Page images
PDF
EPUB

ponii, Ulpiani, Pauli inquirere conatus est 6). Heineccius idem fere in Iuliani et Celsi Digestis, in Marciani Institutionibus, in Hermogeniani libris Epitomatorum suscepit 7). Quibus vero studiis non ita multa absoluta atque ad certum finem perducta esse, nuper Leistii specimen 3) docuit.

Tales autem quaestiones bene tractari non nisi ab iis posse, qui egregiam diligentiam in perscrutandis singulis iuris consultorum scriptis posuerint, facile intelliges. Neque hoc modo rem tractaturos materia deficiet. Sola enim fragmenta magni operis Ulpiani ad edictum in Pandectis servata apud Hommelium plus quam CCCXL paginas implent. Accedunt non pauci loci Collationis et fragmentorum, quae dicuntur Vaticana. Verisimile non esse Puchta recte dicit9), tam multa ex Ulpiani opere deesse, quam vulgo credatur. Item ex Ulpiani commentariis ad Sabinum fragmenta plus quam CXXV paginas apud Hommelium explent; huc adde locos, qui in fragmentis Vaticanis reperiuntur. Ex iis denique, quae Digesta inscripta sunt, operibus Iuliani fragmenta ceteris numero frequentiora circiter LXXX paginas palingenesiae Hommelianae efficiunt.

Inde ex eo tempore, quo Gaii Institutiones repertae sunt, redintegrare etiam aliorum Institutiones sperare licuit. Supersunt quidem perpauci tantum loci, quos ex Institutionibus sumptos esse certo scimus; at alius fons apparet uberrimus, e quo fere nihil adhuc haustum est, Iustiniani scilicet Institutiones, quas ex omnibus antiquorum Institutionibus et praecipue ex commentariis Gaii compositas esse, in ipso prooemio (§ 6) traditur 10).

Praeter

6) Quatuor fontes iur. civ. Genevae 1653. Exstant etiam in Ottonis thesauri vol. III.

7) Opusc. post. (Halae 1744) p. 563 sqq.

8) Versuch einer Geschichte der röm. Rechtssysteme. Rostock 1850.

9) Cursus der Institutionen I p. 505 (edit. 4). 10) Cf. Digestorum prooem. "Tanta' I, 17) § 11 et prooem. 'Aédwxev' § 11.

(L. 2. C. de vet. iure enucl. Plures locos invenies apud

Gaium et Marcianum, cuius Institutiones § 1. I. de lege Aquil. IV, 3 laudantur, non facile alium Institutionum auctorem a compilatoribus diserte nominatum invenies. Tamen ex reliquis quoque Institutionibus nonnulla sumpta esse, permulti Digestorum loci docent, qui secundum inscriptionem ex illis operibus translati etiam in Iustiniani Institutionibus verbo tenus recitantur. Conferatur index locorum cum Institutionibus cognatorum, quem Schraderus p. 805 sqq. exhibet, s. v. Caius, Florentinus, Marcianus, Ulpianus. Callistrati et Pauli Institutionibus compilatores usos esse, fortasse nullam aliam ob causam probari nequit, quam quod ex illius opere non plus quinque, ex Paulo tres tantum loci in Digesta translati sunt, quorum nullum in Iustiniani Institutionibus repeti, propter paucitatem mirandum

non est.

Hac commentatione Ulpiani Institutionibus, earumque ordini instaurando operam navare mihi proposui. Qui quidem liber, si cum aliis veterum iuris consultorum scriptis conferatur, minimi momenti videtur, tamen ea potissimum re studia in se convertit, quod eius restitutio, quam nostra aetate Böckingius, Mommsenus, Huschkius dignam censuerunt, in quam omni diligentia inquirerent, suas habet difficultates.

