Page images
PDF
EPUB

CAP. I.

CAJI LOCUS; EJUS INTERPRETATIO DUBIA.

AUCTORUM SENTENTIÆ; EARUM DELIBERATIO.

S. 1.

Locum Caji, quem libelli inscriptio indicat, Goschenii

1

editio princeps in hunc modum exhibet:

IV. 48. Omnium autem formularum, quæ condemna

tionem habent, ad pecuniariam æstimationem con-
demnatio concepta est. itaque etsi corpus aliquod
petatur
sicut olim fieri solebat, æsti-

[ocr errors]

mata re pecuniam eum condemnat.

Inter verba solebat atque æstimata ullius lacunæ vestigium, aut in adnotationibus Goschenii suspicionem saltem, deesse aliquid, frustra requires. nihilo minus Vir, de Cajo et restituendo et edendo optime meritus, quum ejus Institutionum commentarios secundum ederet, 2 spatio, quod inter verba petatur et sicut in editione prima vacuum

1 Berol. 1820.

2 Berol. 1824.

reliquerat, partim expleto inter verba solebat et æstimata vocem sed inseruit: quo factum est, ut locum supra exscriptum ita conciperet:

IV. 48. Omnium autem formularum, quæ condemna

1

tionem habent, ad pecuniariam æstimationem condemnatio concepta est. itaque etsi corpus aliquod

petatur. ... judex non ipsam rem condemnat

.......

eum, cum quo actum est, sicut olim fieri solebat, (sed) æstimata re pecuniam eum condemnat.

Insequentes Caji editiones, quas ante oculos habui, omnes vocem sed inseruerunt. novissimæ præsertim, quam Vir celeb. Boeckingius curavit, editionis verba hæc sunt: 2

IV. 48. Omnium autem formularum quæ condemna

tionem habent, ad pecuniariam æstimationem condemnatio concepta est: itaque et si corpus aliquod petamus, velut fundum, hominem, vestem, aurum, argentum, judex non ipsam rem condemnat eum, cum quo actum est, sic ut olim fieri solebat, (sed) æstimata re pecuniam eum condemnat.

Si vero quæsieris, cur tandem verbum sed sit additum, nulla speciosa ratio reddi poterit. nam si aliunde compertum haberemus, olim h. e. quo tempore legis

1 Heffteri, Bonn. 1830. Всес- Bonn. 1841. et Berol. 1842.

kingii, Bonn. 1841. — Lachmanni,

2 Bonn. 1850.

actiones in usu essent, judicem ipsam rem reum condemnasse, non sine causa forsan hoc verbum tuereris. sed, si a Cajo discesserimus, nusquam alibi vel aperte traditur vel saltem innuitur, quo tempore legis actiones vigerent, judicem aliter condemnasse, ac eo, quo per concepta verba litigaretur, et quidem legis actionum tempore ad ipsam rem, formulis autem rem judiciariam regentibus ad pecuniariam æstimationem condemnationem concepisse. enimvero Caji locus ipse, dempta voce sed, perquam incertus atque dubius est, quem duplici interpretationi patere jam ante hos circiter viginti annos monui. 1 verba enim sicut olim fieri solebat aut ad ea, quæ præcedunt (judex non ipsam rem condemnat eum, cum quo actum est, sicut olim fieri solebat) aut ad ea, quæ sequuntur (sicut olim fieri solebat, æstimata re, pecuniam eum condemnat) trahi posse nemo non intelligit: sed cum iis, quæ præcedunt, conjuncta Cajum exhibebunt dicentem, non sicut olim fieret, ut judex ipsam rem reum condemnaret, ita et nunc h. e. formularum tempore fieri; ad sequentia autem relata Cajum edent testem, et olim et nunc, h. e. et legis actionum et formularum tempore condemnationem in pecuniariam æstimationem conceptam esse ac concipi. utramque interpretationem aliqua

1 In libello, qui inscriptus est: 1830.) pag. 62 sequ. Die Litiscontestatio etc. (Stuttg.

1

difficultate laborare, utramque vero defendi posse, certe non negaveris: quam tamen præferas, e Caji loco ipso diiudicari vel decidi nequire jam facile concedo.

Quæ cum ita sint, vox sed non levis est momenti: alteri enim interpretationi tantam vim tribuit, ut altera plane removeatur. Viros sane clarissimos, qui hanc vocem receperunt, eam solam interpretationem, quæ verba sicut olim fieri solebat ad priora traheret, justam atque veram arbitratos esse, facile est intellectu: quam autem opinionem quibus rationibus ducti amplecterentur, non pari facilitate inveneris.

S. 2.

Hugo, magnus ille jureconsultus, qui historiam juris quasi e mortuis excitavit, totam rem silentio præterit. id solum, partes formularum exponens notat, condemnationem semper in pecuniam conceptam esse. 2

Doctissimum Zimmernium, quid sentiret, clarius vellem accuratiusque exposuisse: ex dictis tamen colligere licet, ipsum quoque in ea fuisse sententia, ut legis actionum tempore quibusdam in causis h. e. quum sacramento aut per condictionem ageretur, judex ipsius rei condemnaret,

1 Conf. infra, §. ult.

2 Lehrbuch der Geschichte des R. Rechts (Berl. 1832.) pag. 646647.

3 Geschichte des R. Privatrechts, III. §. 42

§. 43 ad not.

not. 7.

3

ad not. 13 seq.

[ocr errors][merged small][merged small]
« PreviousContinue »