Page images
PDF
EPUB

fendere non dubitaverunt. Rudorffius 1) quidem Schmidtii dubitationes removere sibi videtur, si sponsionem non tam negotiis quam possessioni et interdictis subiungat. Itaque sic scribit: „Das erste Buch enthielt die Eintheilungen des Rechts in ius civile und ius gentium, dabei von den Verträgen des ius gentium, z. B. depositum, locatum, precarium, ferner vom Besitz (naturalis possessio) und den Interdicten, sodann die Stellung der Personen." Sed rem tali modo minime expeditam esse facile apparet. Iam mitto, quod Ulpianus ius non in civile et gentium, sed tripartitione usus in naturale, gentium et civile distribuit et gentium ius ante civile explicavit. At si sponsionem interdictis subiunxisset, ad eaque a naturali possessione profectus transiisset, eum de civili quoque possessione antea dixisse oporteret. Quid? haec omnia ubi de iure gentium disputatur?2) Difficultates igitur supra prolatas Rudorffius non modo non sustulit, sed vel maiores reddidit.

Huschkius singulari quadam coniectura utitur. „Mira“ quidem, ait p. 504 sqq., „in hoc fragmentorum ordine visa nec a Mommseno satis explicata est materiarum, quas tractant, series, eo maxime quod, cum Ulpiani Institutiones duobus libris absolutae essent, primo libro in exponendo iuris naturalis, gentium et civilis discrimine tam late de interdictis, de precario, de contractibus iuris gentium, et rursus de interdictis egisse perhibetur. Sed res," ita censet, „salva est“. Quamquam enim Ulpianum in universum Gaianae similem partitionem secutum esse credit, tamen eundem in nonnullis ab ea recessisse putat. Gaium quidem iuris praeceptis ad duplex genus, ius civile et gentium revocatis (1, 1) addere: 'quae singula qualia sint,

1) Röm. Rechtsgesch. 1. c.

2) L. 41. D. de adq. v. am. poss. (supra p. 11) Paulum in libro I Instit. possessionem attigisse quidem docet, sed num in opusculi exordio valde dubitandum est.

suis locis proponemus', itaque in ipsa tractatione singulorum iurium, quam ex summa illa divisione in ius quod ad personas et quod ad res et quod ad actiones pertinet, ordinaverit, utrum iuris gentium unum quodque sit an iuris civilis, ubique tradere. „Ulpianus contra“, haec ipsa Huschkii verba sunt, ipsam illam distributionem in ius naturale, gentium et civile in rerum expositione summam, alteramque in ius quod ad personas vel res pertinet 3), secundariam fecisse existimandus est, ut primum in iure naturali doceret (sed hoc quidem breviter), quae singula iura ex hoc fonte manaverint, deinde in iure gentium, item quaecunque iura huic originem deberent, et similiter denique in iure civili, nec unquam ad iam tractata rediret. Itaque ad ius naturale spectat l. 1. § 3. D. de iust.; in iure gentium explicando a personarum iure initio facto post alia et sequentibus aliis tradebantur illa, quae legimus 1. 4. D. ib. Deinde ex iure quod ad res pertinet, primum servata sunt, quae scamella Vind. continent. In his de interdictis primo loco dicta spectabant sine dubio stipulationem, quae iuris gentium est (Gai. III, 93; cf. Ulp. 1.8. D. de acceptil. 46, 3); nam etiam in edicto perpetuo et Digestis (lib. 43-46) interdicta, item exceptiones praecipuum locum in iure verborum obligationum obtinuisse ideo existimanda sunt, quod per sponsionem et restipulationem antiquitus explicabantur . . . Stipulationem sequebantur precarium cum commodato, locatum et conductum, mutuum, depositum et post alia, cum etiam possessio iuris gentium sit (cf. fr. 2; 1. 1. pr. § 1. D. de acq. poss. et ex lib. I Instit. Paulli petitam 1. 41. D. eod.), possessoria interdicta, quae igitur ratione materiae, non ut antea interdicta ipsa ratione executionis, his quae iuris gentium sunt, adnumerantur.

Absoluto iure gentium Ulpianus ad iuris civilis defi

3) De iure quod ad actiones pertinet, se dubitare Huschkius dicit. Cf. quae hac de re infra disputabimus.

nitionem atque fontes progressus (1. 6. D. de iust.; 1. 1. D. de const. princ.) rursus ex eo, quae ad personas pertinent, primum tractasse (1. 4. D. de his qui sui; Boeth. 1. c.; 1. 28. D. sol. matr.; 1. 24. D. de captiv.) et ita librum primum absolvisse videtur. Secundo enim libro de rerum acquisitionibus (1. 41. D. de legib.), de servitutibus (1.1. D. de serv. pr. rust.; 1. 1. D. comm. pr.), de fideicommissis et de mortis causa donationibus (1. 115. D. de leg. I; 1.5 D. de m. c. don.) et sine dubio etiam de successionibus ab intestato (Collat. 1. c.) disputavit, quae omnia sane sunt iuris civilis."

