Page images
PDF
EPUB

'equum gestandi causa commodatum sibi longius ali'quo duxerit, quod veteres scripserunt de eo, qui in 7 aciem equum perduxisset'. Placuit tamen eos, qui rebus commodatis aliter uterentur, quam uten'das acceperint, ita furtum committere, si se intelle'gant id invito domino facere eumque si intellexisset non permissurum, ac si permissurum credant, extra 'crimen videri: optima sane distinctione, quia furtum 8 'sine affectu furandi non committitur. Sed et 2 si 'credat aliquis invito domino se rem commodatam 'sibi contrectare, domino autem volente id fiat, dici'tur furtum non fieri. unde illud quaesitum est, cum 'Titius servum Maevii sollicitaverit, ut quasdam res 'domino subriperet et ad eum perferret, et servus id ad Maevium pertulerit, Maevius, dum vult Titium in ipso delicto deprehendere, permisit servo quasdam res ad eum perferre, utrum furti an servi corrupti 'iudicio teneatur Titius, an neutro?' et cum nobis super hac dubitatione suggestum est et antiquorum prudentium super hoc altercationes perspeximus, quibusdam neque furti neque servi corrupti actionem praestantibus, quibusdam furti tantummodo: nos huiusmodi calliditati obviam euntes per nostram decisionem sanximus non solum furti actionem, sed etiam servi corrupti contra eum dari: licet enim is servus deterior a sollicitatore minime factus est et ideo non concurrant regulae, quae servi corrupti actionem introducerent, tamen consilium corruptoris ad perniciem probitatis servi introductum est, ut sit ei poenalis actio imposita, tamquam re ipsa fuisset servus corruptus, ne ex huiusmodi impunitate et in alium servum, qui possit corrumpi, tale facinus a quibus9 dam perpetretur. 'Interdum etiam liberorum 'hominum furtum fit, veluti si quis liberorum nostro'rum, qui in potestate nostra sit, subreptus fuerit. 10 'Aliquando autem etiam suae rei quisque furtum 'committit, veluti si debitor rem quam creditori pigno'ris causa dedit subtraxerit.

11 'Interdum furti tenetur, qui ipse furtum non 'fecerit: qualis est, cuius ope et consilio furtum factum est. in quo numero est, qui tibi nummos excussit, 'ut alius eos raperet, aut obstitit tibi, ut alius rem 'tuam exciperet, vel oves aut boves tuas fugaverit, 'ut alius eas exciperet: et hoc veteres scripserunt de 'eo, qui panno rubro fugavit armentum. sed si quid 'eorum per lasciviam et non data opera, ut furtum 'admitteretur, factum est, in factum actio dari de'beat.' at ubi ope Maevii Titius furtum fecerit, ambo furti tenentur. ope consilio eius quoque furtum admitti videtur, qui scalas forte fenestrís supponit aut ipsas fenestras vel ostium effringit, ut alius furtum faceret, quive ferramenta ad effringendum aut scalas ut fenestris supponerentur commodaverit, sciens cuius (12) gratia commodaverit. certe qui nullam operam ad furtum faciendum adhibuit, sed tantum consilium dedit atque hortatus est ad furtum faciendum, non 12 (13) tenetur furti. Hi, qui in parentium vel dominorum potestate sunt, si rem eis subripiant, furtum quidem illis faciunt et res in furtivam causam cadit nec ob id ab ullo usucapi potest, antequam in domini potestatem revertatur, sed furti actio non nascitur, quia nec ex alia ulla causa potest inter eos (14) actio nasci: si vero ope consilio alterius furtum factum fuerit, quia utique furtum committitur, convenienter ille furti tenetur, quia verum est ope consilio eius furtum factum esse.

