Page images
PDF
EPUB

Itaque quamquam Ulpianum similiter atque Florentinum obligationes iam ante ius hereditarium tractasse aliquis praesumat, tamen res nihil expediatur. Accedit alia difficultas. Si primum folium re vera primo libro licet fini attribuendum esset, tamen interdicta in secundo folio explicata, etiamsi hoc pluribus foliis intermediis separatum ab illo fuisset, in initio secundi libri posita fuisse oporteret, id quod Mommsenus p. 379 recte observavit. Sed hunc ordinem rerum naturae minime consentaneum esse apparet. Quae cum ita sint, inscriptioni legis 1. D. de precar. nullam fidem habendam esse iudico. Atque re vera hanc legem ad secundum librum pertinere etiam Hugo p. 92 et Heimbachius p. 36 censuerunt. Quae sententia si probabilis est, id quod meo quidem iudicio dubitari non debet, iam nihil impedit, quominus utrumque folium, quorum fragmenta supersunt, in fine II libri collocemus, qua re Ulpiani cum Gaiani ordinis plenus consensus efficitur. Interdicta enim in secundi folii reliquiis exposita partem iuris esse quod ad actiones pertinet, non facile quemquam ultra negare credo.

$17. At forsan haec aliquis cum Hugone p. 93 obiiciat ; „Dass hier auf demselben Doppelblatte von Contracten und von Interdicten gehandelt wird, ist weit eher begreiflich, wenn man annimmt, wir haben Stellen aus dem 2. Buch; aber selbst dann steht die Lehre von Contracten im Institutionen-System um ein ganzes Buch, also um ein Viertheil der ganzen Institutionen des Gaius und Iustinian von den Interdicten entfernt, dass man, auch angenommen, die beiden Doppelblätter hätten zwischen sich noch mehrere andere Doppelblätter gehabt, nicht wohl begreifen kann, wie beide Lehren auf demselben Doppelblatte stehen konnten.“

Tali ratione Ulpiani Institutiones cum Gaianis comparare minime licet. Gaius enim libro primo ius tractat,

quod ad personas, secundo et tertio, quod ad res, quarto quod ad actiones pertinet. Itaque ius quod ad res pertinet dimidiam totius operis partem efficit. Longe aliter in Ulpiani Institutionibus res se habet. Neque enim dubitari potest, neque ab ipso Mommseno negatur, quin hoc ius secundo libro explicatum sit. Quem ad librum cum etiam actiones pertinere ostenderimus, Ulpianum uno libro secundo non tot res quot Gaius duobus, sed quot tribus commentariis tractasse apparet. Quo vero maior copia eorum est, quae Ulpianus secundo libro exponere sibi proposuerat, eo minus spatium singulis rebus relictum fuit. Praeterea Ulpianus nonnulla capita quae apud Gaium leguntur, aut plane praeteriisse aut leviter tantum attigisse putandus est, e quorum numero velut ea sunt, quae de legis actionibus Gaius disserit.

Folia quorum reliquiae servatae sunt, quaternionis vel quinternionis non intima, uti Mommsenus vult, sed extima fuisse videntur, ita ut inter utrumque sex vel octo intermedia folia fuerint 1). Cum vero singulae paginae circiter XXV versus continuisse videantur, tum tractandis iis quae de obligationibus restant, tum priori parti iuris quod ad actiones pertinet, explicandae CCC vel CCCC versus relicti fuerunt.

At vero si totum ius quod ad res, totumque quod ad actiones pertinet, uno eodemque libro tractatum fuit, inter has operis partes et ius quod ad personas pertinet ratio vel maxime mira intercedere videtur. Nam si, quae Gaius tribus libris exposuit, Ulpianus uno libro complexus est, quo modo fieri potuit, ut iuri quod ad personas pertinet idem spatium tribueret atque Gaius?

Sed dubitatio ea re tollitur, quod operis exordium, apud Gaium fere nullum, apud Ulpianum permagnum erat. Praeterea iuri quod ad personas pertinet Ulpianus nonnulla adiecit, quae apud Gaium non reperiuntur, veluti explicationem de origine servitutis (1. 4. D. de iust.) 2) et de dote (1. 28. D. solut. matrim.). Quod enim Böckingius monet), Gaium de nuptiis nulla alia ratione quam quod inter patriae potestatis causas sit, disseruisse, Ulpianum contra in libro singulari Regularum universam de nuptiis et dotibus doctrinam explicasse, idem non minus ad Institutiones Ulpiani pertinere videtur. Cum denique Gaius de personis, quae sui iuris sint, non agat sed tantum dicat (1, 50): „videamus nunc de iis, quae alieno iuri subiectae sint; nam si cognoverimus, quae istae personae sint, simul intellegimus, quae sui iuris sint“, Ulpianus non solum in libro illo singulari (IV, 1) verum etiam in Institutionibus diserte de sui iuris personis tractat (1. 4. D. de his qui sui).