[ocr errors]

Schraderum in nota ad § 6 cit. In praefatione Dig. 'Omnem rei publicae' § 2 haec leguntur: Institutiones ex omni paene veterum Institutionum corpore elimatas . . ." Notaturne fortasse hoc verbo, aut ex Callistrati aut Pauli aut ex utriusque Institutionibus nihil esse allatum?

De veterum Institutionibus in universum.

§ 1.

"

Gaius ex omnium fere sententia primus Institutiones scripsit, id est librum quo, ut Iustiniani verbis utar 1), totius legitimae scientiae prima elementa traduntur. Quamquam P. Iuventium Celsum vel Celsum filium iam ante Gaium Institutiones scripsisse nonnulli viri docti putarunt 2). Nam Iuvenalis scholiasta ad Sat. VI, 245 nomini 'Celso' hanc notam adiicit: oratori illius temporis, qui septem libros Institutionum scriptos reliquit." Quibus plurimi Institutiones oratorias Cornelii Celsi intelligunt3), quamvis temporis ratio in eum non conveniat. Nuper Otto Iahnius illam sententiam, quae scholiastae verba ad Iuv. Celsum iuris peritum refert, amplexus est, cum 'orator' ex posteriore huius verbi usu etiam iuris consultum significet 4). Ipsum tamen Iahnium offendere videtur, quod et de Institutionibus huius scriptoris ceterum haud raro commemorati aliunde nihil notum est, et Cornelii Celsi liber de eloquentia eo tempore usitatissimus fuit 5). Neque errorem scholiastae de constituendo tempore mirandum esse concedit. Ex scholiastae igitur verbis certum argumen

[ocr errors]

1) Prooem. Inst. § 4.

2) Cf. scriptores a Zimmernio, Gesch. des Röm. Privatrechts I § 88 n. 28 citt.

3) Dirksenus p.104 n. 23; Zimmernius 1. c. n. 27; Huschkius p.85 n. 79. Cf. Rudorffius, Röm. Rechtsgesch. I, 181.

4) Ueber röm. Encyclopädien" in Berichte über die Verhandlungen der sächs. Gesellsch. d. Wissensch. Philol.-histor. Klasse. 1852 II p. 276 sq.

5) Quodsi Iahnius hanc quoque dubitationem affert, Institutio

tum, quod nos a communi doctorum virorum opinione abducat, repeti non potest. Ceterum commemoratu dignum est, quod Ulpianus aliquo loco 6) his verbis utitur: „Idem Celsus libro XIX Digestorum, Commentariorum VII scribit." Hinc Zimmernius 7) Commentarios partes librorum Digestorum esse coniecit, sed parum recte. Ulpianus enim saepissime ad eandem quaestionem duo eiusdem auctoris scripta affert, inprimis ubi Celsi auctoritate utitur, veluti: „Celsus libro XII Quaestionum, Digestorum XI.......ait“3), Celsus Epistolarum libro XI et Digestorum II tractat❝9). Ut igitur Quaestiones et Epistolae, ita etiam Commentarii a Digestis distinguendi sunt, quamquam Commentariorum alius certus locus afferri non potest. Quid, si Ulpianus Institutionum commentarios spectaverit? Cui repugnare videtur, cum quod ab ipsis iuris consultis Romanis nusquam Institutiones laudantur, tum legis 19. § 6. cit. argumentum. Nam si Institutiones a scholiasta laudatas, quae septem tantum libros continuisse dicuntur, et quos Ulpianus laudat, Commentarios 10) idem opus fuisse putaremus,

"

num titulum tunc, id est Iuventii Celsi aetate apud iuris consultos nondum in usu fuisse, inter hunc Celsum et Gaium non ita magnum temporis spatium intercedere monendum est. Celsus enim filius Hadriano imperatore post annum CXXIX mortuus est (Zimmern. § 88), et sub eodem Hadriano etiam Gaium vixisse 1. 7. pr. D. de reb. dub. XXXIV, 5 ex eiusdem libro I Fideicomm. sumpta docet.