13 (15) "Furti autem actio ei competit, cuius in'terest rem salvam esse, licet dominus non sit: ita'que nec domino aliter competit, quam si eius inter14 (16) 'sit rem non perire. Unde constat creditorem de pignore subrepto furti agere posse, etiamsi idoneum debitorem habeat, quia expedit ei pignori potius incumbere quam in personam agere: adeo

(1) sic ABC Gai., produxisset TC, perduxerit Ba (2) et] AT CO Gai., om. BT (3) commodatam sibi om. Gai. (4) Cod. 6, 2, 20 (5) Gai. 3, 199. 200. 202 (6) sit] AB, st C, sunt TC Gai., inc. T (7) Gai. 3, 203..205

'quidem ut, quamvis ipse debitor eam rem subri'puerit, nihilo minus creditori competit actio furti. 15 (17) 'Item si fullo polienda curandave aut sarci'nator sarcienda vestimenta mercede certa acceperit 'eaque furto amiserit, ipse furti habet actionem, non 'dominus, quia domini nihil interest eam rem non perire, cum iudicio locati a fullone aut sarcinatore 'rem suam persequi potest.' sed et bonae fidei emptori subrepta re quam emerit, quamvis dominus non sit, omnimodo competit furti actio, quemadmodum et creditori. fulloni vero et sarcinatori non aliter furti competere placuit, quam si solvendo sint, hoc est si domino rei aestimationem solvere possint: 'nam si 'solvendo non sunt, tunc quia ab eis suum dominus 'consequi non possit, ipsi domino furti actio compe'tit, quia hoc casu ipsius interest rem salvam esse. idem est et si in parte solvendo sint fullo aut sarcinator. 16 (18) 'Quae de fullone et sarcinatore diximus, 'eadem et ad eum cui commodata res est transferenda 'veteres existimabant: nam ut ille fullo mercedem 'accipiendo custodiam praestat, ita is quoque, qui 'commodum utendi percipit, similiter necesse habet 'custodiam praestare. sed nostra providentia etiam 10 hoc in decisionibus nostris emendavit, "ut in domini sit voluntate, sive commodati actionem adversus eum qui rem commodatam accepit movere desiderat, sive furti adversus eum qui rem subripuit, et alterutra earum electa dominum non posse ex paenitentia ad alteram venire actionem. sed si quidem furem elegerit, illum qui rem utendam accepit penitus liberari. sin autem commodator veniat adversus eum qui rem utendam accepit, ipsi quidem nullo modo competere posse adversus furem furti actionem, eum autem, qui pro re commodata convenitur, posse adversus furem furti habere actionem, ita tamen, si dominus sciens rem esse subreptam adversus eum cui res commodata fuit pervenit: sin autem nescius et dubitans rem non esse apud eum commodati actionem instituit, postea autem re comperta voluit remittere quidem commodati actionem, ad furti autem pervenire, tunc licentia ei concedatur et adversus furem venire nullo obstaculo ei opponendo, quoniam incertus constitutus movit adversus eum qui rem utendam accepit commodati actionem (nisi domino ab eo satisfactum est: tunc etenim omnimodo furem a domino quidem furti actione liberari, suppositum autem esse ei, qui pro re sibi commodata domino satisfecit), cum manifestissimum est, etiam si ab initio dominus actionem instituit commodati ignarus rem esse subreptam, postea autem hoc ei cognito adversus furem transivit, omnimodo liberari eum qui rem commodatam accepit, quemcumque causae exitum dominus adversus furem habuerit: eadem definitione optinente, sive in partem sive in solidum solvendo sit is qui rem commodatam 17 (19) accepit. 12 Sed is, apud quem res deposita 'est, custodiam non praestat, sed tantum in eo ob'noxius est, si quid ipse dolo malo fecerit: qua de 'causa si res ef subrepta fuerit, quia restituendae 'eius 13 nomine depositi non tenetur nec ob id eius 'interest rem salvam esse, furti agere non potest, sed 18 (20) 'furti actio domino competit. In summa 'sciendum est quaesitum esse, an impubes rem alie'nam amovendo furtum faciat. et placet, quia fur'tum ex affectu consistit, ita demum obligari eo cri'mine impuberem, si proximus pubertati sit et ob id 19 (21) intellegat se delinquere. Furti actio sive dupli sive quadrupli tantum ad poenae persecutionem pertinet: nam ipsius rei persecutionem extrinsecus habet dominus, quam aut vindicando aut condicendo potest auferre. sed vindicatio quidem adversus possessorem est, sive fur ipse possidet sive alius quilibet: condictio autem adversus ipsum furem heredemve eius, licet non possideat, competit.

