Page images
PDF
EPUB

quoque Institutionibus fuisse puto. Praediorum servitutes vetustiores esse viri docti recte statuunt. Puchta II p. 802.

$ 24. Locis, quibus de servitutibus agitur, Böckingius Collationis capita adiungit, deinde Dig. leges 115. de legat. I et 5. de m. c. don., quae quidem apud Böckingiuin ultima libri II fragmenta sunt. Collationis illa capita 5.-9. tit. XVI hereditatem tractant, quae ab intestato defertur; prior Digestorum locus ad fideicommissa pertinet, alter ad mortis causa donationes. Fideicommissa vero tam a Gaio (II, 246 sqq.), quam ab Ulpiano in Regul. libro sing. (tit. XXV) legatis adiunguntur (Gai. II, 191 sqq.; Ulp. tit. XXIV), haec ipsa testamentis (Gai. II, 100 sqq.; Ulp. XX)"), quae ante legitimas hereditates exponuntur. Gai. III, 1 sqq.; Ulp. XXVI. Cf. Leistius p. 52.

In Ulpiani quoque Institutionibus de testamentis primo loco disputatum fuisse, Collationis cap. 5. clare ostendit, cum his verbis incipiat: „A b intestato quoque hereditas defertur aut per ius civile aut per praetoris beneficium.“ Testamentariam igitur hereditatem ex utroque iure deferri, iam antea explicatum erat. Cf. § 2. I. de testam. ord. II, 10: „Sed praedicta quidem“nomina testamentorum ad ius civile referebantur. Postea vero ex edicto praetoris alia forma faciendorum testamentorum introducta est.“ Mortis causa donationes et a Gaio in Institutionibus et ab Ulpiano in libro sing. Regul. praetermissas Paulus in Sententiis legatis adiunxit — III, 6 , de legatis“, III, 7 „de m. c. donationibus“ disputat — et Marcianus in Institutionibus fideicommissis. Cf. Heineccius p. 595 sq. et Leistii tabula II ad § 13. Quem Marciani ordinem et Ulpianum secutum esse censeo. Fragmenta igitur sic disponenda sunt, ut primo loco 1. 115. ponatur, deinde 1. 5, denique Collationis capita sequantur. Quod legem 5. cit.

1) Böckingius p. 27* n. 13.

attinet, „Iulianus libro XVII Digestorum tres esse species mortis causa donationum ait: unam, cum quis nullo praesentis periculi metu conterritus, sed sola cogitatione mortalitatis donat.; aliam“ et q. s. L. 2. D. de m. c. donat. ex Ulpiani libro XXXII ad Sabin. Ad primam hanc speciem legis illius verba: „aut aetate fessus“ refe- . renda videntur.

Iam recurramus ad Collationis capita. Dum Gaius tria tantum heredum genera statuit, scilicet suos, agnatos, gentiles (III, 1 = Collat. XVI, 2,1; III, 9 et 17), Ulpianus et in Regularum libro sing. (Collat. XVI, 4) et in Institutionibus quatuor genera distinxit; primum enim de suis heredibus (cap. 5.), deinde de consanguineis (cap. 6.), tum de legitimis (cap. 7. § 1.) agit. Gentilium in cap. 7. inter $ş 1. et 2. mentionem fecisse videtur. „Sane consanguineos“, inquit Paulus (Sentent. IV,8, 3 = Coll. XVI,3,3), „lex non adprehenderat, at interpretatione prudentium primum inter agnatos locum acceperunt.“ Iure civili explicato, quomodo per praetoris beneficium hereditas deferatur, Ulpianus exposuit (cap. 7. § 2. et cap. 8. § 1.). „Et haec“, sic $ 2. ibid. pergit, „si qui decessit non fuit libertinus vel stirpis libertinae“; nam hactenus de intestatorum gentiliciorum vel – id quod in huius vocis locum Ulpiani epitomator XXVI, 1 supposuit ?) – ingenuorum hereditatibus disputatum erat. Postea docet, qui in libertinorum hereditates succedant (cap. 8. $ 2. et cap. 9. § 1) et postremo, qui in hereditatem ex mancipatione citra remancipationem manumissi. Sic enim Huschkius legendum esse docet.

Imperialium Institutionum tituli „de testamentis ordinandis“ (II, 10) quosdam locos Ulpiano deberi suspicor. § 8. et cum Ulpiani fragm. XX, 6 et cum l. 17. D. de testib. XXII, 5 ex Ulpiani libro sing. Regularum desumpta in universum quidem congruit, in nonnullis tamen

1) Cf. Mommsenus in Böckingii edit. p. 116.

ita discrepat, ut locum ad eiusdem scriptoris alium librum referendum esse credas. $ 8. I. de testam. ord. Ulp. fragm. XX, 6. L. 17. D. de testib.

Pater nec non Pater et [filius), Pater et filius is qui in potestate qui in potestate eius qui in potestate eius eius est, item duo' est, item *) duo fra-est, item duo frafratres, qui in eius- tres, qui in eius- tres, qui in eiusdem patris potestate dem patris potestate dem patris potestate sunt, utrique testes sunt, testes utrique sunt, testes utrique in unum testa- vel alter testis, in eodem testamentum fieri pos- alter libripens mento vel eosunt, quia nihil fieri possunt, dem negotio nocet, ex una domo alio familia m fieri possunt, quoplures testes alieno e mente, quo-niam nihil nocet, negotio adhiberi. niam nihil nocet, ex una domo plu

ex una domo plu- res testes alieno neres testes alieno ne- gotio adhiberi. gotio adhiberi.

