Page images
PDF
EPUB

fragmentorum editione (Lips. 1855), cui laciniarum emendata imago addita est, Institutionum locos qui supersunt, ita digerit, ut lacinias eo quem diximus ordine inter leges 4. et 6. D. de iust. statuat, praemissa lege 1. D. de precar. ei loco, qui verbis incipit „i re commodata permittat“. Ceterum pristinum ordinem servat, nisi quod Collationis locos in secundo libro ante legem 115. D. de legat. I collocat. Quem Böckingii ordinem Vahlenus in Ulpiani editione (Bonnae 1856) p. 83 sqq. omni ex parte secutus est.

Codicem Vindob. ex Mommseni reliquiarum dispositione eius formae fuisse Böckingius p. 126 arbitratur, „quam folii maioris nomine hodie vocare solemus“, Huschkius vero p. 504 „formae fere quadratae“, quod neque Böckingius in enchiridio I p. 42 (ed. 2) omnino respuit. Mommsenus ipse de codicis forma expresse nihil protulit.

Iam ut meam de hac re sententiam proferam, ad Endlicheri dispositionem recurrendum esse censeo.

$ 12. Mommsenus propter vestigia ab ipso in margine segmenti reperta nova fragmenta libro I adscribere non dubitat. Quae vestigia ita exhibet LIB. I. Sed consideremus quae p. 373 addit. „Ich muss indess bemerken, dass ich nicht ganz sicher bin, ob nicht zwischen dem I und der Nota für us ein zweites I fehle, da der Raum ziemlich bedeutend und der Querstrich ziemlich lang war.“

Verum enim vero, nonne his ipsis observationibus potius LIB. II legendum esse probatur ? Nam quod secunda numeri pars agnosci nequit, non ita magni momenti est, cum notae fere plane evanuerint. Gravissimi autem momenti est id, quod Mommsenus intervallum inter primam numeri partem a se lectam et notam illam intercedens satis magnum lineamque transversam ultra primam numeri partem productam esse, plane et distincte cognovit. Argu

mentum augetur, si librum msc, egregia diligentia confectum esse tecum reputes.

Prolatis vero iis quae retulimus, Mommsenus sic pergit: „Doch wird auch an sich genommen die Lesart I mehr für sich haben, die überdies dadurch, dass eine Stelle dieser Fragmente in den Digesten aus dem lib. I citirt wird, und durch innere Gründe vollkommen sicher gestellt wird.“

Quid sibi velit vir doctissimus, cum lectionem I vel per se consideratam („an sich genommen“) praeferendam esse censeat, non intelligo; nam argumenta quae dicunt interna eum non respexisse apparet, quippe quae separatim proferat („und durch innere Gründe“). Quibus argumentis quanta vis tribuenda sit, infra videbimus. Quod denique legem 1. D. de precar. primo libro deberi inscriptio docet, minime repugnat inscriptioni LIB. II, quae in secundi folii segmento reperitur, cum quamvis secundum folium ad secundum librum pertineat, nihilo minus primum folium vel certe aliqua eius pars ad primum librum possit pertinere. Si vero utrumque folium ad unum eundemque librum pertinere statuendum est, hoc tantum dicere licebit, discrepare inter se quae de libri numero tradita sunt, ita ut quaestio exoriatur, cuinam traditioni fides habenda sit. Sed dubitari non potest, quin in tali discrepantia liber msc., qui ipsius auctoris opus continet, praeferendus sit Digestis, quae excerpta tantum exhibent, praesertim si ille liber his vetustior est. Ulpiani autem Institutionum liber msc., cuius reliquiae supersunt, quinti vel sexti 1), Florentinus Digestorum codex septimi demum saeculi est. Accedit quod Pandectarum locis, ubi librorum numerus traditur, non ita magnam fidem habendam esse, nemo fere 'est qui neget.

1) Cf. Endlicheri epistola p. 7. Litterarum ductus cum fragmentorum Vaticanorum scriptura admodum conveniunt. Cf. Mommseni editio maior p. 385.

§ 13.

At non solum Mommseni lectio LIB. I, verum etiam fragmentorum Vindobonensium dispositio probari nequit. Cuius dispositionis rationem hanc affert p. 375: „Eine sol. che Anordnung der Ueberschrift, worin erst das Buch, alsdann die Schrift genannt wäre, ist völlig unerhört und wir dürfen wohl sagen, absolut unzulässig. Wir gehen daher bei der Bestimmung der ursprünglichen Folge dieser Fragmente davon aus, dass das Fragment mit LIB. I einer recta, das mit ULP. INST. einer versa angehört.“

Quaestionem de inscribendis libris ex ratione auctores citandi illustrari posse, mihi quidem persuasum est. Quid enim obstat, quominus qua ratione libros citatos esse viderimus, eadem vel libros inscribi licuisse credamus ? Frequentissime vero antiqui scriptores ita alios laudant, ut primo loco librum („das Buch“), id est numerum libri, secundo loco scriptum („die Schrift“), id est nomen eorum quae in opere explicantur, collocent, veluti „libro I Regularum“, „libro V Opinionum“.