[blocks in formation]
[ocr errors]

VI BONORUM RAPTORUM.

'Qui res alienas rapit, tenetur quidem etiam furti (quis enim magis alienam rem invito domino con'trectat, quam qui vi rapit? ideoque recte dictum est 'eum improbum furem esse): sed tamen propriam 'actionem eius delicti nomine praetor introduxit, quae 'appellatur vi bonorum raptorum et est intra annum 'quadrupli, post annum simpli. quae actio utilis est, 'etiamsi quis unam rem licet minimam rapuerit.' quadruplum autem non totum poena est et extra poenam rei persecutio, sicut in actione furti manifesti diximus: sed in quadruplo inest et rei persecutio, ut poena tripli sit, sive comprehendatur raptor in ipso delicto sive non. ridiculum est enim levioris esse condicionis eum qui vi rapit, quam qui clam amovet. 1 Quia tamen ita competit haec actio, si dolo malo quisque rapuerit: qui aliquo errore inductus suam rem esse et imprudens iuris eo animo rapuit, quasi domino liceat rem suam etiam per vim auferre possessoribus, absolvi debet. cui scilicet conveniens est nec furti teneri eum, qui eodem hoc animo rapuit. sed ne, dum talia excogitentur, inveniatur via, per quam raptores impune suam exerceant avaritiam: melius divalibus constitutionibus pro hac parte prospectum est, ut nemini liceat vi rapere rem mobilem vel se moventem, licet suam eandem rem existimet: sed si quis contra statuta fecerit, rei quidem suae dominio cadere, sin autem aliena sit, post restitutionem etiam aestimationem eiusdem rei praestare. quod non solum in mobilibus rebus, quae rapi possunt, constitutiones optinere censuerunt, sed etiam in invasionibus, quae circa res soli fiunt, ut ex hac causa 2 omni rapina homines abstineant. "In hac actione non utique exspectatur rem in bonis actoris esse: nam sive in bonis sit sive non sit, si tamen ex bonis sit, locum haec actio habebit. quare sive commodata sive locata sive etiam pignerata sive deposita sit apud Titium sic, ut intersit eius eam non auferri, veluti si in re deposita culpam quoque promisit, sive bona fide possideat, sive usum fructum in ea quis habeat vel quod aliud ius, ut intersit eius non rapi: dicendum est competere ei hanc actionem, ut non dominium accipiat, sed illud solum, quod ex bonis eius qui rapinam passus est, id est quod ex substantia eius ablatum esse proponatur. et generaliter dicendum est, ex quibus causis furti actio competit in re clam facta, ex isdem causis omnes habere hanc actionem.

4

III'

DE LEGE AQUILIA

''Damni iniuriae actio constituitur per legem Aquiliam. cuius primo capite cautum est, ut si quis ho'minem alienum alienamve quadrupedem quae pecu'dum numero sit iniuria occiderit, quanti ea res in eo anno plurimi fuit, tantum domino dare damne1 'tur. Quod autem non praecise de quadrupede, sed de ea tantum quae pecudum numero est cavetur, eo pertinet, ut neque de feris bestiis neque de canibus cautum esse intellegamus, sed de his tantum, quae proprie pasci dicuntur, quales sunt equi muli asini boves oves caprae. de suibus quoque idem placuit: nam et sues pecorum appellatione continentur, quia et hi gregatim pascuntur: sic denique et Homerus in Odyssea ait, sicut Aelius Marcianus in suis institutionibus 10 refert:

