Page images
PDF
EPUB

tur, in vulgatis praecipue notionibus versentur, inde necessario sequitur, ut non modo definitiones et divisiones, verum etiam verba et elocutio multum inter se congruant. Neque tamen omnino desunt adminicula, quibus freti Iustinianarum Institutionum locos satis certo vel huic vel illi scriptori et libro tribuere possimus. Primum enim aliquo modo ipsa verba adiumentum praebent quamvis non grave, attamen haud plane negligendum; tum, si locum quendam certo scriptori tribuendum esse constet, ea autem quae praecedunt vel locum excipiunt, ab eius natura et ingenio nihil differant, haec eidem auctori vel libro adscribenda esse, iure statuemus. Quibus vel hoc accedit: ut ex verborum, definitionum, divisionum et quae his similia sunt, consensu, qui inter plures locos intercedit, hos eiusdem auctoris esse affirmari nequit, quia talia non singulis scriptoribus propria sunt, ita verborum dissensus, qui in similibus locis reperitur, nisi eum vel hoc vel illo modo a compilatoribus effectum esse facile cognoscimus, locos non eidem scriptori vel certe non eidem auctoris libro deberi, videtur probare. Cuius rei iam exemplum afferam: quando in § 5. I. de iure pers. haec leguntur: „In servorum condicione nulla est differentia. In liberis multae differentiae sunt: aut enim sunt ingenui aut libertini", contra in 1. 5. pr. D. de statu hom. ex Marciani libro I Institutionum: „Et servorum quidem una est condicio; liberorum autem hominum quidam ingenui sunt, quidam libertini", illum locum non ex Marciani Institutionibus, sed ex alio libro desumptum esse, licet affirmare, quia omnino ratio deficit, cur compilatores Marciani verba tali modo immutasse censeamus.

§ 6.

Praeter eos quos diximus scriptores etiam Servius in comment. ad Vergilium et Isidorus in Originum libris XX ex Ulpiani Institutionibus hausisse perhibentur.

Ut primum de Servio disseram, sane in nonnullis eius

codicibus locus invenitur cum illo, quem Boethius ex Ulpiano sumpsit, fere congruus. Legitur enim ad Aeneid. IV, 214 ed. Lion.: "Est autem de iure quasi per coemptionem. [Coemptio vero certis sollemnitatibus apud priscos peragebatur in contrahendo matrimonio et sese coemendo vir et uxor interrogabant, vir ita, an mulier sibi mater familias esse vellet. Illa respondit, velle. Item mulier interrogabat, utrum vir sibi pater familias esse vellet. Ille respondebat, velle. Itaque mulier in viri matrimonium conveniebat et vocabantur hae nuptiae per coemptionem et erat mulier mater familias viro loco filiae . . .]" 1).

Num vero consensus tali modo inter Boethium et Servium intercedens etiam hunc Ulpiani Institutionibus usum fuisse probet, valde dubitandum est, cum ea ipsa quae uncis inclusimus, non aeque in omnibus libris msc. legantur. Pro diversa codicum qualitate et origine 2) iustius statuendum erit, illum locum ab iis, qui Servii commentarios postea retractaverunt, insertum esse e Boethio.

Ceterum Servius e Gaio hausisse videtur; nam si ad Georg. III, 306 legimus: „apud maiores omne mercimonium in permutatione constabat, quod et Caius Homerico confirmat exemplo, Gaium III, 141 eum respicere apparet.

§ 7.

Isidori Originum nonnulli loci ita comparati sunt, ut ad

1) Cf. Serv. ad Georg. I, 31 Quod autem ait 'emat', ad antiquum nuptiarum pertinet ritum, quo se maritus et uxor invicem coemebant, sicut habemus in iure. [Tribus enim modis apud veteres nuptiae fiebant, usu, si verbi gratia mulier anno uno cum viro licet sine legibus fuisset; farre, cum per Pontificem Maximum et Dialem Flaminem per fruges et molam salsam coniungebantur, unde confarreatio appellabatur, ex quibus nuptiis patrimi et matrimi nascebantur; coemptione vero atque in manum conventione, cum illa in filiae locum, maritus in patris veniebat...]"; praeterea ad Aeneid. IV, 103 et XI, 476.

2) Bernhardy, Röm. Litteratur (4. Bearbeitung), n. 377.

Ulpianum referendi esse videantur. Conferas inprimis V, 4, 1 ed. Arev.: „Ius aut naturale est aut civile aut gentium. Ius naturale est commune omnium nationum et quod ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habeatur, ut viri et feminae coniunctio, liberorum susceptio 1) et educatio, communis omnium possessio et omnium una libertas, acquisitio eorum, quae coelo, terra, marique capiuntur" cum 1. 1. §§ 2. et 3. D. de iust., et V, 8: „Ius publicum est in sacris et sacerdotibus et in magistratibus" cum l. 1. § 2. D. eod.

Quaerendum autem est, num Isidorus ex ipso Ulpiano hauserit. De Isidori fontibus, praesertim de iuris consultorum libris, quibus in conficiendis Originibus usus fuerit, nihil fere adhuc in lucem prolatum est. Savinius Isidorum ex Iustiniana compilatione hausisse, quasi omni dubitatione liberum ponit, ita ut quaestionem, num ipsos iuris consultorum libros adhibere potuerit, ne attingat quidem 2). Ipse quidem observatu dignum censet, Digesta vel iis locis, ubi eorum commemorationem iure exspectes, silentio praeteriri, tamen si quis Isidorum Iustiniani compilationem ignorasse statuat, eum a veritate discedere contendit. Cuius rei argumenta non attulit; nam cum ita pergat: „vielmehr sind mehrere Stellen seines Werkes ohne Zweifel aus den Justinianischen Rechtsbüchern genommen", 3) id quod argumentatione maxime indigeat, quasi iam probatum proponit.

