatus est.

Omnes autem actiones aut civiles dicuntur aut honorariae."

De imperialium Institutionum tituli IV, 6 („de actionibus") maiori parte vel de toto fere titulo, unde sumptus sit, nescimus. Nam consensus cum brevibus quibusdam Gaii enunciatis, veluti § 15. cum Gaii IV, 5 et 18, §i 28. cum Gaii IV, 62, § 35. cum Gaii IV, 55 et cum 1.51. D. de O. et A. ex Celsi 1. III Digest. valde dubius est. Veri simile igitur est, nonnulla Ulpiano deberi, imprimis fortasse §um 3.: „Sed istae quidem actiones, quarum mentionem habuimus, et si quae sunt similes, ex legitimis et civilibus causis descendunt. Aliae autem sunt, quas praetor ex sua iurisdictione comparatas habet, tam in rem, quam in personam, quas et ipsas necessarium est exemplis ostendere" et q.s. Quem locum si Ulpiano attribuere licet, eidem antecedentia quoque et subsequentia debentur. Actionis quidem definitio, qua titulus incipit, si verborum collocationis rationem non habes, cum 1. 51. cit. ex Celsi libro III Digestorum sumpta congruit, quod non obstat, quominus locus ex Ulpiano sumi potuerit. In ipso Institutionum initio alia Celsi definitione Ulpianus utitur (1. 1. pr. D. de iustit.)2) ex iisdem Digestis sine dubio transscripta. Ceterum Marcianus quoque in Institutionibus Celsi Digesta laudat3).

2) Praeter hunc locum nullus, quem novimus, invenitur quo alium auctorem Ulpianus in Institutionibus laudet. Mommsenus de Gaii opere disserens haec monet (apud Böckingium 1. c. p. 110): „Institutiones ut par est auctores quam plurimos nominant scholarumque controversias diligenter explicant." Cui valde repugnat, quod de iisdem Gaii Institutionibus in comment. „Gaius ein Provinzialjurist" iudicat: „Gaius citirt darin überhaupt selten und stets die blossen Namen." Quid de numero locorum habendum sit, quibus Gaius alios scriptores laudat, Goescheni index optime docet. Ibidem invenies, quibus locis dissensionis inter suos praeceptores et diversae scholae auctores mentionem Gaius fecerit.

3) L. 33. D. ad SC. Trebell. XXXVI, 1 ex libro VIII Instit. Cf. 1. 65. § 3. D. de legat. III ex libro VII.

§ 27.

Iam progrediamur ad fragmenta de interdictis, quorum primum hoc est: „comparatum est interdictum, velut cuius initium est". Huschkius p. 508 n. 3 ad interdictum", inquit, adversus eum, qui duplici interdicto reddito, cetera ex interdicto facere nolebat, ad similitudinem interdicti QVEM FVNDVM propositum haec pertinere videntur." De eodem interdicto apud Gaium IV, 170 disputatum esse opinatur, quem locum suo more fere totum restituere conatus est.

Cuius interdicti initium, sic pergit 1. c., „pro diversitate redditi interdicti diversum erat, ut puta DE QVO FVNDO vel DE QVO HOMINE (INTER L. TITIVM ET TE INTERDICTVM REDDITVM EST, VTRVBI IS HOMO etc. 1). FVISSET, QVOMINVS IS EVM DVCERET, VIS NE FIERET, SI CETERA, QVAE EX EDICTO MEO HOC INTERDICTO REDDITO FACERE TE OPORTEBAT, NON FECISTI, QVOMINVS L. TITIVS EVM HOMINEM DVCAT EIVSQVE IN POSSESSIONE SIT, VIM FIERI VETO). Itaque facili negotio restituere licet: In eum, qui duplici interdicto reddito, cetera, quae ex edicto facere oportet, non facit, proprium comparatum ... initium est DE QVO FVNDO'."

Non

Ex laciniarum Vind. dispositione a Mommseno prolata, ab Huschkio recepta fragmentum, de quo disputamus, ultimum esset. In qua sumptione perversa cum Huschkii explicatio nitatur, eam ipsam corruere necesse est. ad posteriorem interdictorum partem locum referendum esse inde apparet, quod in primi folii segmentis obligationes explicantur atque inter duo folia, quorum reliquias habemus, tres tantum vel quatuor duplicia intermedia fuisse probabile est. Cf. supra p. 44.

1) Gai. IV, 160.