[blocks in formation]

tur, utique si aliter periculum effugere non potest. 3 Ac ne is quidem hac lege tenetur, qui casu occidit, si modo culpa eius nulla invenitur: nam alioquin non minus ex dolo quam ex culpa quisque hac 4 lege tenetur. Itaque si quis, dum iaculis ludit vel exercitatur, transeuntem servum tuum traiecerit, distinguitur. nam si id a milite quidem 12 in campo eoque, ubi solitum est exercitari, admissum est, nulla culpa eius intellegitur: si alius tale quid admisit, culpae reus est. idem iuris est de milite, si is in alio loco, quam qui exercitandis militibus destinatus 5 est, id admisit. Item si putator ex arbore deiecto ramo servum tuum transeuntem occiderit, si prope viam publicam aut vicinalem id factum est neque praeclamavit, ut casus evitari possit, culpae reus est: si praeclamavit neque ille curavit cavere, extra culpam est putator. aeque extra culpam esse intellegitur, si seorsum a via forte vel in medio fundo caedebat, licet non praeclamavit, quia 6 eo loco nulli extraneo ius fuerat versandi. Praeterea si medicus, qui servum tuum secuit, dereliquerit curationem atque ob id mortuus fuerit servus, i culpae reus est. Imperitia quoque culpae adnumeratur, veluti si medicus ideo servum tuum occiderit, quod eum male secuerit aut perperam ei 8 medicamentum dederit. Impetu quoque mularum, quas mulio propter imperitiam retinere non potuerit, si servus tuus oppressus fuerit, culpae reus est mulio. sed et si propter infirmitatem retinere eas non potuerit, cum alius firmior retinere potuisset, aeque culpae tenetur. eadem placuerunt de eo quoque, qui, cum equo veheretur, impetum eius aut propter infirmitatem aut propter imperitiam suam retinere non 9 potuerit. His autem verbis legis 'quanti id 13 in 'eo anno plurimi fuerit' illa sententia exprimitur, ut si quis hominem tuum, qui hodie claudus aut luscus aut mancus erit, occiderit, qui in eo anno integer aut pretiosus fuerit, non tanti teneatur, quanti is hodie erit, sed quanti in eo anno plurimi fuerit. qua ratione creditum est poenalem esse huius legis actionem, quia non solum tanti quisque obligatur, quantum damni dederit, sed aliquando longe pluris: ideoque constat in heredem eam actionem non transire, quae transitura fuisset, si ultra damnum numquam 10 lis aestimaretur. Illud non ex verbis legis, sed ex interpretatione placuit non solum perempti corporis aestimationem habendam esse secundum ea quae diximus, sed eo amplius quidquid praeterea perempto eo corpore damni vobis adlatum fuerit, veluti si servum tuum heredem ab aliquo institutum ante quis occiderit, quam is iussu tuo adiret: nam hereditatis quoque amissae rationem esse habendam constat. item si ex pari mularum unam vel ex quadriga equorum unum occiderit, vel ex comoedis unus servus fuerit occisus: non solum occisi fit aestimatio, sed eo amplius id quoque computatur, quanto depretiati 11 sunt qui supersunt. Liberum est autem eí, cuius servus fuerit occisus, et privato iudicio legis Aquiliae damnum persequi et capitalis criminis eum reum facere.

