Page images
PDF
EPUB

Altera pars. De singulis fragmentis eorumque ordine et coniunctione.

Сар. І
De operis prooemio.

$ 18. „Iuri operam daturum", ait Ulpianus l. 1. D. de iustit., „prius nosse oportet, unde nomen iuris descendat“. Quae ipsa verba operis initium esse liquet"). Definito iuris nomine et iuris consultorum officio Ulpianus ius per suas differentias explicans ad iuris civilis definitionem quasi per gradus descendit ?).

Quod ius in publicum et privatum, illudque in sacrum et publicum proprie dictum distribuit, vel publicum ius in sacris 3), in sacerdotibus, in magistratibus constitisse scribit,

1) Similibus verbis Gaius commentarium incipit ad legem XII tabularum. L. 1. D. de orig. iur. I, 2: „Facturus legum vetustarum interpretationem necessario prius ab urbis initiis repetendum existimavi.“ Verbum 'prius' nullum sensum efficere iudicans Mommsenus Jahrb. III p. 9 n. 15 coniicit P. R. IVS. Sed locus sanus est et Mommseni coniectura iam verborum collocatione improbari videtur, cum nihil sit, cur verba 'populi Romani' primum locum teneant. Vocem ‘prius' genuinam esse Ulpiani verba allata demonstrant. Quod 'repetere'casu caret, non offendit; nam si vim habet incipiendi, saepe absolute usurpatur.

2) Cf. Böckingii Ulp., adnot. ad tab. syst. delin. n. 1 (p. 187).

3) Zimmernius § 12 n. 3 verba 'in sacris', quae in Basilicis non reperiantur, supervacua esse opinatur. Quodsi hoc ita intelligi vult, non ideo facit, quasi cum publicum tum privatum ius explicare sibi proposuisset, sed ut in operis exordio universa iuris disciplina in artis formam redigatur.

Privatum ius“, sic pergit, „tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus“. De ea tripartitione, praecipue de ratione inter ius naturale et gentium intercedente nunc conferenda sunt, quae Voigtius permagna doctrina et subtilitate exposuit. .

Iuris privati tripartitio definitione iuris naturalis excipitur, cui ad rem illustrandam nonnulla ex hoc iure desumpta exempla addita sunt. „Hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus; hinc liberorum procreatio, hinc educatio.“ Apud Isidorum V, 4, 1 locus eiusdem quidem argumenti, exemplis autem uberior invenitur, quem iam supra p. 20 attulimus. Reliqua quoque exempla, veluti „communis omnium possessio et omnium una libertas, acquisitio eorum, quae coelo, terra, marique capiuntur“ ex Ulpiano desumpta esse Voigtius n. 459 et p. 581 putat. Quae opinio ideo minus probanda videtur, quod non intelligo, qua de causa compilatores non solum in Digestis (1. 1. $ 3. D. cit.), verum etiam in Institutionibus (§ 1. I. de iure nat.) haec exempla deleverint. Veri similius esse iudico, Isidorum pro suo more exempla undecunque contulisse. Post verba p. 20 allata idem sic pergit ($ 2.): „Item depositae rei vel commodatae restitutio, violentiae per vim repulsio“. Ulpianus autem depositum et commodatum iuri gentium attribuit (in lacin. Vind. et 1. 7. pr. et § 1. D. de pact. II, 14), contra „violentiae per vim repulsionem“ iuri naturali (l. 1. $ 27. D. de vi XLIII, 16) 4). quasi ea non Ulpiani esse statuat, refutari videtur Isidori Orig. V, 8, ubi eadem verba legimus: „Ius publicum est in sacris et sacerdotibus et in magistratibus.“ Tripartitiones Ulpianum amare, nonnulli Institutionum loci demonstrant.

4) Cf. 1. 3. D. de iust. e Florentini libro I Institutionum: „ut vim

Explicato naturali iure Ulpianus iuris gentium definitionem statuit docetque, quo modo hoc ab illo differat. Quamquam locus in Digesta receptus hac explicatione finitur, nequit tamen dubitari, quin ad gentium quoque ius illustrandum Ulpianus exempla attulerit. Nec deest, si quid video, quod requirimus. Certe altera şi 2. I. de iure nat. pars legem 1. $ 4. D. cit. optime complet, ut locum Ulpiani Institutionibus attribuendum esse censeam. Offendi aliquis possit initio loci: „ius autem gentium omni humano generi commune est“, quod idem fere sit atque iuris gentium definitio iam antea ab Ulpiano statuta. Sed si disputationis conexum respexeris, omnia bene se habere yidebis. „Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit... Ius gentium est, quo gentes humanae utuntur.“ Quibus verbis cum id tantum Ulpianus significasset, ius gentium non valere nisi apud gentes, nec addidisset, utrum apud omnes gentes an apud quasdam valeret, postea ius gentium omni humano generi commune esse monet.