*) Cod. institutus. I Sed neque de hac re neque de aliis certi quidquam statuere licet.

$ 25. Ius hereditarium sequuntur obligationes. Quarum summam divisionem Gaius III, 88 hanc profert, ut omnis obligatio vel ex contractu nascatur vel ex delicto. Alia vero ratione Ulpianum usum esse puto, quippe qui res pro iure gentium et civili, in hoc autem ipso pro iure civili strictiori sensu et honorario discernere soleat. Accedit, quod in laciniis Vindob. proprietas quaedam ante oculos posita est. Ubi enim de precario, de locato et conducto et lacuna intermissa de mutuo et deposito agunt, hos contractus ex iure gentium descendere diligenter monent. Mutuum quoque ex eodem iure profectum esse, Ulpianus et 9°2. I. de iure nat. I, 2 docet (cf. supra p. 51), et nostro quoque loco sine dubio monuit. Quam ob rem laciniarum Vind. haec fragmenta ad caput pertinere videntur, quo contractus ex gentium quidem iure descendentes, at iure civili comprobati explicantur. Et profecto ratione prorsus consentanea in Iustiniani Institutionibus obligationes dividuntur. § 1. I. de obligat. III, 13: „Omnium autem obligationum summa divisio in duo genera deducitur : namque aut civiles sunt aut praetoriae. Civiles sunt, quae aut legibus constitutae, aut certe iure civili comprobatao sunt. Praetoriae sunt, quas praetor ex sua iurisdictione constituit, quae etiam honorariae vocantur. Quod compilatores in explicandis obligationibus nihilo minus non summam, sed sequentem divisionem amplexi sunt, ex qua obligationes in quatuor illas notas species deducuntur ?), causa esse non potest, cur ne eius quidem libri, ex quo summa illa divisio desumpta est, auctorem eam in disponendis obligationibus secutum esse statuamus. Hunc vero librum nullum alium fuisse quam Ulpiani Institutiones coniicio, in quibus igitur, si quid video, obligationes sic dispositae erant. Priori capite Ulpianus de civilibus, altero de praetoriis obligationibus egit ita quidem, ut illo loco contractus ex iure gentium descendentes ab iis seiungeret, qui iure proprio Romanorum constituti essent.

Quo vero ordine in utroque capite et in prioris capitis partibus singulos contractus disposuerit, prorsus ignoramus; sed si ea, quam statuimus, obligationum divisione re vera usus est, modo de obligatione, quae ex contractu nascitur,

1) Ordo enim is est: I explicantur obligationes, quae ex contractu nascuntur, et quidem disseritur a) „quibus modis re contrahitur obligatio“ (III, 14), deinde agitur b) „de verborum obligationes (III, 15—20), tum c) „de litterarum obligatione“ (III, 21), denique d) „de consensu obligatione“ (III, 22–26); II „de obligationibus quasi ex contractu“ (III, 27); III „de obligationibus quae ex delicto nascuntur“ (IV, 1–4); IV „de obligationibus quae quasi ex delicto nas. cuntur“ (IV, 5).

veluti de locatione et conductione, modo de obligationibus, quae ex re nascuntur, veluti de mutuo et deposito agi, id quod in laciniis Vind. vidimus, mirum iam non est. Ceterum notatu dignum videtur, quod precarium propter dissimilitudinem cum donatione,' et propter similitudinem cum commodato comparatur, unde fortasse Ulpianum contractus pro ipsorum indole et natura composuisse concludas.

Contractuum explicationem in laciniis Vind. exhibitam Mommsenus brevem et desultoriam ratus id caput obligationum esse omnino negat. Quod brevitas vitio vertitur, valde mirum est; „nam in Institutionibus“, ut Huschkii p. 505 verba utar, „summatim tantum quaeque tradere consentaneum erat.“ Cf. Gai. III, 54. Qui vero, quomodo Ulpianus contractus disposuerit, nesciens explicationem desultoriam esse contendit, is parum caute videtur iudicare. Num precarium contractibus adnumerandum sit, de ea quaestione vide supra p. 42.

Huschkius, qui Ulpianum iam ante precarium de donatione disseruisse opinatur p. 507 n. 5, sic scribere vult: „quod genus liberalitatis et ipsum ex iure gentium descendit.“ Sed quod donatio comparanda affertur, coniecturam minime probat, cum Ulpianus id tantum significet, exstare quaedam liberalitatis genera, quae iuris civilis sint. Eiusmodi enim sunt legatorum quattuor species et quod quidem Voigtius II p. 943 contendit, etiam mortis causa donationes. Ne hoc quidem pro certo affirmari potest, commodatum iam antea explicatum esse; nam Ulpianum numquam ad iam tractata rediisse cum Huschkio p. 550 credendum est.

Quod attinet ad locum, qui de mutuo agit neque integer exstat, Böckingius :) Ulpianum „eandem quam de qua Paulus (lib. 28. ad Edict.) 1. 2. pr. usq. ad § 3. D. de R. C. 12, 1 egit, quaestionem tractasse, id est differentiam inter

2) Ulp. ed. p. 132 n. 1. ad fr. VII.

« PreviousContinue »