13

12 Caput secundum legis Aquiliae in usu non est. 15'Capite tertio de omni cetero damno cavetur. Itaque si quis servum vel eam quadrupedem quae pe'cudum numero est vulneraverit, sive eam quadru'pedem quae pecudum numero non est, veluti canem 'aut feram bestiam, vulneraverit aut occiderit, hoc 'capite actio constituitur. in ceteris quoque omnibus 'animalibus, item in omnibus rebus quae anima ca'rent damnum iniuria datum hac parte vindicatur. si quid enim ustum aut ruptum aut fractum fuerit, actio ex hoc capite constituitur: quamquam poterit 'sola rupti appellatio in omnes istas causas sufficere:

3, 210 (9) Od. 13, 407 sq. (10) Dig. 32, 65, 4 (11) id est: invenies eum apud sues sedentem. hae vero pascuntur ad Coracis clivum et apud fontem Arethusam (12) quidem] dett., qui libri (13) id] APO, om. B (14) damni] P, d. quid ABC (15) Gai. 3, 217

'ruptum enim intellegitur, quod quoquo1 modo corrup'tum est. unde non solum usta aut fracta, sed etiam 'scissa et collisa et effusa et quoquo modo peremptaat'que deteriora facta hoc verbo continentur: denique responsum est, si quis in alienum vinum aut oleum id immiserit, quo naturalis bonitas vini vel olei cor14 rumperetur, ex hac parte legis eum teneri. Illud palam est, sicut ex primo capite ita demum quisque tenetur, si dolo aut culpa eius homo aut quadrupes occisus occisave fuerit, ita ex hoc capite ex dolo aut culpa de cetero damno quemque teneri. hoc tamen capite non quanti in eo anno, sed quanti in diebus 'triginta proximis res fuerit, obligatur is qui damnum 15 dederit. Ac ne plurimi quidem verbum adicitur. 'sed Sabino recte placuit perinde habendam aestimationem, ac si etiam hac parte plurimi verbum ad'iectum fuisset: nam plebem Romanam, quae Aquilio 'tribuno rogante hanc legem tulit, contentam fuisse, 'quod prima parte eo verbo usa est.

16 Ceterum placuit ita demum ex hac lege actio'nem esse, si quis praecipue corpore suo damnum dederit. ideoque in eum, qui alio modo damnum 'dederit, utiles actiones dari solent: veluti si quis 'hominem alienum aut pecus ita incluserit, ut fame 'necaretur, aut iumentum tam vehementer egerit, ut 'rumperetur, aut pecus in tantum exagitaverit, ut praecipitaretur, aut si quis alieno servo persuaserit, ut in arborem ascenderet vel in puteum descenderet, 'et is ascendendo vel descendendo aut mortuus fuerit 'aut aliqua parte corporis laesus erit', utilis in eum actio datur. sed si quis alienum servum de ponte 'aut ripa in flumen deiecerit et is suffocatus fuerit, 'eo quod proiecerit corpore suo damnum dedisse non 'difficiliter intellegi poterit ideoque ipsa lege Aquilia tenetur. sed si non corpore damnum fuerit datum neque corpus laesum fuerit, sed alio modo damnum alicui contigit, cum non sufficit neque directa neque utilis Aquilia, placuit eum qui obnoxius fuerit in factum actione teneri: veluti si quis misericordia ductus alienum servum compeditum solverit, ut fugeret.

[blocks in formation]

'Generaliter iniuria dicitur omne quod non iure fit: specialiter alias contumelia, quae à contemnendo dicta est, quam Graeci vßow appellant, alias culpa, quam Graeci adixnua dicunt, sicut in lege Aquilia damnum iniuria accipitur, alias iniquitas et iniustitia, quam Graeci adınlar vocant. cum enim praetor vel fudex non iure contra quem pronuntiat, iniuriam ac1 cepisse dicitur. Iniuria autem committitur non 'solum, cum quis pugno puta aut fustibus caesus vel 'etiam verberatus erit, sed etiam si cui convicium 'factum fuerit, sive cuius bona quasi debitoris' pos'sessa fuerint ab eo, qui intellegebat nihil eum sibi 'debere, vel si quis ad infamiam alicuius libellum aut 'carmen scripserit' composuerit ediderit dolove malo fecerit, quo quid eorum fieret, 'sive quis matrem fa'milias aut praetextatum praetextatamve adsectatus 'fuerit, sive cuius pudicitia attemptata esse dicetur: et 'denique aliis pluribus modis admitti iniuriam mani2 'festum est. Patitur autem quis iniuriam non so'lum per semet ipsum, sed etiam per liberos suos 'quos in potestate habet: item per uxorem suam, id 'enim magis praevaluit. itaque si filiae alicuius, quae Titio nupta est, iniuriam feceris, non solum filiae 'nomine tecum iniuriarum agi potest, sed etiam pa'tris quoque et mariti nomine. contra autem, si viro iniuria facta sit, uxor iniuriarum agere non potest: defendi enim uxores a viris, non viros ab uxoribus

