Page images
PDF
EPUB

versia essent, per manus injectionem ageretur, non autem cum confessis et damnatis nisi pecuniam certam vel confessi vel pecuniae certae damnati essent, ut facilius vindicem invenirent. cum enim id, de quo per manus injectionem agebatur, non ex certa pecunia constaret, ideoque saepe in incerto esset, quid et quantum denique actor petiturus esset, profecto timendum fuisset, ne non confessi ac judicati, nisi certam pecuniam confessi vel certae pecuniae judicati essent, difficilius invenirent, qui periculum petitionis susciperet. cujus rei XII Tabulas potissimam rationem habuisse jam ex eo patet, quod confessum ac judicatum trinis nundinis continuis, postquam addictus esset, ad magistratum produci, quantaeque pecuniae judicatus esset praedicari jusserunt. 1

Ceterum manus injectionis praecipuus eventus idem erat ac adversus confessos et judicatos: ni cum actore pacti essent, vel vindex extitisset, qui eorum defensionem totamque causam susciperet, addicebantur. inde factum est, ut Caji adhuc aetate fidejussor judicio sistendi causa datus etiam vindex appellaretur. 2

S. 10.

II. Jureconsultorum plerique modo ipsarum XII Tabularum verbis, modo aliis quoque rationibus perquam

1 Aul. Gell., Noct. Att., XX. 1.

2 Caj. IV. 46.

[ocr errors]

2

gravibus moti, nisi in pecuniam confessos vel pecuniae judicatos lege per manus injectionem agi non potuisse arbitrantur. quidam tamen existimant, et quidem duo lumina juris civilis, Hugo et de Savignio solius pecuniae mutuae causa per manus injectionem actum esse, 2 praeterquam quod de Savignio adjicit, etiam ex nexi obligatione manus injectioni locum fuisse. 3 quibusdam recte ac merito placet, usum legis actionis per manus injectionem non ex origine petitionis pependisse; ut manum injicere liceret, satis fuisse, quod quis certam pecuniam confessus vel qualicunque in causa certae pecuniae judicatus esset. a alii denique medium quoddam tenent. 5

[ocr errors]

Quorum auctorum paene omnes, qui petitionum originis aliquam rationem habitam esse arbitrantur, omnino omnem vel confessionem vel condemnationem

nec

pecuniariam suffecisse, ut e lege XII Tabularum manus injectio esset, vix ac ne vix quidem viam monstrare possunt, qua ad rerum judicatarum et manus injectione exemtarum perveniretur executionem. unum de Savignio exceperim, qui et pignoris capionem et bonorum posses

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

sionem venditionemque jam inde ab antiquissimis temporibus obtinuisse contendit: quae sententia si probari posset, profecto nil esset, quod laboraremus, quo modo condemnationes, quae ipsius rei factae essent, ad effectum perducerentur. aut enim pignoribus captis, aut denique bonorum possessione data et damnati pertinacia infringi et effici poterat, ut actor victor jus suum obtineret. sed longe aliter res se habet.

Pignoris capio in causis publicis locum habebat, in privatis autem ad rem judicatam exequendam minime. certo quidem negare non ausim, potuisse populi Romani magistratum in rebus etiam privatis pro imperio multam dicere aut pignus capi jubere, ut adversus contemptores et protervos auctoritatem suam publicam defenderet atque sustineret. sed nullum, quantum ego quidem novi, extat exemplum, quo appareat, jam priscis temporibus judicati exequendi gratia multam dictam aut pignus captum esse. ne posterioribus quidem temporibus, nisi adversus fisci debitores, 2 multae dictio recepta erat: sola pignoris capione auctore, quod scimus, D. Pio hujus rei causa ute

[ocr errors][merged small][merged small]

bantur. 1 Callistratus enim de pignoris capione ita exponit (pignoribus captis compellendi sunt ad satisfaciendum ex forma, quam Cassio proconsuli D. Pius in haec verba rescripsit etc. 2), ut vix facere possimus, quin jus pignorum capionis primum ab hoc imperatore ad judicatos confessosque translatum statuamus: quod jus posteriorum demum imperatorum rescriptis excultum et ad antiquum pignora in causis publicis capiendi morem magis accomodatum esse ab Ulpiano edocemur. 3 de bonorum possessione quaeramus.

Reliquum est, ut

S. 11.

Sunt duo Livii loci, quibus de bonorum possessione aut venditione mentio incidit: uterque res, quae partim longe ante legem Poeteliam evenerunt, spectant. alter, quem forsan laudaveris, extat: 4

VI. 20. (6.) Homines prope quadringentos produxisse dicitur, quibus sine foenore expensas pecunias

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

tulisset, quorum bona venire, quos duci addictos prohibuisset.

At quae, quaeso, bona? universa, an quaedam? bona enim, nisi de bonorum possessione sit sermo a

1

magistratu data, non utique universa bona sive universitatem bonorum sed persaepe singula bona significare, 2 jam actio vi bonorum raptorum, ut spero, edictumque Praetoris de hac actione 3 tibi persuadebunt. sed bonorum significatio quam sit anceps, testis nobis locuples est Ulpianus, qui edictum Praetoris de hac actione interpretans monet, ne bona rapta universa bona denotare putemus. ait enim „bona rapta sic accipiemus, etsi una res ex bonis rapta sit.“ 4 idem autem Ulpianus de quorum bonorum interdicto exponens non supersedet docere, ad universitatem bonorum hoc interdictum pertinere non ad singulas res. 5 quum res ita se habeat, optimo, opinor, jure quaero, de quibus bonis Livius loquatur, de universis an de quibusdam? de bonis, quorum possessio judicati exequendi causa a magistratu data esset, an

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »