Page images
PDF
EPUB

Quid, talia Ulpianum spectavisse censeamus ? Repugnat, quod adquirendi et alienandi notiones, quibuscum conservandi vox in eodem quasi gradu posita est, ad totam rem familiarem referendae videntur. Itaque alterutrum eligendum est: aut enim ad retinenda iura, quae adquirendo' comparata sunt, aut ad actiones conservandi notio pertinet. Prius vero poni vetare videtur, quod idem faceret, qui non solum conservationem sed etiam alienationem explicare vellet. „Die Betrachtung der Beendigungsgründe ergiebt von selbst, wie Rechte an sich erhalten werden.“ — „Das zur Existenz gekommene Recht bleibt dem Erwerber, bis es ... unter- oder auf ein anderes Subject übergeht.“ Sic recte Böckingius $$ 107 et 101 init. Alterum igitur amplectemur necesse videtur, quod Rudorffius I p. 174 quoque recepit. Ubi enim legem 41. cit. affert, haec scribit: „In Beziehung auf das Rechtssystem im Ganzen besteht die Rolle des Rechtssubjects (persona) im Anziehen und Abstossen, Erwerben und Veräussern der äussern Güter (res) ..., wie im Erhalten und Verfolgen des Erworbenen (actio).“ Neque Huschkius p. 506 hanc coniecturam reiecit; ad ius enim quod adquisivimus, conservandum actiones Ulpianum retulisse, ex 1. 41. cit. probabile fieri putat.

Iudicis sine dubio non est, partibus iura tribuere vel adimere, sive iura constituere, mutare, tollere; immo vero ea, quae re vera comparata sunt, declarare debet atque tueri, et quae iniuria usurpantur, nihili esse pronuntiare. Sed ius ipsum, quod agendo exercetur, agendo non conservatur sed consumitur. Gai. IV, 48: „Omnium autem formularum, quae condemnationem habent, ad pecuniariam aestimationem condemnatio concepta est; itaque et si corpus aliquod petamus, velut fundum, hominem, vestem, aurum, argentum, iudex non ipsam rem condemnat eum, cum quo actum est, sicut olim fieri solebat, sed aestimata re pecuniam eum condemnat.“ Agendo igitur id tantum consequimur, ut patrimonium conservetur, quatenus loco rei vel iuris aestimatio supponatur. At Ulpianus de ipsa re vel iure ipso conservando dicit, ita ut conservandi notionem non ad actiones retulisse censendus sit. Ad illud igitur quod priori loco posuimus, recurramus necesse videtur. Argumentum quod repugnare diximus, re vera non multum valet, cum aliis quoque locis Ulpianus tripartitionibus utatur, quae minus sibi constent. Adquirendi, conservandi, alienandi notiones qui iuxta ponit, naturalem certe quandam earum cognationem respexisse videtur. Quod vero in rebus ipsis disponendis Ulpianus conservandi nullam rationem habuerit, iam non miraberis.

[ocr errors]

Gaji Institutiones, Ulpiani liber sing. Regularum et Iustiniani Institutiones primo loco singularum rerum adquisitiones et alienationes explicant, deinde quibus modis per universitatem res adquirantur, denique de obligationibus agunt. Quod ad singularum rerum adquisitiones attinet, § 11. I. de rer. divis. II, 1 haec habet: „Singulorum autem hominum multis modis res fiunt: quarundam enim rerum dominium nanciscimur iure naturali 1), quarundam iure civili. Commodius est itaque a vetustiore iure incipere. Palam est autem, vetustius esse ius naturale, quod cum ipso genere humano rerum natura prodidit; civilia enim iura tunc esse coeperunt, cum et civitates condi et magistratus creari et leges scribi coeperunt." Quem locum respicit $ 6. I. de usu II, 5: „Exposuimus summatim, quibus modis iure gentium res adquiruntur; modo videamus, quibus modis legitimo et civili iure adquiruntur. Gaius inverso ordine primo loco civiles, secundo naturales adquisitiones exponit (cf. II, 65 sqq.). § 11. cit. quamvis similis sit legi 1. D. de adq. rer. dom. XLI, 1 e Gaii libro II Rer. quotid. sumptae, tamen dubitari licet, quin

1) Compilatores addiderunt: „quod, sicut diximus, appellatur ius gentium."

ex eodem fonte hausta sit. Sed neque Ulpiano tribuenda videtur, qui ceterum et ipse antiquius ius in priori loco collocare solet. Cf. infra ubi de servitutibus.

Fragmenta quae iam sequuntur, sunt 1. 1. D. de serv. praed. rust. et l. 1. D. comm. praed., quarum prior servitutes praediorum rusticorum tractat, altera urbanorum praediorum servitutes memorat. Itaque quaeritur, utrum genus primum Ulpianus tractaverit. In Digestis hic ordo reperitur: VIII, 2 „de servitutibus praediorum urbanorum“, VIII, 3 de servitutibus praediorum rusticorum“ disseritur, quibus VIII, 4 „communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum“ adiunguntur. Cum in legis 1. D. comm. praed. fine legamus: „servitutem adquirere vel urbani vel rustici praedii“, Ulpianum Digestorum ordinem secutum esse coniicias. Sed rusticorum praediorum servitutes in primo loco eum posuisse ideo existimo, quod in imperialibus quoque Institutionibus, cuius titulus II, 3 de servitutibus“ si non totus, certe magnam partem ex Ulpiani Institutionibus haustus est, eundem locum obtinent. Si inversum ordinem Ulpianus statuisset, nullam causam vidco, cur compilatores eum mutaverint.