(1) quod quoquo] A'C', quod quo Au▲be, quo Ba, quoquo BoCoP (2) Gai. 3, 218. 219 (3) aut peous in... praecip.] BCPO, om. A Gai.

aequum est. sed et socer nurus nomine, cuius vir in potestate est, iniuriarum agere potest. 'Servis 'autem ipsis quidem nulla iniuria fieri intellegitur, 'sed domino per eos fieri videtur: non tamen isdem 'modis, quibus etiam per liberos et uxores, sed ita 'cum quid atrocius commissum fuerit et quod aperte 'ad contumeliam domini respicit. veluti si quis alie'num servum verberaverit, et in hunc casum actio proponitur: at si quis servo convicium fecerit vel pugno eum percusserit, nulla in eum actio domino 4 competit. Si communi servo iniuria facta sit, aequum est non pro ea parte, qua dominus quisque est, aestimationem iniuriae fieri, sed ex dominorum 5 persona, quia ipsis fit iniuria. Quodsi usus fructus in servo Titii est, proprietas Maevii est, magis Maevio 6 iniuria fieri intellegitur. Sed si libero, qui tibi bona fide servit, iniuria facta sit, nulla tibi actio dabitur, sed suo nomine is experiri poterit: nisi in contumeliam tuam pulsatus sit, tunc enim competit et tibi iniuriarum actio. "idem ergo est et in servo alieno bona fide tibi serviente, ut totiens admittatur iniuriarum actio, quotiens in tuam contumeliam iniuria ei facta sit.

11

7 10 'Poena autem iniuriarum ex lege duodecim 'tabularum propter membrum quidem ruptum talio 'erat: propter os vero fractum nummariae poenae 'erant constitutae quasi in magna veterum pauper'tate. sed postea praetores permittebant ipsis qui 'iniuriam passi sunt eam aestimare, ut iudex vel tanti 'condemnet, quanti iniuriam passus aestimaverit, vel minoris, prout ei visum fuerit. sed poena quidem iniuriae, quae ex lege duodecim tabularum introducta est, in desuetudinem abiit: quam autem praetores introduxerunt, quae etiam honoraria appellatur, in iudiciis frequentatur. nam secundum gradum dignitatis vitaeque honestatem crescit aut minuitur aestimatio iniuriae: qui gradus condemnationis et in servili persona non immerito servatur, ut aliud in servo actore, aliud in medii actus homine, aliud in vilis8 simo vel compedito constituatur. Sed et lex Cornelia de iniuriis loquitur et iniuriarum actionem introduxit. quae competit ob eam rem, quod se pulsatum quis verberatumve domumve suam vi introitum esse dicat. domum autem accipimus, sive in propria domo quis habitat sive in conducta vel gratis sive 9 hospitio receptus sit. 12'Atrox iniuria aestimatur 'vel ex facto, veluti si quis ab aliquo vulneratus fue'rit vel fustibus caesus: vel ex loco, veluti si cui in 'theatro vel in foro vel in conspectu praetoris iniuria 'facta sit: vel ex persona, veluti si magistratus in'iuriam passus fuerit, vel si senatori ab humili in'iuria facta sit, aut parenti patronoque fiat a liberis vel libertis: aliter enim senatoris et parentis patronique, aliter extranei et humilis personae iniuría aestimatur. nonnumquam et locus vulneris atrocem iniuriam facit, veluti si in oculo quis percussus sit 19.

