Page images
PDF
EPUB

De Ulpiani Institutionibus.

Pars prior.

Quaestiones ad totum opus pertinentes.

Сар. І
Ex quibus fontibus fragmenta haurire liceat.

$3. Codicis msc. particulas, quas hodie lacinias Vindobonenses nuncupare solent, si excipias, fontes, ex quibus fragmenta Ulpiani haurire licet, certi restant hi: Mosaicarum et Romanarum legum collatio, Boethii comm. in Ciceronis Topica, Iustiniani denique Digesta et Institutiones. Qui Collationis et Digestorum loci Ulpiano debeantur, inscriptio fragmentorum docet. Itaque quod ad Digesta attinet, e priori Ulpiani Institutionum libro sumptae sunt leges hae: LL. 1., 4 et 6. D. de iustit. I, 1; 1. 1. D. de const. princ. I, 4; 1. 4. D. de his qui sui 1, 6; 1. 28. D. sol. matrim. XXIV, 3; 1. 1. D. de precar. XLIII, 26 et 1. 24. D. de captiv. XLIX, 15; e secundo libro hae: L. 41. D. de legib. I, 3; 1. 1. D. de serv. pr. rust. VIII, 3; l. 1. D. comm. praed. VIII, 4; 1. 115. D. de legat. I et l. 5. D. de m. c. donat. XXXIX, 36.

Quod equidem sciam, libri msc. neque de opere, e quo hi loci translati sunt, vel de operis auctore dissentiunt, neque alios, quam quos attulimus, locos Ulpiani Institutionibus tribuunt.

De Collatione haec monenda sunt. Fragmenta ex Ulpiani Institutionibus desumpta in fine operis leguntur (XVI, c. 5—9). Capiti quarto quod antecedit, sic inscriptum est: „Ulpiani libro [Regularum) singulari ...“ Ad idem nomen inscriptio capitis V recurrit: „Idem (libro] Institutionum ...", atque eodem modo capita quae sequuntur, inscripta sunt: „Idem eodem libro“ vel „Idem libro qui supra.“ Accurata capitis V inscriptio in libris msc. 'haec est: „Idem (vel Item) ab intestato Institutionum.“ Pithoeus existimavit, haec sic reponenda esse: „Idem libro II Institutionum sub titulo de successionibus ab intestato.“ Bluhmius vero et Huschkius supplent: ,Idem slibro] Institutionum [II sub titulo de succ.) ab intest.“ Illos igitur locos Ulpiani Institutionibus deberi, satis quidem constat, at eosdem e II libro sumptos esse, non nisi coniectura virorum doctorum nititur.

Boethius quoque l. c. 'Instituta’ Ulpiani laudat, ita quidem, ut si non locum ipsum, certe eius sensum mutuasse existimandus sit. Qui cum aliis quoque locis definitionum et quaestionum, quae ad ius pertinent, copiam proferat, praeterea manumissionem censu, vindicta, testamento `), et capitis deminutionem maximam, mediam, minimam describat ?), Ulpiani Institutiones saepius in suum

1) Ad cap. 2. $ 10. ed. Bait. p. 288 sq. „Faciendi liberi tres sunt partes: una quidem, ut censu liber sit; censebantur enim antiquitus soli cives Romani. Si quis ergo consentiente vel iubente domino nomen detulisset in censum, civis Romanus fiebat et servitutis vinculo solvebatur, atque hoc erat censu fieri liberum, per consensum domini nomen in censum deferre et effici civem Romanum. Erat etiam pars altera adipiscendae libertatis, quae vindicta vocabatur. Vindicta vero est virgula quaedam, quam lictor manumittendi servi capiti imponens eundem servum in libertatem vindicabat, dicens quaedam verba sollemnia, atque ideo illa virgula vindicta vocabatur. Illa etiam pars faciendi liberi est, si quis suprema voluntate in testamenti serie servum suum liberum scripserit.“

2) Ib. & 13. p. 302: „Capitis deminutio est prioris status permutatio. Id multis fieri modis solet, vel maxima vel media vel minima. Maxima est, cum et libertas et civitas amittitur, ut deportatio; media vero, in qua civitas amittitur, retinetur libertas, ut in Latinas colonias transmigratio; minima, cum nec civitas nec libertas amittitur, sed status prioris qualitatis immutatur, velut adoptatio, aut quiusum convertisse iure putandus est3). Sed quia etiam Gaii 4) et Pauli 5) Institutionibus usus est, cum probabilitate demonstrari non potest, quos locos ex Ulpiano, quos aliunde desumpserit. Dirksenus 6) locum, qui de capitis deminutionibus agit, Paulo adscribere mavult, certis quidem huius rei argumentis non allatis.

[ocr errors]

Longe uberior fons adhuc fere neglectus ex Iustiniani Institutionibus derivandus est. In quibus componendis etiam Ulpiani opus adhibitum fuisse, inde cognoscitur, quod multi Digestorum loci Ulpiani nomine inscripti aeque in illis reperiuntur. Sunt autem hi: L. 1. § 2. D. de iust. = § 4. I. de iust. I, 1; 1. 1. & 3. D. eod. = pr. I. de iure nat. I. 2; 1. 4. D. eod. = pr. I. de libert. I, 5; 1. 6. § 1. D. eod. = $ 3. I. de iure nat. I, 2; 1. 1. D. de const. princ. = $ 6. I. eod.; 1. 4. D. de his qui sui.= $ 3. I. de patr. pot. I, 9; 1.1. pr. et § 2. D. de serv. pr. rust. = pr. et $ 2. I. de serv. II, 3. Cf. denique 1. 1. pr. D. comm. praed. cum $ 3. I. eod.

