Page images
PDF
EPUB

§ 9.

Ulpiani Institutiones ex duobus tantum libris constitisse, et index Florentinus docet et inscriptiones locorum in Digesta receptorum confirmant. Attamen Mommsenus p. 379 tres Institutionum libros fuisse, quorum ultimus in compilatorum aspectum non venerit, opinatur. Quid? Iustiniani igitur temporibus Ulpiani opusculum iam non integrum fuit? Neque tamen, qui alius sensus Mommseni verbis subesse possit, intelligo.

Collationi si fidem habemus, Ulpiani Institutionum libri duo in titulos divisi fuisse videntur; nam capita V et VIII tituli citati cum editorum complementis sic inscripta sunt: „Idem [libro] Institutionum [secundo sub titulo de successionibus] ab intestato" et "Idem libro qui supra [sub titulo] de suis [et legitimis] heredibus." Quae librorum divisio eo magis placere videtur, quod in Gaii quoque codice rubricas reperimus nec non Boethius ex Pauli Institutionibus titulum de dotibus laudat1). Sed vereor, ut tituli ab ipsis auctoribus profecti sint. Certe rubricas, quae in Veronensi codice inveniuntur, non una ex parte suspiciones movere, iam Goeschenus p. XXXXI monuit; et Schillingius Animadvers. crit. ad Ulp. fragm. p. 8 disertis verbis: „Gaii Institutiones“, ait, „si a librorum separatione

1) Cf. supra § 3 n. 5. Ex 1. 19. D. de ritu nupt. XXIII, 2 coniiciat aliquis, Marciani Institutiones in capita divisa fuisse. Verum inscriptio huius legis non cum Halaondro legenda est:,,Marcianus libro XVI Institutionum capite 53 legis Iuliae", sed ita:,,Marcianus 1. XVI Inst." Nam ut omittam, Marciani librorum in capita divisionem nusquam commemorari, verba,,capite 53 legis Iuliae" vel ideo partem inscriptionis efficere non possunt, quod ita scribi debuisset:,,capite 53 de lege Iulia" vel,,a d legem Iuliam". Neque minus ii errare videntur, qui ista verba orationis initium putant, ,,quia", ut Noordkerk. Observat. cap. II ait,,,dictu absurdum est, legibus Iuliae constitutionem Severi et Antonini fuisse comprehensam". Quae verborum illorum explicatio ad veri similitudinem proxime accedat, scriptor laudatus exponit.

discesseris, uno contextu perscriptas esse arbitror, nullis ab ipso Gaio titulis rubricisve adhibitis." Et hae rubricae et illae, quae ex aliis Institutionibus memorantur, sine dubio librariis, qui tales mature inserere coeperunt 2), tribuendae videntur.

Cap. III.

De laciniis Vindob. et de Ulpiani systemate.

§ 10.

Forte fortuna nostro tempore factum est, ut nonnullae veteris libri msc., qui Ulpiani Institutiones continuit, particulae reperirentur. Quibus de reliquiis accuratam disputationem huic loco reservavimus, quod ea quasi sponte ad Ulpiani systema exponendum traducimur. Ac primum quidem, quo modo et qua condicione laciniae inventae sint, enarrabimus.

Codicis alicuius in bibliotheca palatina Vindobonensi asservati quaternionibus firmandis bibliopegam nonnulla vetustissimi libri membranacei segmenta adhibuisse Steph. Endlicherus vidit, in quorum uno verba legit ULP. INST. Quod ipsum superiorem quondam folii marginem fuisse, membranae vacuus margo superior docet, reliquas vero tres particulas olim continuas imam folii partem effecisse, inferior margo vacuus ostendit. Unus qui legitur in adversa pagina primae illius particulae versus („di deinde amisi possessionem") ultimum reliquorum fragmentorum versum (sive numquam possedi, sive ante posse") continuat. Nec Endlicherum fugit, quod alius fragmenti initium cum legis 1. D. de precar. fine congruat, quam quidem legem

2) Huschkius p. 89.

primo Ulpiani Institutionum libro deberi, inscriptio docet. Versuum qui legi possunt, numerus est XXXII.

Quae invenerat Endlicherus in epistola ad Savinium, „De Ulpiani Institutionum fragmento in bibl. pal. Vind. nuper reperto" (Vindob. 1835) communicavit 1); idem in tabula III catalogo codd. msc. eiusdem bibliothecae (Vindob. 1836) adiecta segmentorum effigiem exhibuit 2).

Anno h. s. XLVII Mommsenus3) codicis segmenta cum imagine ab Endlichero exhibito comparavit, neque id frustra. Nam non solum nonnullas notas corrigere potuit unde ipsa oratio emendatior facta est, verum etiam in illius segmenti, cui ULP. INST. inscriptum est, adversa pagina vestigia quaedam invenit, quae LIB. I legenda esse censet.

§ 11.