Nuper Voigtius in libri sui appendice VI de fontibus Originum V, 4 accuratius tractavit, qua in re de veteribus

1) Alii male legunt 'successio'.

2) Geschichte des Röm. Rechts im Mittelalter. II p. 74 (edit. 2). 3) Hos locos e Digestis sumptos esse pro certo affirmat (1. c. n. g): Orig. V, 4 ex l. 1. § 3. D. de iust. et ex l. 1. § 1. D. de adq. rer. dom. XLI, 1 (Gai 1. II rer. cott.) vel e pr. I. de iur. nat. et § 12. I. de div. rer.; V, 8 ex l. 1. § 2. D. de iust.; V, 27, 7 ex 1. 64. D. de V. S. (Paul. 1. LVII ad Ed.). Inter extremos locos alia quam ipsius argumenti cognatio intercedere non videtur. Cf. Voigtius p. 581 infra.

iuris consultis, quos Isidorus compilaverit, in universum ei disputandum fuit. Qui quidem Isidorum Iustiniani libros non novisse, immo vero ipsos auctorum libros, in his etiam Ulpiani Institutiones in manibus habuisse, demonstrare conatus est. Quam sententiam amplecti nobis placet1), hoc tamen monentes, Isidorum multos locos ad ius pertinentes vel ex aliis libris cuiuslibet argumenti transscripsisse, velut ex Lactantii Institutionibus divinis 5) et ex Servii ad Vergilium commentariis 6).

Itaque aliqua ex parte in dubio relinquitur, utrum Isidorus illos quoque locos, qui ad Ulpianum referendi sunt, ex ipsis eius Institutionibus an aliunde cognoverit. Certe difficultates, quae in locis auctoribus suis reddendis offendunt, ratione qua Isidorus excerpta mutare et coniungere solet, valde augentur.

4) Cf. quae Mommsenus Jahrb. V p. 430 statuit: „Die Pandekten, vom 7. bis zum 9. Jahrhundert im Occident gänzlich verschollen..." et ibid. p. 440 sq.: " Von Gregor dem Grossen bis auf Gregor VII, also vom Anfang des 7. bis zum letzten Drittel des 11. Jahrh. ist der Gebrauch der Digesten zu theoretischen oder praktischen Zwecken überall nicht nachweisbar." Isidorus vero Hispalensis a. 636 mor

tuus est.

5) Cf. Orig. V, 14, 2:,,Fuerunt enim quidam prudentes et arbitri aequitatis, qui Institutiones civilis iuris compositas ediderunt, quibus dissidentium lites contentionesque sopirent" cum Lactant. I, 1 (Opp. Wirceb. 1783 I p. 6):,,Quidam", ait,,,prudentes et arbitri aequitatis Institutiones civilis iuris compositas ediderunt, quibus civium dissidentium lites contentionesque sopirent"; Orig. V, 24, 2: „Testamentum vocatum, quia nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari potest nec sciri, quod in eo scriptum est, quia clausum et obsignatum est..." cum Lactant. I, 20 (I p. 269): testamentum vocant, quia nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari testamentum potest nec sciri, quod in eo scriptum sit, quia clausum et obsignatum est." 6) Cf. prior pars scholii ad Georg. I, 31, quod supra §6 n. 1 attulimus, cum Orig. V, 24, 26: antiquus nuptiarum erat ritus, quod se maritus et uxor in vicem emebant, ne videretur uxor ancilla: sicut habemus in iure. ."

[ocr errors]

Cap. II

De inscriptione et divisionibus operis.

§ 8

Qui Ulpiani liber in Digestis et in Collatione 'Institutiones', idem a Boethio 'Instituta' nominatur. Boethius Pauli quoque librum vulgo Institutiones inscriptum Instituta vocat, idemque nomen Priscianus VI, 96 p. 282 ed. Hertz. Gaii commentariis imponit. Codicem Veronensem inscriptione carere notum est, ut ex eo neque auctorem neque titulum libri cognoscamus 1). Prisciani testimonio nisus Mommsenus, ut Huschkii p. 85 verbis utar, spretis Collationis, Boethii, Visigothorum et Iustiniani in Latinis constitutionibus et in ipsis Digestorum inscriptionibus testimoniis“, ‘Instituta' genuinum Gaiani operis titulum esse coniecit. Quae coniectura si probanda esset, Ulpiani quoque et Pauli libros eundem titulum habuisse, ex aliis locis a Mommseno neglectis eodem iure concluderes. Sed Mommseni sententiae Huschkius 1. c. optimo iure oppugnat, „cum dudum Ev. Otto comm. ad Inst. p. 3 aliique viri docti ostenderint, scriptores infimae latinitatis sic dixisse ex licentia Graecorum, totum opus tà Ivoritovta (ut Flor. ind. etiam habet 'Definiton' pro 'Definitionum'), singulos eius libros τὴν πρώτην, δευτέραν κτλ. Ινστιτουτίωνα appellantium".")

Ipse autem Huschkius p. 85 et 504 ex Lactantii, cuius verba supra communicavimus, auctoritate et Gaiani et Ulpiani libri titulum Institutiones iuris civilis' fuisse opinatur; sed vereor, ne verba iuris civilis' nimis audacter adiecerit. Nam tale appositum minime desiderari videtur, quod non nisi in generalibus illis titulis: 'commentarii' vel libri iuris civilis' reperitur.

1) Cf. Goescheni ed. p. XXVI sqq.
2) Cf. Huschkius p. 448 n. 2.

« PreviousContinue »