Page images
PDF
EPUB

20

25

Qui major absentes habet;
Ut assidens implumibus pullis avis

Serpentium allapsus timet
Magis relictis, non, ut adsit, auxili

Latura plus praesentibus.
Libenter hoc et omne militabitur

Bellum in tuae spem gratiae,
Non ut juvencis illigata pluribus

Aratra nitantur mea,
Pecusve Calabris ante sidus fervidum

Lucana mutet pascuis,
Neque ut superni villa candens Tusculi

Circaea tangat moenia.
Satis superque me benignitas tua

Ditavit : haud paravero
Quod aut avarus ut Chremes terra premam,

Discinctus aut perdam nepos.

30

II.

5

BEATUS ille, qui procul negotiis,

Ut prisca gens mortalium,
Paterna rura bobus exercet suis,

Solutus omni fenore,
Neque excitatur classico miles truci,

Neque horret iratum mare,
Forumque vitat et superba civium

Potentiorum limina.
Ergo aut adulta vitium propagine

Altas maritat populos,

10 15

20

25

Aut in reducta valle mugientium

Prospectat errantes greges ;
Inutilesque falce ramos amputans

Feliciores inserit;
Aut pressa puris mella condit amphoris ;

Aut tondet infirmas oves ;
Vel cum decorum mitibus pomis caput

Autumnus agris extulit,
Ut gaudet insitiva decerpens pyra,

Certantem et uvam purpurae,
Qua muneretur te, Priape, et te, pater

Silvane, tutor finium !
Libet jacere modo sub antiqua ilice,

Modo in tenaci gramine.
Labuntur altis interim ripis aquae,

Queruntur in silvis aves,
Fontesque lymphis obstrepunt manantibus,

Somnos quod invitet leves.
At cum tonantis annus hibernus Jovis

Imbres nivesque comparat,
Aut trudit acres hinc et hinc multa cane

Apros in obstantes plagas,
Aut amite levi rara tendit retia,

Turdis edacibus dolos,
Pavidumque leporem et advenam laqueo gruem 35

Jucunda captat praemia.
Quis non malarum, quas amor curas habet,

Haec inter obliviscitur?
Quod si pudica mulier in partem juvet

Domum atque dulces liberos,

30

40

45

50

55

Sabina qualis aut perusta solibus

Pernicis uxor Apuli,
Sacrum vetustis exstruat lignis focum

Lassi sub adventum viri,
Claudensque textis cratibus laetum pecus

Distenta siccet ubera,
Et horna dulci vina promens dolio,

Dapes inemptas apparet :
Non me Lucrina juverint conchylia

Magisve rhombus aut scari,
Si quos Eois intonata fluctibus

Hiems ad hoc vertat mare;
Non Afra avis descendat in ventrem meum,

Non attagen Ionicus
Jucundior, quam lecta de pinguissimis

Oliva ramis arborum,
Aut herba lapathi prata amantis, et gravi

Malvae salubres corpori,
Vel
agna

festis caesa Terminalibus,
Vel haedus ereptus lupo.
Has inter epulas ut juvat pastas oves

Videre properantes domum,
Videre fessos vomerem inversum boves

Collo trahentes languido,
Positosque vernas, ditis examen domus,

Circum renidentes lares.'
Haec ubi locutus fenerator Alfius,

Jam jam futurus rusticus,
Omnem redegit Idibus pecuniam,

Quaerit Calendis ponere.

бо

65

70

IV.

5

IO

LUPIS et agnis quanta sortito obtigit,

Tecum mihi discordia est,
Hibericis peruste funibus latus

Et crura dura compede.
Licet superbus ambules pecunia,

Fortuna non mutat genus.
Videsne, Sacram metiente te viam

Cum bis trium ulnarum toga, Ut ora vertat huc et huc euntium

Liberrima indignatio?
'Sectus flagellis hic triumviralibus

Praeconis ad fastidium
Arat Falerni mille fundi jugera

Et Appiam mannis terit,
Sedilibusque magnus in primis eques

Othone contempto sedet !
Quid attinet tot ora navium gravi

Rostrata duci pondere
Contra latrones atque servilem manum,

Hoc, hoc tribuno militum ?'

15

20

VI.

Quid immerentes hospites vexas canis

Ignavus adversum lupos ?
Quin huc inanes, si potes, vertis minas,

Et me remorsurum petis ?
Nam qualis aut Molossus aut fulvus Lacon,

5 IO

Amica vis pastoribus,
Agam per altas aure sublata nives,

Quaecunque praecedet fera :
Tu, cum timenda voce complesti nemus,

Projectum odoraris cibum.
Cave, cave: namque in malos asperrimus

Parata tollo cornua,
Qualis Lycambae spretus infido gener,

Aut acer hostis Bupalo.
An, si quis atro dente me petiverit,

Inultus ut flebo puer ?

15

VII.

5

Quo, quo scelesti ruitis ? aut cur dexteris

Aptantur enses conditi?
Parumne campis atque Neptuno super

Fusum est Latini sanguinis ?
Non, ut superbas invidae Carthaginis

Romanus arces ureret,
Intactus aut Britannus ut descenderet

Sacra catenatus via,
Sed ut secundum vota Parthorum sua

Urbs haec periret dextera.
Neque hic lupis mos nec fuit leonibus

Unquam nisi in dispar feris.
Furorne caecus, an rapit vis acrior?

An culpa? Responsum date !-Tacent et albus ora pallor inficit

Mentesque perculsae stupent.

10

15

« PreviousContinue »