Page images
PDF
EPUB

pellamus. . . Sed quotiens non addimus nomen, cuius sit civitatis, nostrum ius significamus . . . Hoc igitur ius nostrum“, sic Ulpianus pergit, „constat“ e. q. s.

Solonis Draconisque legislationis Ulpianus etiam alio loco 6) mentionem facit nec praeter eum ullus alius iuris consultus), nisi quod Gaius in commentario ad XII tabulas Solonis quasdam leges memorat 8). Utroque denique loco, et in l. 6. § 1. cit. et §o 2. I. cit. comparandi causa Graeci inducuntur.

Cum §o 2. I. cit. primum ius civile et tum demum ius gentium exponatur, fortasse aliquem offendit, quod apud Ulpianum, cui ambas paragraphi partes tribuimus, inverso ordine res tractatas fuisse necesse est. Attamen si totius tituli II compositionem respexeris, de hac inversione iam non miraberis. Titulus enim I his verbis explicit: „Dicendum est igitur de iure privato, quod tripertitum est; collectum est enim ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus." In titulo II „De iure naturali, gentium et civili" inscripto primum de iure naturali agitur, deinde subnexa est § 1. Institutionum Gaianarum, cui praemittuntur inepta verba: „Ius autem civile vel gentium ita dividitur." Quia Gaius ius civile ante gentium ius commemoraverat, compilatores quoque primo loco ius civile et secundo demum ius gentium explicarunt, quo factum est, ut postea ad ius civile recurrendum esset 9).

Exempla ex civili quoque iure deprompta Ulpianum attulisse, mihi quidem veri similitudine carere videtur, quamquam Mommsenus dubium non esse putat. Ius enim naturale et gentium satis illustrari non poterat nisi exemplis afferendis; sed in ius civile idem non cadebat. Quae Isidorus in iure Quiritium explicando V, 9, 1 proponit ex

6) L. 23. pr. D. ad leg. Iul. XLVIII, 5.

7) Cf. Wielingii Iurisprud. restit. II p. 188 et p. 400.
8) L. 13. D. fin. regund. X, 1 et 1. 4. D. de colleg. XLVII, 22.
9) Cf. Savigny, System I p. 419 nec non Voigtii § 101.

-

empla scribit enim: „Ius Quiritium est proprie Romanorum, quo nulli tenentur nisi Quirites i. e. Romani, tamquam de legitimis hereditatibus, de cretionibus, de tutelis, de usucapionibus, quae iura apud nullum alium populum reperiuntur et q. s., ea ipse contulisse censendus est.

"

$19.

„Hoc igitur ius nostrum", sic Ulpianus statim pergit, constat aut ex scripto aut sine scripto, ut apud Graecos“ et q. s. Eam iuris civilis Romanorum divisionem a Gaio neglectam ab Ulpiano in Regularum quoque libro singulari propositam fuisse, iam supra p. 46 commemoravimus. Secuta est in utroque Ulpiani opusculo 1) primum enumeratio eorum, ex quibus ius scriptum constat, deinde horum ipsorum explicatio, denique iuris non scripti definitio. Quorum omnium, quod ad Institutiones attinet, unus tantum locus in Digestis servatur, principum placita explicans (1. 1. D. de const. princ.). Quid, quod Iustinianarum Institutionum §§ 3.-6. tit. cit. eandem materiam eodem ordine tractant? Prior enim §1 3. pars divisionem iuris scripti et non scripti profert, altera iuris scripti elementa nominat, § 4. de legibus et plebiscitis, § 5. de senatus consultis, § 6. de principum placitis, § 7. de praetorum edictis, § 8. de responsis prudentium, § 9. denique de iure non scripto agit. Hanc quoque expositionem Ulpiani esse censeo, quod non solum pr. I. (= l. 1. § 3. D. de iust.) ex eiusdem Institutionibus repetitum esse constat, et § 2., siquidem recte coniecimus, eodem referenda est, sed etiam ipsius explicationis, de qua quaeritur, partem eidem libro deberi certo scimus, primam dico § 3. partem (= 1. 6. i. f. D. eod.) et § 6. (= 1.1. D. de const. princ.) excepto fine. Quod primum comma §8: „Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus permissum erat iura condere" cum Gaii verbis I, 7 fere plane congruat, in tali

1) De Ulpiani libro sing. Regul. cf. Böckingii tab. cit. p. 192.

definitione mirum non est.

Neque alii viri docti dubitarunt, quin plures huius tituli loci ex Ulpiani Institutionibus hausti sint; veluti de § 3. conferatur Schillingius II p. 35 sq., de § 4. Zachariae, Servit. rust. et urb. p. 23 2), de § 9. Voigtius p. 567.

Dirksenus vero p. 104, si quis compilatores in altera quoque § 3. parte conscribenda Ulpiano usos esse contendat, id neque externis argumentis suffulciri, neque re ipsa satis probabile esse dicit. „Ungleich näher liegt die Vermuthung, dass die Compilatoren das Excerpt eines andern Gewährsmannes angeknüpft haben, der unter der Collectivbezeichnung des ius civile die Organe des Röm. Rechts überhaupt specificirt hatte; zum Behuf der genaueren Verknüpfung mit dem unmittelbár vorhergehenden glaubten sie den Ausdruck ius civile mit ius scriptum vertauschen zu dürfen." Quid, hoc multo magis ad veritatem accedere credamus? Externa quibus utimur argumenta iam attulimus, quibus addere licet, quod cum Gaius I, 2 et 5 constitutiones principum" et Papinianus 1. 7. pr. D. de iust. „decreta principum" dicat, in § 3. I. cit. scriptum est: principum placita", cui consentanea sunt verba, quibus Ulpianus 1. 1. pr. D. de const. princ. — § 6. I. cit. utitur: quod principi placuit."