6) L. 19. § 6. D. de auro XXXIV, 2.

7) § 88 n. 22.

8) L. 9. § 2. D. de hered. inst. XXVIII, 5.

9) L. 3. § 1. de minorib. IV, 4.

10) Quod Ulpianus in 1. 19. cit. voce 'commentariorum' ut operis inscriptione usus est, mirandum videtur. Velut ubi Iavolenus dicit (1.54. pr. D. de condit. XXXV, 1):,,in commentariis Gaii scriptum est" intellegit G. Cassium Longinum id aeque incertum est atque si dicit: „in libris Gaii scriptum est“ (1. 28. § 1. D. de statulib. XL, 7; 1. 78. de solut. XLVI, 3). Quamquam dubium esse non potest, quin G. Cassii libros Iuris civilis intellexerit. L. 7. § 3, 1. 9. § 5 et 1. 70. pr. D. de usufr. VII, 1.

iste locus, qui ad doctrinam de legatis pertinet, in ultimo libro scriptus extitisset; id quod minime est verisimile. Vulgarem igitur sententiam, Gaium primum Institutiones scripsisse, recipere optimum iudico. Composuisse eas videtur sub Pio, divis fratribus et Marco 11).

Gaium plures iuris consulti, qui scribendis Institutionibus operam darent, secuti sunt; scilicet Antonino Caracalla imperante Ulpianus duos libros, eodem forsitan tempore Paulus quoque duos libros 12), fortasse Alexandro Severo imperatore Callistratus III 13), Florentinus XII 14),

11) Cf. Böckingii praef. ad Gaii Instit. p. VII sq. De accurata temporis constitutione viri docti nondum consentiunt. Cf. Fittingius p. 21 sq.; Mommsenus in comm.,,Gaius ein Provinzialjurist" in Jahrb. v. Bekker u. Muther III (1859) p. 14; Huschkius p. 75 sq.

[ocr errors]

12) Quatuor tantum fragmenta nobis nota sunt, quorum unum apud Boethium (comm. ad Cic. Top. II ed. Orell. p. 303) invenitur. Omnia reperies apud Hommelium II, 109. Dirksenus p. 108 n. 36, quem Zimmernius § 100a n. 47 sequitur, locum a Charisio grammatico Paulo cuidam adscriptum (ed. Keil. p. 217 sq.) nostro Iulio Paulo attribuere non dubitat. Iure autem alii monuerunt, hoc loco sub Paulo grammaticum intelligi, etiam aliis locis a Charisio laudatum. Cf. Huschkius p. 448.

13) Quinque tantum fragmenta in Digestis supersunt, quae leguntur apud Hommelium I, 140. Ienichenus in comm. 'Singularia de Callistrato ICto' (Lips. 1724) § 2 eum Septimio Severo, Antonino Caracalla et Alexandro Severo imperatoribus vixisse censet. Cf. Zimmernius § 101 et Fittingius p. 27 sq. Abrah. de Pinto, qui in libro de Callistrati scriptis quae supersunt (Lugd. Bat. 1835) p. 256 sqq. de Institutionibus quoque disserit, de tempore nihil affert. Zimmernius 1. c. et Walterus, Röm. Rechtsgesch. II p. 42 (edit. III) in enumerandis Callistrati scriptis Institutionum ne mentionem quidem faciunt.

14) Praeter Institutiones, quarum XXXXII fragmenta in Digestis exstant et apud Hommelium I, 175 sqq. congesta leguntur, nullum eius scriptum novimus. Locum a Goesio in editione agrimensorum prolatum atque ab Hugone in Ius civ. anteiustin. II p. 1550 receptum, qui secundum inscriptionem sexto Institutionum libro tribuendus est, Goesius sine dubio e Digestis sumpsit. L. 16. D. de adquir. rer. dom. XLI, 1. Cf. Puchta I p. 501 n. z, Bluhmius in agrimens. II,533

« PreviousContinue »