Iam ad ea transeamus, quae ad nova fragmenta in ordinem digerenda et cum locis aliunde notis coniungenda viri docti tentaverunt. Endlicherus segmenta reliquias esse duorum eiusdem quaternionis vel quinternionis foliorum a bibliopega, dum membranam scinderet, explicatorum putavit, id est partem et superiorem et inferiorem foliorum cohaerentium quidem, sed cum nonnulla folia intermedia excidisse statuat, non unum alterum excipientium. Inde codicis forma octonaria efficitur. Quae secundum hanc dispositionem in prioris folii reliquiis leguntur, agunt de commodato, de locato et conducto, de mutuo et de deposito, quae in alterius folii laciniis reperiuntur, de interdictis 1).

In fine epistolae Endlicherus Ulpiani Institutionum

1) Notae quae frequentes in laciniis inveniuntur, p. 7 sq. congestae explicantur. Easdem emendatas adpendix III exhibet.

2) Pag. 404 catalogi legitur textus emendatus.

3),,Die Wiener Fragmente von Ulpians Institutionen" Zeitschr. f. gesch. RW. XV p. 372 sqq.

1) Cf. adpendix I.

locos, qui in Digestis et in Collatione inveniuntur, cum fragmentis ab ipso repertis coniunctos exhibuit 2). Quae propter legem 1. D. de precar. in fine primi libri collocavit, in dubio tamen relinquens, num fortasse secundi folii reliquiae alteri libro tribuendae sint. Hoc tamen", ait p. 10, ,certum est, nisi et hunc titulum libro I adscribere velimus, certe pone secundi initium illum fuisse positum."

"

Böckingius, qui nova illa fragmenta iam in secundam Ulpiani editionem (Bonnae 1836) receperat, in disponendis segmentis Endlicherum secutus, in tertia quoque editione (Bonnae 1845), cui Ulpiani Institutionum omnes locos qui supersunt, et laciniarum effigiem addidit, eundem quidem ordinem retinuit, attamen quae in primi folii reliquiis leguntur, primo libro adscripsit, quaeque in secundo folio, prope finem secundi libri posuit. Praeterea locum qui est apud Boethium primo, et Collationis locos secundo libro inseruit.

"

At Mommsenus p. 375 dispositionem laciniarum ab Endlichero propositam falsam esse iudicavit, hac argumentatione usus. Es war die Ueberschrift in dieser Handschrift wie gewöhnlich über zwei Seiten vertheilt, so dass ULP. INST. auf einer, LIB. I oder II auf der andern Seite stand. War nun geschrieben ULP. INST. LIB. I oder LIB. I ULP. INST.?— Letzteres ist Böcking's Annahme; allein eine solche Anordnung der Ueberschrift, worin erst das Buch, alsdann die Schrift genannt wäre, ist völlig unerhört und, wir dürfen wohl sagen, absolut unzulässig." Quam ob causam fragmenta ita disponenda esse censet, ut inscriptio ULP. INST. LIB. I efficiatur. Eam autem leges, si segmenta non reliquias esse statueris eiusdem folii duplicis, quod in singulis paginis singulas columnas habuerit, sed duorum

2) Legem 28. D. solut. matrim. et 1. 5. D. de m. c. donat. praetermisit. Quod a Boethio Ulpiani Instituta laudantur, commemorat quidem Endlicherus, neque tamen locum ceteris fragmentis adiungit.

foliorum, quae binas in utraque pagina columnas continuerint, quorumque alterum prius nullis aliis intermediis continuo exceperit3). Quam dispositionem si sequimur, rerum in segmentis tractatarum ordo hic est. Prima prioris folii columna vel potius columnae pars superstes de interdictis, altera eiusdem paginae rectae columna de locato et conducto agit; prior deinde versae paginae columna de mutuo et deposito, altera columna iterum de interdictis exponit. Continuatur sermo uno in secundi folii prima columna scripto versiculo; reliquus quoque versus unicus, qui in secunda versae paginae columna reperitur, ad interdicta pertinet.

Böckingii dispositionem, ex qua obligationes in fine libri primi, interdicta in initio secundi libri collocentur 4), vel ideo falsam esse Mommsenus dicit, quod inscriptio LIB. I ipsum de interdictis locum primo libro attribuat. Quod tali modo non solum obligationes, verum etiam interdicta iam in priori libro tractantur, mirum quidem esse non negat, sed hanc explicationem affert. Sic enim scribit p. 380: „Es ist anzunehmen, dass die Wiener Fragmente aus dem Abschnitt der Institutionen Ulpians entnommen sind, welcher das ius gentium erörterte und in ächt ulpianischer Weise mit einzelnen in erfreulicher Ausführlichkeit dargelegten Beispielen belegte. Alsdann erklärt sich alles, was sonst räthselhaft erschien. Die Fragmente gehören der Einleitung des ganzen Werkes an."

Mommseni laciniarum Vind. dispositionem, qui postea Ulpiani Institutionum reliquias ediderunt, secuti sunt: Böckingius, Vahlenus, Huschkius, nec non Rudorffius in historia iuris Rom. I p. 240. Böckingius in quarta Ulpiani

3) Cf. adpendix II.

4) Re vera Böckingius interdicta in fine libri II vel certe post reliqua huius libri fragmenta collocavit; sed p. 117 n. 1: „Inter locum de deposito", ait,,,et eum de interdictis finem I et initium II libri fuisse crediderim".

« PreviousContinue »