Page images
PDF
EPUB

vitatem attinet, ii solum servi fiunt, „qui ab hostibus capiuntur“ (1.5. § 1. D. de statu hom.). Hostes autem sunt, sic Ulpianus idem argumentum tractans pergit (1. 24. D. de captiv.), „quibus bellum publice populus Romanus decrevit vel ipsi populo Romano; ceteri latrunculi vel praedones appellantur, et ideo qui a latronibus captus est, servus latronum non est“ et q. s. Errant igitur, qui legem 24. cit. in fine libri I collocant.

Fortasse – nam ultra progredi non licet – etiam § 4. cit. Ulpiani est. Sed propter l. 4. D. cit., quacum $$ 1.-3. I. cit. conveniunt, meliori iure locum Florentino tribuimus, quem quidem cum Marciano in rerum dispositione Ulpianum secutum esse coniicias.

„In servorum condicione nulla est differentia. In liberis multae differentiae sunt: aut enim sunt ingenui aut libertini. Haec $ 5. I. habet ?). Ulpianum quoque primum de ingenuis, deinde de libertinis scripsisse, siquidem antea recte coniecimus, veri simile est. „Ingenuus is est“, incipit I. titulus de ingenuis I, 4, „qui statim ut natus est, liber est“ . . . Et sequens titulus: „Libertini sunt, qui ex iusta servitute manumissi sunt. Quam definitionem cum explicatio lege 4. D. de iustit. repetita excipiat (cf. quae supra p.51 sq. hac de lege disputavimus), utramque definitionem et libertinorum et ingenuorum ex Ulpiano esse deautem in dominium nostrum rediguntur aut iure civili aut gentium. Iure civili si quis se maior XX annis ad pretium participandum venire passus est; iure gentium servi nostri sunt, qui ab hostibus capiuntur aut qui ex ancillis nostris nascuntur.“

2) Cf. 1. 5. pr. D. cit. „Et servorum quidem una est condicio; liberorum autem hominum quidam ingenui sunt, quidam libertini,“ Dosith. $ 5. ed. Böcking.: „(quae sint condiciones hominum liberorum): nec enim unius sunt condicionis sed variae ... omnes enim aut ingenui sunt aut liberti.“ Huschkius p. 327 locum sic legit: „genera et (condiciones hominum explicandae sunt): nec enim unius sunt“ et rel. „Omnes enim aut (servi aut liberi et rursus liberi aut) ingenui sunt aut liberti.“ Sed hanc lectionem non probabilem esse, loci allati demonstrant.

sumptam iure suspicaberis. Neque obstat, quod tituli de ingenuis verba: „Sufficit autem“ usque ad „liberum nasci“ ex Marciani Institutionibus recepta sunt (1. 5. § 2. D. de statu hom.); nam quod inde quis concludere velit, ingenuorum quoque definitionem Marciano deberi, refellitur lege 5. § 2. cit. hanc aliam definitionem proponente: „Ingenui sunt, qui ex matre libera nati sunt. Consideranti denique mihi finem legis 4. cit.: „iure gentium tria genera esse coeperunt: liberi et his contrarium servi et tertium genus liberti i. e. hi qui desierant esse servi“ haec verba ad $ 5. I. de iure pers. recurrere videntur, ubi legimus : „In liberis multae differentiae sunt“, scilicet ex iure civili Romanorum, quod a gentium iure hac ratione recedit. Quare etiam $ 5. cit. Ulpiano fortasse tribuenda est.

$21. ,Sequitur de iure personarum alia divisio; nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri sunt subiectae.“ Gai. I, 48 = pr. I. de his qui sui I, 8. Quae sui iuris sint, non diserte Gaius dicit (cf. supra p. 45); Ulpianus vero et in Regularum libro singulari tit. 4 ,de his qui sui iuris sunt“ inscripto: „Sui iuris sunt“, inquit, „familiarum suarum principes, id est pater familiae, itemque mater familiae,“ et similiter in Institutionibus (1. 4. D. de his qui sui) scribit: „Nam civium Romanorum quidam sunt patres familiarum, quaedam matres familiarum, quidam filii familiarum, quaedam filiae familiarum,“ ---- sic enim legendum esse censeo. Legis 4. pars, scilicet a verbis: „nam qui ex me“ usque ad finem in Iustiniani quoque Institutionibus repetita est (8 3. I. de patr. pot. I, 9), nisi quod compilatores pro 'meus' pronomine more consueto 'tuus' substituerunt.

Pr. I. de nupt. I, 10 ex Ulpiano translatum esse, ex verbis ,et civilis et naturalis ratio suadet“ Voigtius n. 461 et 470 coniicit. Quod argumentum parum firmum videtur. Schrader, qui et ipse illum locum Ulpiano attri

buendum esse suspicatur, confert legem 25. C. de nupt. V, 4, ubi Iustinianus ait: „Si furiosi parentis liberi, in cuius potestate constituti sunt, nuptias possint contrahere, apud veteres agitabatur. Et quidem filiam furiosi marito posse copulari, omnes paene iuris antiqui conditores admiserunt; sufficere enim putaverunt, si pater non contradicat. In filio autem familias dubitabatur. Et Ulpianus quidem retulit constitutionem imperatoris Marci, quae de furioso non loquitur, sed generaliter de filiis mente captis, sive masculi sive feminae sint, qui nuptias contrahunt, ut hoc facere possint etiam non adito principe, et aliam dubitationem ex hoc emergentem, si hoc quod in demente constitutio induxit, etiam in furiosis obtinendum est, quasi exemplo mente capti et furiosi filios adiuvante. Sed ubi Ulpianum memorat, Iustinianus non Institutiones, sed libros ad Sabinum in animo habuisse videtur. L. 9. pr. D. de ritu nupt. XXIII, 2 ex Ulpiani libro XXVI ad Sabin. Cf. 1. 8. D. de pact. dotal. XXIII, 4 ex Pauli libro VII ad Sabinum.