==

Compilatores in transscribendis his Ulpiani locis nonnulla mutasse nemo miratur. Huc pertinent, quae nunc in §§. 4, 7. et 8. leguntur, imperfecta tempora 'constituebat, proponebant, permissum erat, tenebant, appellabantur, liceret', quorum loco Ulpianus praesenti tempore usus est. Praeterea cum in 1. 1. D. de const. princ. haec reperiamus: „cum lege regia populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat," contra in § 6. I. cit. vocem „concessit", illa sine dubio vox genuina habenda est. „Antiquato nimirum Iustiniani aetate eius

2) Pro argumento utitur usu vocis 'veluti', cui 1. c. sensus 'id est' subsit, quem usum Ulpiano proprium esse putat p. 22 sq.

modi legis ferendae more, praeteritum tempus in Institutionibus praesenti surrogatum videtur. Indicativus autem modus substitutus videtur, quo certius omnis suspicio dubitationis in gravissima ad principatum pertinente quaestione excluderetur, quam coniunctivi usus introducere poterat. In eiusmodi enim rebus Iustiniani aevum meticulosum fuisse, veri speciem habet." Schrader ad h. 1. Neque minus dubitari potest, quin in legis et plebisciti definitionibus §o 4. prolatis ante vocem 'constituebat' vel, quod Ulpianus scripsit, 'constituit' verba 'iubet atque', quae in senatus consulti definitione (§ 5.) reperiuntur, bis deleta sint. Cf. Gai. I, 3. Sed vel totas explicationes abiecisse compilatores putandi sunt. Veluti cum in § 6. legamus: ,sed et quod principi placuit, legis habet vigorem", Ulpianus etiam senatus consulta legis vicem habere disertis verbis docuerit necesse est. Cf. Gai. I, 4. Praeterea quae §4. extrema de plebiscitis, quaeque § 7. de edictis habet, iusto breviora esse puto. Cf. Gai. I, 3 et 6. Nonnulla denique addita sunt a compilatoribus, veluti quod in § 6. legitur: quoniam non hoc princeps vult", item extrema huius gi verba: „aliae autem cum generales sint, omnes procul dubio tenent." Et haec et illa verba in 1. 1. D. cit. frustra requiras. Cf. Schrader ad ll. cc. Contra, si 1. 1. cit. haec habet: quodcumque igitur imperator per epistulam et subscriptionem statuit", in Institutionibus autem notata verba desunt, ea non hic deleta esse, sed illic addita videntur, „quia nec Ulpiani nec Iustiniani Institutionibus convenire videtur, species rescriptorum singulares enarrare". Schrader ad h. 1. Cf. Gai. I, 53); Puchta I § 110 i. f.

"

Iam quaerat aliquis, num etiam §§ 10. et 11. I. cit. Ulpiano debeantur. Sed quod ad § 10. attinet, aperte id negandum est, cum hic locus nihil nisi §i 2 perperam intellectae explicationem continere videatur. Cf. Voigtius

3) Occasione oblata Gaius I, 94 subscriptionis mentionem facit.

p.573. Qui scriptor §§os 11. et 2. ex eodem libro desumptas esse dicens, certis quidem argumentis non allatis, §um 11. Marciano tribuere vult p. 569, cui §um 2. eum adscribere supra commemoratum est. Sed hunc locum Ulpiani esse vidimus, ad quem etiam §um 11. referendam esse, propter verba § 11: „tacito consensu populi", quae in Regularum quoque libro singulari reperies, possis coniicere; sed iniuria. Nam cum loco, de quo quaeritur, res longe aliter quam alias ab Ulpiano explicentur, similis contra ratio apud Marcianum reperiatur, is locum sibi sumat.

Explicato igitur iure non scripto Ulpianus prooemio finem imposuisse et ad ius, quod ad personas pertinet, transiisse existimandus est.

Cap. II

De iure quod ad personas pertinet.

§ 20.

„Et quidem summa divisio de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi." Gai. I, 9 = pr. I. de iure person. I, 3. Qua divisione prolata Gaius liberorum hominum genera persequitur et post statutas ingenuorum et libertinorum definitiones scribit: „Rursus libertinorum tria sunt genera: nam aut cives Romani aut Latini aut dediticiorum numero sunt." Ulpianus vero eadem ratione qua Florentinus (1. 4. de statu hom. I, 5. §§ 1., 2. et 3. I. de iure person.) libertate et servitute definitis confestim, quo modo servi fiant, explicasse videtur. Cf. § 4. I. cit.: Servi autem aut nascuntur aut fiunt. Nascuntur ex ancillis nostris; fiunt aut iure gentium, id est ex captivitate, aut iure civili..." 1). Quod ad capti

[ocr errors]

1) Cf. 1. 5. § 1. D. de statu hom. ex Marciani libro I Instit.:,,Servi

« PreviousContinue »