1) Cf. Endlicheri epistola p. 9.

Ulpiani Institutiones secundum Gaianum illud: „Omne ius quo utimur, vel ad personas pertinet vel ad res vel ad actiones“ dispositas fuisse omnes consentiunt, nisi quod Huschkius eam distributionem in rerum expositione secundariam, illam vero in ius naturale, gentium et civile summam fuisse arbitratur; quam opinionem probari non posse supra demonstravimus. Et profecto, fragmenta ex Ulpiani Institutionibus servata secundum illam distributionem facile collocari possunt. Nam iuri quod ad personas pertinet, adscribenda videntur haec: 1. 4. D. de iust.; 1. 4. D. de his qui sui; 1. 28. D. solut. matrim. ; 1. 24. D. de captiv.; Boethii locus de manu; iuri quod ad res pertinet, haec: 1.1. D. de serv. pr. rust.; 1. 1. D. comm. praed. 1. 115. D. de legat. I; 1.5. D. de m. c. donat.; Collat. XVI, 5—9; 1.1. D. de precar. et primi folii codicis Vindob. reliquiae; iuri denique quod ad actiones pertinet, secundi folii fragmenta. In Regularum quoque libro singul., quem et ipsum imperante Caracalla scripsit (XVII, 2), sed utrum ante an post Institutiones nescimus, Gaianum ordinem

2). Cf. quae infra de hac lege explicabimus.
3) Ulpiani fragm. p. 185 sq. (n. 5).

Ulpianum secutum esse constat 4). Itaque ad singula Institutionum fragmenta collocanda et inter se coniungenda cum Gaii opus tum ipsius Ulpiani liber singularis normam praebere et potest et debet; nam Ulpiani Institutiones propius ad ipsius librum singularem quam ad Gaianas Institutiones accedere consentaneum est 5). Qua de re hoc moneo. Regularum quoque librum singularem longiorem introductionem habuisse, quattuor paragraphi ante primum titulum positae satis demonstrant; nam dum Gaius id tantum exponit, quid sit lex et plebiscitum (1, 3), Ulpianus non solum de legibus perfectis, imperfectis et minus quam perfectis disseruit, verum etiam quid sit legem rogare, abrogare, legi derogare, subrogare, obrogare explicavit. Accedit quod Gaius I, 1 morum quidem mentionem facit, neque tamen ius civile aut ex scripto aut ex non scripto constare docet, sed statim scribit: „Constant autem iura nostra 6) ex legibus, plebiscitis“ et q. s. Contra Ulpianus non solum in Institutionibus (1. 6. § 1. D. de iustit.), sed etiam in libro illo singulari (§ 4. cit.) ius civile primum in scriptum et non scriptum distinxit, deinde partes iuris scripti explicavit, denique de moribus egit. Eundem in utroque opusculo hac quoque re a Gaio

4) Cf. Zimmernius § 93 ad n. 38; Puchta p. 496; Leistius p. 73 n. 3; Mommsenus apud Böckingium p. 110 sq.; Rudorffius p. 175 et 190; Huschkius p. 450.

5) Cf. Mommsenus Zeitschr. 1. c. p. 379.

6) Huschkius post vocem 'iura' supplet 'propria'. Desiderari aliquid libenter concedimus, sed 'propria iura' non apte dici praecedens paragraphus („quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est“) docet. Lectio 'iura nostra' mihi quidem probabilior videtur. Cf. 1. 6. § 1. D. de iustit.: „hoc igitur ius nostrum constat“; $ 2. I. de iure nat.: „quotiens non addimus nomen, cuius sit civitatis, nostrum ius significamus“; pr. I. de oblig. III, 13: „secundum nostrae civitatis iura“; § 2. I. de iustit.: „incipientibus nobis exponere iura populi Romani“. De vocis ‘nostra' nota vide Göscheni Ind. sigl. quae in Gaii cod. reperiuntur.

recessisse, quod disertis verbis de personis quae sui iuris sint, et de dotibus exposuerit, iam commemoravimus. Rationem vero, quae inter Ulpiani librum Regularum eiusdemque Institutiones intercedat, Huschkius p. 450 eam esse statuit, ut priori libro, quo gravissima iuris praecepta tanquam fructum peracti studii breviter ac perspicue comprehendisset, eorum usibus Ulpianus inserviret, qui schola relicta forum adituri essent, dum posterioris planiore et uberiore explicatione iuri in scholis vel privatim operam daturis consultum iret.

His generaliter praemissis restat, ut quae de singulis fragmentis eorumque ordine et coniunctione habeo, iam proferam.

« PreviousContinue »