14

parvi autem refert, utrum patri familias an filio familias talis iniuria facta sit: nam et haec atrox 10 aestimabitur. In summa sciendum est de omni iniuria eum qui passus est posse vel criminaliter agere vel civiliter. et si quidem civiliter agatur, aestimatione facta secundum quod dictum est poena imponitur. sin autem criminaliter, officio iudicis extraordinaria poena reo irrogatur: hoc videlicet observando, quod Zenoniana constitutio 15 introduxit, ut viri illustres quique supra eos sunt et per procuratores possint actionem iniuriarum criminaliter vel persequi vel suscipere secundum eius tenorem, qui ex ipsa manifestius apparet. Non solum autem is iniuriarum tenetur qui fecit iniuriam, hoc est qui percussit: verum ille quoque continebitur, qui dolo

11

16

beret libri (8) Gai. 3, 222 (9) et] A'BPO, om. A*A* Gai. (9a) § 6 fin. similis Dig. 47, 10, 15, 48 (Ulp. l. 57 ad ed.) (10) Gai. 3, 223. 224 (11) os] PGai., ossum ABC (4) Cf. Gai. 3, 220..225 Dig. 47, 10 Cod. 9, 35 (12) Gai. 3, 225 (13) sic A, percussit BC (14) § 9 fin. simile Coll. l. Mos. 2,5 (Paul. l. sing. et tit. de iniuriis) similis Dig. 47, 10, 9, 2 (Ulp. l. 57 ad ed.) (15) Cod. 9, 35, 11 Gai. 3, 220. 221 (7) debitoriš] Gai., deb. qui nihil de- (16) § 11. 12 ex Dig. 47, 10, 11 pr. § 1 (Ulp. L' 57 ad ed.)

(5) pr. (6)

[merged small][ocr errors]

DE OBLIGATIONIBUS QUAE QUASI EX DELICTO NASCUNTUR.

'8i iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus videtur. sed quia neque ex contractu obligatus est et utique peccasse aliquid intellegitur, licet per imprudentiam: ideo videtur quasi ex maleficio teneri, et in quantum de ea re aequum religioni 1 iudicantis videbitur, poenam sustinebit. Item is, ex cuius cenaculo vel proprio ipsius vel conducto vel in quo gratis habitabat deiectum effusumve aliquid est, ita ut alicui noceretur, quasi ex maleficio obligatus intellegitur: ideo autem non proprie ex maleficio obligatus intellegitur, quia plerumque 10,145 ob alterius culpam tenetur aut servi aut liberi. cui similis est is, qui ea parte, qua vulgo iter fieri solet, id positum aut suspensum habet, quod potest, si ceciderit, alicui nocere: quo casu poena decem aureorum constituta est. de eo vero quod deiectum effusumve est dupli quanti damnum datum sit constituta est actio. ́ob hominem vero liberum occisum quinquaginta aureorum poena constituitur: si vero vivet nocitumque ei esse dicetur, quantum ob eam rem aequum iudici videtur, actio datur: iudex enim computare debet mercedes medicis praestitas ceteraque impendia, quae in curatione facta sunt, praeterea operarum, quibus caruit aut cariturus est ob 2 id quod inutilis factus est. Si filius familias seorsum a patre habitaverit et quid ex cenaculo eius deiectum effusumve sit, sive quid positum suspensumve habuerit, cuius casus periculosus est: Iuliano placuit in patrem nullam esse actionem, sed cum ipso filio agendum. quod et in filio familias 3 iudice observandum est, qui litem suam fecerit. Item exercitor navis aut cauponae aut stabuli de dolo® aut furto, quod in nave aut in caupona aut in stabulo factum erit, quasi ex maleficio teneri videtur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicuius eorum, quorum opera navem aut cauponam aut stabulum exerceret: cum enim neque ex contractu sit adversus eum constituta haec actio et aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri videtur. in his autem casibus in factum actio competit, quae heredi quidem datur, adversus heredem autem non competit.