Ex Huschkii igitur sententia Ulpianus Institutiones in tria capita divisit, in quorum primo ius naturale, secundo ius gentium, tertio ius civile ita explicavit, ut quae iura ex hoc vel illo fonte manaverunt, in singulis capitibus exposuerit. Itaque in primo et secundo capite ea iura contulisse putandus est, quorum vel peregrini capaces haberentur, in tertio ea, quae propria civium Romanorum essent. Unum quodque vero caput vel certe secundum ac tertium Ulpianum ita disposuisse Huschkius putat, ut primo loco ius quod ad personas, secundo quod ad res pertinet, explicaverit. Veluti servitutem in capite de iure gentium, patriam potestatem et manum in capite de iure civili tractatum esse censet. Taceo, quod nullus alius, quem sciamus, iuris consultus librum ita conscripsit, ut materiam pro iure civili et gentium, vel etiam pro iure naturali distinxisset. At quis non videt, librum tali modo disponenti res quam maxime inter se cohaerentes seiungendas atque dirimendas esse? Accedit quod Huschkii dispositio non modo rerum naturae minime accommodata, sed ne recta quidem est ). Hoc unum exem

3) L. 24. D. de captiv., quam Huschkius in capite de iure civili collocat, ad hoc caput vel ideo pertinere nequit, quod et captivitas et postliminium iuris gentium est. § 2. I. de iure nat.; Isidor. Orig. V, 6.

plum attulisse sufficiet. In secundo libro, quem partem capitis de iure civili fuisse Huschkius censet, Ulpianum de rerum adquisitionibus, inprimis de servitutibus tractasse putat. Quid, peregrini stipulationis quidem capaces, dominii vero et servitutium adquirendarum incapaces fuissent? Profecto dominium et servitutes civium Romanorum propria esse qui contendat, a veritate recedit. Nam praeter iuris Quiritium dominium et iure civili constitutas servitutes dominium quoque bonitarium et servitutes iurisdictione praetoris consistentes apud Romanus extitisse omnes scimus. An vero Huschkius civile dominium civilesque servitutes in secundo, contra dominium bonitarium praetoriasque servitutes in tertio capite explicata esse putat? Sed qui hoc statuat, non facere potest, quin cetera quoque iura partim hic partim illic tractata fuisse contendat. Recte enim Puchta I p. 364 sq. de tempore, quo gentium ius excultum est, docet: „Das römische Recht selbst hat sich verdoppelt, und diese Doppelheit zeigt sich in den einzelnen Rechtsinstituten, in dem Recht des Eigenthums, der Obligationen, dem Familienrecht; es bestehen überall Rechtsverhältnisse des ius civile und des ius gentium neben einander."

Itaque ne Huschkii quidem coniecturae ope Mommseni dispositio servari potest. Quod Mommsenus, Rudorffius, Huschkius quasi exploratum et ab omni dubitatione liberum ponunt, scilicet codicis Vind. segmenta ad primum Ulpiani librum pertinere, id ipsum falsum esse ex superscriptionis vestigiis satis certo cognovimus.

§ 16.

Ad Endlicheri igitur dispositionem recurramus necesse est. Quae etsi gratum facilemque rerum ordinem exhibeat, tamen maximas difficultates comparare Mommsenus p. 378 censet. Nam cum Ulpianus Gaianum ordinem in universum secutus esse videatur, omni probabilitate carere contendit, obligationes in fine libri I, interdicta vero sub

initio II libri tractata esse. Miro modo hic ipse rerum ordo a Böckingio propositus in nostra argumentatione contineri videtur. Inscriptionem enim a Mommseno repertam LIB. II legendam esse vidimus, sed inde id tantum folium, in quo inscriptio legitur, nempe secundum folium secundo libro attribuendum esse consequitur. Et profecto, primum folium ad priorem librum pertinere, inscriptione legis 1. D. de precar. videtur probari. Sed hoc folium primo libro adscribi nullo pacto potest, cum fragmenta quae de contractibus agunt, partem obligationum, ergo eius iuris quod ad res pertinet, efficere necesse sit.

Mommsenus quidem cum Savinio 1) et Böckingio 2) precarium inter contractus receptum esse negat. Sed ex quo tempore praetor praescriptis verbis actionem proposuerat, illud contractibus quos dicunt innominatos adnumerandum et vel ab ipsis iuris consultis Romanis adnumeratum esse, plerique viri docti hodie docent, velut Schillingius 3), Puchta 1), Schmidtius 5), Iheringius 6), Keller 7), alii. Nec a communi opinione recedendum esse puto. Cum non sit huius loci, altius in rem inquirere, tantum dixisse sufficiet. Qui nostram laciniarum Vind. dispositionem veram accipit, inde ad hanc quaestionem dirimendam non leve argumentum repetere potest, nec vero contra ex dubia precarii natura dubitationem petere licet ad dispositionem illam removendam.

Obligationes igitur in laciniis Vind. expositas iuris, quod ad res pertinet, partem efficere statuendum est. Quod ipsum ius a II demum libro inchoare omnes concedunt.

1) Besitz § 42 (ed. 6).

2) Enchirid. § 106 n. 35, Pandecten II § 198 (ed. 5).

3) Instit. III. p. 614.

4) Instit. II p. 541, Pandect. § 136 n. b.

5) Krit. Jahrbb. 1843 p. 784.

6) Geist des Röm. Rechts I
7) Pandect. § 335 p. 301 (cf.

p.

235.

p. 674), Instit. § 140.

« PreviousContinue »