Titulum II, 3 magna ex parte Ulpiano deberi diximus. Conferas pr. cum 1. 1. pr. D. de servit. praed. rust.; § 2. cum 1.1. § 1. eod.; $ 3. cum l. 1. § 1. D. comm. praed.; denique § 1. cognatione quadam cum 1. 1. pr. eod. coniuncta videtur. Discrepant quidem sibi loci in nonnullis, sed non ita, ut de communi fonte dubium esse possit. Veluti 1. 1. D. de serv. pr. rust. haec habet: „Servitutes rusticorum praediorum sunt hae“, sed in pr. I. legimus: „Rusticorum praediorum iura sunt haec.“ Alius igitur verborum ordo et pro voce 'iura' hic usurpata illic 'servitutes' nominatae. Ordinis commutatio inde explicatur, quod sententia ex suo nexu desumpta iam causa deficiebat, cur vox frusticorum' primum locum retineret. Simul cum verborum ordine commutato in locum antiquioris verbi 'iura' usitatius 'servitutes' compilatores substitue

runt ?). Praeterea in l. 1. 8 1. D. cit. legitur: „In rusticis computanda sunt“, at in § 2. I. cit.: „In rusticorum praediorum servitutes 3) quidam computari recte putant.“ Hanc genuinam esse lectionem apparet 4); nam a Digestorum natura et fine alienum visum est, monere, dissensum in tali re exstitisse. Quod denique in l. 1. pr. D. de serv. pr. rust. legimus: „qui actum habet, et iter habet etiam sine iumento“, in pr. I. autem: „q. a. h. et iter habet eoque uti potest etiam s. i.“, notata verba ideo a compilatoribus addita sunt, ut res facilius intelligeretur 5).

Neque dubito, quin etiam $ 1. I. genuinam Ulpiani explicationem contineat, quamvis prima şi pars 6) a lege 1. pr. cit. ?) valde dissentiat. Sed haec sententiae conformatio a compilatoribus profecta esse videtur, qui tituli „communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum" inscripti initium esse locum voluerunt.

At quid sibi vult, si altera şi 1. pars incipit: „Item

2) Vocem 'iura' hoc sensu intellectam antiquiorem esse, saepius viri docti observarunt. Elvers Servitutenlehre p. 20. 316; Zachariae p. 26. De voce 'servitus' rationeque inter eam et servitutes personarum intercedente cf. Böckingius § 161 n. 14 et nuper editus Cohnfeldtii liber „Die s.g. irregul. Servituten (Leipzig 1862) p. 60 sq.

3) Schrader 'servitute' legit adnotans: „Ablativus singularis, qui satis eleganter nec vero ad omnium captum hoc nexu electus est, genuinus videtur. Sed vereor, ne ea locutio ab Ulpiani genere dicendi abhorreat.

4) Cf. Elvers p. 11.

5) In ş° 3., ubi nunc legitur: „servitutem adquirere urbani vel rustici praedii“ ante “urbani' particula 'vel' (ū) excidit, quam, cum in 1. 1. D. cit. reperiatur, a nullo adhuc editore restitutam esse iure miraberis.

6) „Praediorum urbanorum servitutes sunt, quae aedificiis inhaerent, ideo urbanorum praediorum dictae, quoniam aedificia omnia urbana praedia appellamus, etsi in villa aedicata sint.“

7) „Aedificia urbana quidem praedia appellamus; ceterum etsi in villa aedificia sint, aeque servitutes urbanorum praediorum constitui possunt.“

urbanorum praediorum servitutes sunt hae“ ? 'Ita' emendandum esse cum Böckingio consentio 8), etsi Schraderus in voce 'item' nihil offenditur.

Non inepte quaeras, cur ea quae ş° 2. legimus, non statim principium subsequantur, quippe qui nexus in 1.1. D. cit. reperiatur. Sed locus ille explicationis quasi supplementum est 9); ut enim rusticorum praediorum iura, quae antiquiora esse constat, ante urbanorum praediorum servitutes Ulpianus explicat, ita etiam in priori genere recentiores, quae non sine dissensu receptae esse videntur 10), secernit ab antiquioribus, scilicet ab itinere, actu, via, aquaeductu. Quas servitutes vel postea totius generis loco enumerari solere satis notum est. Cf. Zachariae p. 13 sqq. In Digestis ideo alius nexus reperitur, quod in titulum „de servitutibus praediorum rusticorum“ inscriptum ea tantum recepta sunt, quae ad hoc servitutum genus pertinerent.

L. 1. § 1. D. comm. praed. cum dicat: „Ideo autem hae servitutes praediorum appellantur“, personarum servitutes contrarias esse supponit. Iam quaeritur, utrum de his ante praediorum servitutes an post easdem disputatum sit. Digesta in libro VII de usufructu, usu et habitatione, in VIII „de servitutibus“ agunt; contra Iustiniani Institutiones primo loco „de servitutibus“ disputant (II, 3), quas sequuntur tituli „de usufructu“ (II, 4) et de usu et habitatione“ (II, 5). Eundem ordinem in Ulpiani

5) Cf. Klenzii Böckingii editio. An forte compilatores alteram şi partem ex alio scriptore desumpserunt nec in componendis partibus animadverterunt, particulam 'item' iam non aptam esse ? Cf. Schrader pr. I. de codic. II, 25 ad v. 'Dicitur autem Augustus'.

9) Cf. Böckingius $ 170 n. 5.

10) Ex şi 2 verbis supra allatis Zachariae p. 28 sq. demonstrare studet, sermonem esse de Proculianorum sententia postea recepta, cum Sabiniani, velut ipse Gaius, quatuor tantum illas servitutes admiserint. Cf. Böckingius § 170 n. 5, Keller Pandecten p. 324 n. 20.

« PreviousContinue »