Sum 2. I. cit. ex Marciani Institutionibus esse receptam Voigtius in libri sui appendice V comprobare studet dicens, locum neque Gaio neque Ulpiano deberi, et cum his remotis primo loco Florentini et Marciani Institutiones se offerant, posteriorem eligendum esse, quippe cui locus optime conveniat, cuiusque opus a compilatoribus multo saepius quam Florentini adhibitum sit. Locum autem nec Gaii nec Ulpiani Institutionum esse, cum aliis argumentis ex ipsius loci sententia petendis tum hoc probari putat, quod eae utriusque operis partes, quibus de iure

atque iniuriam propulsemus. Nam iure hoc evenit, ut, quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, iure fecisse existimetur; et cum inter nos cognationem quandam natura constituit, consequens est, hominem homini insidiari nefas esse.“ Ad quem locum Voigtius n. 609 iure notat: „In Folge der Verbindung, welche diese Stelle bei Justinian erhalten hat, bezieht sich dieselbe allerdings auf das ius gentium; allein ihr Inhalt selbst weist darauf hin, dass sie vom ius naturale handelt.“

naturali, gentium et civili agatur, iam aliunde notae sint. Quod ad Ulpianum attinet, accedere dicit, quod in contractibus exponendis diserte doceat, qui iuris gentium sint, quare in iure gentium definiendo talis contractuum enumeratio, qualis in § 2. reperiatur, longa et aliena fuerit.

Quorum argumentorum alia falsa, alia levia sunt. Falsum est, locum, qui legem 1. $ 4. D. cit. compleat, iam aliunde notum esse. Argumentis autem ex şi 2. I. cit. vi et natura colligendis ipse Voigtius non multum pretii tribuere videtur. Quod denique Ulpianus scribit: „ex hoc iure gentium omnes paene contractus introducti sunt, ut emptio venditio, locatio conductio, societas, depositum et alii innumerabiles“ ab operis exordio minime abhorret; id profecto a loci natura alienum fuisset, si Ulpianus singulos contractus fusius explicasset, id quod Mommsenus eum fecisse putat 5).

Böckingius aliique viri docti legi 1. D. cit. adiungunt legem 4. eod. Quem locum apud Ulpianum cum $ 2. I. cit. ita coniunctum fuisse aliquis credat, ut verba: „bella etenim orta sunt et captivitates secutae et servitutes, quae sunt naturali iuri contrariae iure enim naturali omnes homines ab initio liberi nascebantur)“ exciperentur his : „manumissiones quoque iuris gentium sunt. Sed quominus id statuamus, haec prohibent. Primum quidem expositio nimis longa est, neque iusta ratio intercedit inter eandem atque praecedentia et insequentia. Deinde Isidorus V,6: „Ius gentium est“, ait, „sedium occupatio, aedificatio, munitio, bella, captivitates, servitutes, postliminia, foedera, paces“ et q. s. Quo loco cum bella, captivitates, servitutes eodem quidem ordine enumerentur, sed manumissionum nulla mentio fiat, Ulpianus quoque eas praetermisisse putandus est. Itaque l. 4. cit. eo referenda videtur, ubi de manumissione agitur, eamque re vera tali co

5) Schrader ad h. 1. notat, Ulpianum in 1.7. § 1. D. de pactis uno excepto eosdem contractus eodem ordine enumerare.

nexu reperies in I. tit. de libertinis 1,5. Qua de causa prima legis verba: „manumissiones quoque iuris gentium sunt“ a compilatoribus adiecta esse censeo, id quod vel posteris verbis: „quae res a iure gentium originem sumpsit“ satis probatur. Bucherus (Ulpiani quae in I Dig. librum migrarunt fragm. Erlangae 1819) e contrario: „haec verba“, ait, ,ob initium fragmenti superflua esse videntur et forsitan éubarua aliquod continent“. Quam coniecturam debilem esse facile apparet.

Iure gentium definito Ulpianus sine dubio ius civile explicavit. Sequitur ergo 1.6. D. eod. incipiens: „Ius civile est, quod neque in totum a naturali vel gentium recedit nec per omnia ei servit; itaque cum aliquid addimus vel detrahimus iuri communi, ius proprium id est civile efficimus.“ Gaius, qui I, 1 haec habet: „Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur; nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis“, cum iuris civilis notionem ad omnes civitates peraeque referat, postea recte pergit; „populus“, vel ut $ 1. I. de iure nat. distinctius dicit: „et populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur, ita ut verba şi 8: „Omne autem ius quo utimur“ sic accipienda sint: omne ius quo populus R. utitur, sive id ex iure gentium descendit, sive p. R. ipse sibi constituit. Cf. Böckingii adnot. ad tab. syst. p. 1*. At si post allata legis 6. D. cit. verba statim haec sequuntur: „Hoc igitur ius nostrum constat aut“ et rel., intermedium quiddam excidisse apparet, quo a communi iuris civilis notione ad ius civile Romanorum traducimur. Lacuna optime expletur prima şi 2. I. cit. parte, quam Ulpiano tribuere non dubito. Itaque verba : „ius proprium i. e. civile efficimus“ sequuntur haec: „Sed ius quidem civile ex unaquaque civitate appellatur. . . Sic enim et ius, quo p. R. utitur, ius civile Romanorum ap

« PreviousContinue »