Doctrinam de patria potestate et de nuptiis cum in Ulpiani libro sing. Regul. doctrina excipiat de dotibus (tit. VI), etiam 1. 28. D.sol. matrim. in hoc loco, et non cum Böckingio post manus explicationem collocanda videtur.

Quam de dotibus doctrinam quasi a iure, quod ad personas pertinet, alienam Gaium praeteriisse supra diximus, Ulpianus nuptiarum expositioni adiungere non dubitavit. In eo autem consentiunt, quod nuptias et manum separatim explicant. Gaius enim I, 56–64 de nuptiis et I, 108–115 demum de manu agit; similiter Ulpianus in 5. libri sing. Regularum titulo de nuptiis, in 6. de dotibus, in 9. denique de manu disserit. Ad manus explicationem locus ille Boethii pertinet, qui igitur post 1. 28. cit. collocandus est. Quem locum Boethium fere verbo tenus ex Ulpiano hausisse Dirksenus 3) sine iusta ratione contendit. Magis

3) Abhandlungen der Berliner Akademie 1851 p. 91 sq.

sententiam quam ipsa verba eum referre, uti Huschkius quoque p. 509 censet, facile apparet. Quod initio legimus: „Tribus modis uxor habebatur: usu, farreo, coemptione“ et q. s., Ulpianus procul dubio non scripsit; nam quocunque modo mulier in manum convenit, eius condicio semper eadem erat.

Alia fragmenta ad librum I pertinentia (de 1. 1. D. de precar. cf. supra p. 43) neque nota sunt, neque, quod video, probabili ratione fideque satis firma erui possunt.

Cap. III

De iure quod ad res pertinet.

§ 22.

Apud Böckingium primum secundi libri locum tenet 1.41. D. de legib. Quod fragmentum, si Florentinam et vulgatam sequimur, e II libro desumptum Heimbachius 1. c. in nonnullis libris msc. priori libro adscribi testatur. Nihil autem est, cur receptam lectionem addubitemus. Cum praefationis modo de libri dispositione aliquid praemoneat fragmentum, in ipso libri initio iure collocatur.

Qui antea locum dominium tantum spectasse putaverat Böckingius ?), nunc Mommseni sententiam p. 378 n. 2 amplexus fragmentum ius, quod ad res pertineat, quasi praefari dicit ?). Sed vel ampliorem sensum loco subesse non inepte coniicias.

Ulpiani verba 'totum autem ius' Gaianum illud 'omne autem ius' in memoriam revocant. Cum vero Gaius id

1) Enchirid. $ 100 n. 1. 2) Tlp. ed. p. 136 in n.

ius significare velit, quod dicitur obiectivum 3), Ulpianus sine dubio de iure subiectivo loquitur; nam id tantum 'adquiritur, conservatur, alienatur'. Triplici hac ratione, scilicet adquirendi, alienandi, conservandi Ulpianus omne ius subiectivum distinguit. Quod priores rationes proponit, nihil singulare est, cum Gaius quoque ius, quod ad res pertinet, iisdem disposuerit. Sic enim Böckingius p. 26* de Gaianis commentariis II et III iudicat: „Wie im ersten Theile die personarum, so stehen hier die rerum divisiones an der Spitze, worauf von Erwerb und Verlust der res in drei Abschnitten gehandelt wird : 1) Erwerb und Verlust einzelner Sachen mit Ausschluss des durch Todesfall und der obligationes, 2) Erwerb von Sachengesammtheiten und Erwerb durch Todesfall überhaupt, 3) Erwerb und Verlust von obligationes. Eodem sensu Ulpianum voces adquirendi et alienandi usurpasse, nihil videtur impedire, quominus statuamus. Itaque hoc tantum quaeritur, quid conservandi vox sibi velit. Opinetur aliquis propter verba: „quem ad modum quis rem vel ius suum conservet“ de dominio tantummodo et de servitutibus agi. Quae coniectura confirmari videtur ea re, quod conservari servitutes peculiari quodam sensu dicuntur. Cum enim non usu perire soleant, qui usu prohibet, ne servitus pereat, eam sibi conservare putandus est. Cf. 1. 18. D. de serv. praed. rust. ex Ulpiani libro XIV ad Sabinum: „Una est via, etsi per plures fundos imponatur, cum una servitus sit. Denique quaeritur, an si per unum fundum iero, per alium non, per tantum tempus, quanto servitus amittitur, an retineam servitutem. Et magis est, ut aut tota amittatur aut tota retineatur; ideoque si nullo usus sum, tota amittitur, si vel uno, tota servatur.“ Eadem ratione dominii libertas ab eo conservatur, qui iure suo extraneos ab usu prohibendi utitur. Dominium denique ipsum sibi conservat, qui ne res usucapiatur, prohibet.

3) Unger 1. c. p. 10.

« PreviousContinue »