Vero simillima Rudorffii coniectura est dicentis (Zeitschr. f. geschichtl. RW. IX p. 9 sq.): „dass Ulpian in dem ersten Fragment die ganz allgemeine Eintheilung der Interdicte in interdicta adipiscendae, recuperandae und retinendae possessionis anführte und durch Beispiele erläuterte, von welchen das theilweise erhaltene etwa SO gelautet haben könnte: Adipiscendae possessionis causa comparatum est interdictum velut cuius initium est QVORVM BONORVM (Gai. IV, 148. 144. 147); nur dass natürlich Niemand die Vermessenheit haben wird, die Richtigkeit gerade dieses Beispiels vertreten zu wollen.

In dem zweiten Fragmente aber hätte der Jurist an jene Eintheilung die Bemerkung geknüpft, dass einige Interdicte zu einem doppelten Zwecke gegeben wurden, nämlich einmal, um durch sie einen noch nicht gehabten Besitz zu bekommen, zweitens aber, um einen bereits gehabten, aber wieder verlornen Besitz wieder zu gewinnen. Hiernach würde der Anfang dieses zweiten Fragments etwa in folgender Art zu ergänzen sein, wobei aber freilich auch nur für den Sinn, nicht für die einzelnen Ausdrücke eingestanden werden kann: Sunt etiam interdicta duplicia, tam adquirendae quam recuperandac possessionis. Und diesen allgemeinen Satz hätte dann Ulpian durch das Beispiel der Interdicte QVEM FVNDVM und QVAM HEREDITATEM erläutert.“

Ulpianus autem interdicta in adipiscendae, recuperandae et retinendae possessionis interdicta distribuens hanc divisionem, quae apud Gaium IV, 142 et in Iustiniani Institutionibus IV, 6, 2 secunda est, non quasi primam proposuit. „Principalis divisio", ait Gaius, „in eo est, quod aut prohibitoria sunt interdicta aut restitutoria aut exhibitoria." Cf. § 1. I. cit. ex alio libro desumpta.

Iam ubi 'decreti' et 'interdicti' nomina occasionem praebuerunt, Gaius (§ 141): „Nec tamen“, inquit, „cum quid iusserit fieri aut fieri prohibuerit (praetor aut proconsul), statim peractum est negotium, sed ad iudicem recupera

toresque itur et ibi editis formulis quaeritur, an aliquid adversus praetoris edictum factum sit, vel an factum non sit, quod is fieri iusserit. Et modo cum poena agitur,

modo sine poena: cum poena, velut cum per sponsionem agitur, sine poena, velut cum arbiter petitur; et quidem ex prohibitoriis interdictis semper per sponsionem agi solet, ex restitutoriis vero vel exhibitoriis modo per sponsionem, modo per formulam agitur, quae arbitraria vocatur." Quo de discrimine, ad quod Gaius postea IV, 162 sq. recurrit, ubi de ordine et de exitu interdictorum dispicere vult, ultima laciniarum Vind. fragmenta agere apparet.

Titulum IV, 15 de interdictis" unde compilatores hauserint, aeque incerti sumus, atque unde titulum IV, 6 „de actionibus“. Num primum §i 1. enuntiatum: „Summa autem divisio interdictorum haec est, quod aut prohibitoria sunt aut restitutoria aut exhibitoria" ex Gaio IV, 142 desumptum sit, dubitare licet. Neque quae inter alios locos cum Gaio intercedit similitudo, ex parte quidem minus dubia est. Cf. cum §§ 2. et 3. Gaii IV, 143 et 144, cum § 4. Gaii IV, 148. 149 et 150.

Totum titulum ex Ulpiani Institutionibus haustum videri, Voigtius n. 461 et 470 dicit, prae ceteris autem locis Sum 4. Pro argumento iterum utitur verbis: „et civilis et naturalis ratio facit". Cf. supra p. 59 extr. Equidem nihil affirmare ausim, cum facile magna tituli pars ex Gaii Rebus cottidianis assumpta esse possit. Cf. I. prooem. § 6.

Et haec quidem de locis, qui ad Ulpiani Institutiones referendi videntur. Ad eundem librum alios praeterea locos, praesertim Iustinianarum Institutionum multos, quos non attigimus pertinere, non inepte suspicaberis. Certi aliquid tum demum statui poterit, cum iuris consulti Romani iam desierint nobis esse, ut Sanio bene dicit, 'per

« PreviousContinue »