Inveniuntur quidem in his locis invicem collatis varietates, neque tamen hinc compilatores diversis fontibus usos esse, concludi potest. Nam quod loci inter se comparati aliquid inter se differunt, hoc vel casu vel compilatorum industria effectum est. Prioris generis exempla sunt haec. Pr. I.

buslibet aliis modis prior status retenta civitate potuerit immutari. Mulieres vero antiquo iure tutela perpetua continebat. Precedebant vero a tutoris potestate, quae in manum viri convenissent; itaque fiebat eis prioris status permutatio, et erat capite deminuta quae viri convenisset in nanum.“

3) Cf. Rudorffii potaf ad Pachtar III p. 161 (ed. 3).
4; Ad cap. 5. & 28. p. 322 = Gai. I, 119 Et II, 24.

5) Ad cap. 4. & 19. p. 303, ubi legitur: „Paulus Institutorum libri II titalo de dotibus ita disseruit" et q. s.

6) Abhandlungen der Berl. Akad. 1851 p. 97.

de iure nat. legitur: „maris atque feminae coniugatio“, in l. 1. § 3. D. de iust. vero: „maris atque feminae coniunctio“; porro eodem Inst. loco: „hinc liberorum procreatio et educatio“, in Dig. autem: ,hinc lib. proc., hinc educ.“; denique pr. I. de libert.: „liberti ni qui desierant“, sed in l. 4. D. de iust.: „liberti, id est hi qui desierant“.

Ad hoc varietatum genus quod attinet, Schraderi verba') consideranda sunt. „Ad id omnino,“ ait, „attendendum erit, Institutiones minime e Pandectis ipsis, sed Iustiniano in prooemio Institutionum § 6 recte referente ex ipsis antiquis libris, unde etiam multa Digestorum loca sumpta sunt, excerptas esse videri, idque ita, ut in Institutionibus componendis nonnunquam eorundem librorum codices ad manus fuisse verisimile sit, diversas ab iis, qui in Digestis scribendis adhibebantur. Hoc“, addit in nota 4, „ut per se eo tempore, quo antiqui libri adhuc in crebro usu erant, a veri specie non alienum est, ita accurata singulorum locorum inspectione confirmatur, potissimum quoad Ulpiani et Marciani Institutiones, ita ut earum recte alia exemplaria Digestorum, alia Institutionum compilatores adhibuisse videantur.“ Idem scriptor in Iustinianarum Institutionum editione ad pr. I. de libert., ubi legitur : ‘Manumissio autem est datio libertatis', haec monet: „Dig. Flor. habent 'de manu missio, id est datio lib.'... Eorum vero cum in codd. Institutionum nec vola nec vestigium sit, harum conditores vel a fonte suo recessisse, vel potius alium a glossis liberiorem Ulpianei libri codicem habuisse videntur.“

Varietatum quae compilatorum industria effectae sunt, exempla, prout occasio fert, communicabimus, id tantum hoc loco monentes : ubicunque ipsi auctores in oratione prima persona usi sunt, inprimis ubi exempla de sua ipsorum persona sumunt, compilatores, si locum transscribunt,

1) Prodromus corp. iur. civ. (Berol. 1823) p. 140.

aut secundam personam aut Titii nomen substituunt. Velut si apud Ulpianum legimus (1. 4. D. de his qui sui): „qui ex me et uxore mea nascitur, in mea potestate est; item qui ex filio meo et uxore eius nascitur, id est nepos meus et neptis, aeque in mea sunt potestate“, compilatores, ubi locum in Institutionibus repetiverunt ($ 3. I. de patr. pot.), pro vocibus 'me', 'meus' scripserunt 'te', 'tuus'. Quia enim Iustinianus in Institutionibus interdum ipse interloquitur, ut de suis legibus praedicet, ab imperatoria maiestate abhorrere visum est, si in iis quoque locis, quales memoravinius, prima orationis persona retineretur ?). Particulas coniunctivas multis locis ad compilatores referendas esse, quippe qui locos ex multis libris congestos componerent, hoc quoque iam ab aliis observatum est 3).

In utryque autem varietatum genere idem nobis propositum est, ut ipsa Ulpiani verba, quantum cognosci possunt, restituamus.

[ocr errors]

Iam ex istis locis, quos comparandos supra attulimus, compilatores Ulpiani Institutiones saepissime in usum suum convertisse apparet. Neque dubium esse potest, quin etiam alii imperalium Institutionum loci ex Ulpiano hausti sint; sed eos demonstrare ob librorum veterum iuris consultorum proprietatem haud facile est. Cum enim auctor auctorem sequi et vestigia eius quasi premere soleat, saepe diiudicari non potest, quid cuique debeatur. Habent quidem scriptores suum quisque dicendi genus suasque proprietates, easque fortasse insigniores quam vulgo existimatur; sed neque in hanc rem satis diligenter inquisitum est, neque natura Institutionum concedere videtur, tales proprietates in iis apparere, quales in aliis libris facilius manife stantur. Nam cum libri, quibus iuris civilis elementa tradun

2) Cf. Schrader ad rubr. I. per quas pers. II, 9 et saepius. 3) Bluhme, Zeitschr. f. gesch. RW. IV p. 291 n.1 et p. 342.

« PreviousContinue »