Sed Mommsenus allata verba sine dubio hoc sensu accipi vult, ut auctoris nomen post ipsius operis titulum, veluti post vocem 'Institutiones' collocari, vel inter libri numerum et operis titulum, veluti inter voces LIB. II et INST. interponi, inauditum esse statuat. Sed ne hoc quidem doctissimo viro concedere possumus. Prodeat primus ipse Ulpianus, qui in 1. 10. § 1. D. de peric. XVIII, 6 haec habet: „in libro VII Digestorum Iuliani", vel in 1.21. § 2. D. de furt. XLVII, 2 haec: „ex libro VIII Pomponii ad Sabinum“. Gellius praeterea IV, 14, 1 disertis verbis dicit: „cum librum VIII Atei Capitonis Coniectaneorum legeremus ..." Quis non videt, hanc citandi rationem cum inscriptione liber II Ulpiani Institutionum prorsus convenire?

Veteres libros msc. inspiciendi atque ex iis inscriptionis rationem cognoscendi opportunitatem mihi defuisse, valde doleo. Tamen non praetereundum existimo, quod codex quidam XIII saeculi in huius universitatis bibliotheca asservati habet. Is enim in catalogi chirographorum particula prima (Bonnae 1858) sub num. 140 accuratius descriptus cum alia tum „Ciceronis orationes in Catilinam quattuor“, „Ciceronis de officiis libros tres“ et „Ciceronis Tusculanas quaestiones“ continet, has ubique inscriptiones in duas paginas distributas librum aperienti offerens: 'lib. I Invectivarum | Tullii in Catilinam', vel 'lib. I | Tullii de officiis', vel denique lib. I Tullii | de quaestionibus Tusculanis'. Ceterum tales singularum paginarum superscriptiones ab ipsis librorum auctoribus profectas esse, nemo serio credat, ita ut verborum ordine non ab omni parte perfecto non facile offendamur.

Disputandi summa haec est. Si argumenta aliunde petita eam laciniarum Vindob. dispositionem postulare videntur, quae inscriptionem LIB. II ULP. INST. efficit, huius inscriptionis ratio causa non est, cur dispositio ipsa reiiciatur. Id tantum concedi potest: si inter Mommseni et Endlicheri dispositionem nullum aliud discrimen interesset, quod alteram alteri praeferendam esse doceret, Mommseni sine dubio inscriptio cum dispositione eligenda esset. Neque tamen inscriptio ut primum quasi fundamentum dispositioni substrui debet, sed aliis argumentis res discéptanda videtur.

Atqui ex ipsis fragmentis argumentum repetere licet ad Mommseni dispositionem reiiciendam. Quam si sequimur, in singulis libri msc. paginis binas columnas agnoscere debemus, ita ut verba LIB. II et ULP. INST. supra spatium inter binas columnas intercedens, id est in ipso medio margine reperiri, iure exspectemus. Sed res longe aliter se habet, cum ista verba supra medias columnas conspiciamus; id quod unam tantum in singulis paginis columnam conscriptam fuisse, satis certo videtur docere. Itaque si Mommsenus p. 378 Endlicheri ordinationem codicis condicioni minus convenire et hanc ipsam ob causam refelli contendit, hoc idem ad suam ipsius dispositionem transferendum videtur. Endlicheri enim dispositio inscriptionem haud quidem usitatam, sed certe licitam supponit; Mommseni contra dispositioni locus, in quo inscriptionis partes reperiuntur, oppugnat. Ipsius igitur codicis condicio ut Endlicheri ordinationem recipiamus suadet; nam si liber in singulis paginis singulas columnas exhibuit, sola eius dispositio pro vera habenda est.

Quibus hoc addere placet. E primo qui in folii primi recta pagina scriptus est versu, scilicet si Endlicheri dispositionem sequimur, superiores nonnullarum litterarum partes servatae sunt, quarum primas Mommsenus DV explicat. Quae reliquiae secundum Mommseni ordinationem loco de interdictis posteriori adscribendae sunt, secundum nostram ad obligationes pertinent. Veri simillimum autem est, litterulas istas referendas esse vel ad legis 1. D. de prec. verbum ‘uten du m' vel ad alterutrum 'tam diu quamdiu'; nam pro Mommseni DV quin DIV legamus, non multum videtur obstare. Ad hoc autem vel illud verbum litteras pertinere numerus versuum demonstrat, qui in singulis paginis scripti fuisse videntur. Quem numerum Endlicherus cum ex forma codicis, tum ex columnarum latitudine XXVII, Böckingius in tertia Ulpiani editione XXIV

-XXVIII fuisse iudicarunt. „Columnarum latitudo“, ait ille p. 9, „nuspiam 3" 6"" excedit, novem [?immo octo vel septem] autem versus, qui ex ima columnae parte supersunt, duorum pollicum altitudinem aequant, unde si columnam 27 versibus expletam fuisse sumimus, iusta nascetur longitudinis (6“) et latitudinis (3" 6") proportio, eadem fere, quae est in celeberrimo illo Lauresheimensi Livii codice, qui ... nunc inter bibliothecae nostrae cimelia servatur.“

Extrema legis 1. cit. verba „i re commodata permittat“ laciniarum unum versum implent. Quodsi litterarum illas reliquias ad verbum ‘utendum' vel ad alterutrum 'tamdiu quamdiu' referendas esse statuimus, iste versus circiter

« PreviousContinue »