VI'

DE ACTIONIBUS.

Superest, ut de actionibus loquamur. actio autem nihil aliud est, quam ius persequendi iudicio quod sibi debetur.

1 Omnium actionum, quibus inter aliquos apud iudices arbitrosve de quaque re' quaeritur, summa divisio in duo genera deducitur: aut enim in rem sunt aut in personam. namque agit unusquisque aut cum eo, qui ei obligatus est vel ex contractu vel ex maleficio, quo casu proditae actiones in personam sunt, per quas intendit adversarium ei" dare aut 10 dare facere oportere et aliis quibusdam modis: aut cum eo agit, qui nullo iure eí obligatus est, movet tamen alicui de aliqua re controversiam. quo casu proditae actiones in rem sunt. veluti si rem corporalem possideat quis, quam Titius suam esse affirmet,

(1) Cf. Dig. 9,3; 4, 9; 47, 5 (2) pr. § 1 in. ex Gaiï L 3 rer. cott. (Dig. 44, 7, 5, 4. 5; 50, 13, 6) (3) ei] P, om. BC (4) medicis om. B (5) $2.3 ex Gaio LL. (Dig. 44, 7, 5, 5. 6) (6) dolo] libri cum ✪, damno Dig. (7) Cf. Gai. 4, 1..74 (8) pr. fin. similis Dig. 44, 7, 51

et possessor dominum se esse dicat: nam si Titius 2 suam esse intendat, in rem actio est. Aeque si agat ius sibi esse fundo forte vel aedibus utendi fruendi vel per fundum vicini eundi agendi vel ex fundo vicini aquam ducendi, in rem actio est. eiusdem generis est actio de iure praediorum urbanorum, veluti si agat ius sibi esse altius aedes suas tollendi prospiciendive vel proiciendi aliquid vel immittendi in vicini aedes. contra quoque de usu fructu et de servitutibus praediorum rusticorum, item praediorum urbanorum invicem quoque proditae sunt actiones, ut quis intendat ius non esse adversario utendi fruendi, eundi agendi aquamve ducendi, item altius tollendi prospiciendi proiciendi immittendi: istae quoque actiones in rem sunt, sed negativae. quod genus actionis in controversiis rerum corporalium proditum non est: nam in his is agit qui non possidet: ei vero qui possidet non est actio prodita, per quam neget rem actoris esse. sane uno casu qui possidet nihilo minus actoris partes optinet, sicut in latioribus digestorum libris opportunius apparebit. 3 Sed istae quidem actiones, quarum mentionem habuimus, et si quae sunt similes, ex legitimis et civilibus causis descendunt. aliae autem sunt, quas praetor ex sua iurisdictione comparatas habet tam in rem quam in personam, quas et ipsas necessarium est exemplis ostendere. ecce plerumque ita permittit in rem agere, ut vel actor diceret se quasi usu cepisse, quod usu non ceperit, vel ex diverso possessor 12 diceret adversarium suum usu non cepisse quod 4 usu ceperit. Namque si cui ex iusta causa res aliqua tradita fuerit, veluti ex causa emptionis aut donationis aut dotis aut legatorum, necdum eius rei dominus effectus est, si eius rei casu possessionem amiserit, nullam habet directam in rem actionem ad eam rem persequendam: quippe ita proditae sunt iure civili actiones, ut quis dominium suum vindicet. sed quia sane durum erat eo casu deficere actionem, inventa est a praetore actio, in qua dicit is, qui pos sessionem amisit, eam rem se usu cepisse et ita vin dicat suam esse. quae actio Publicíana appellatur, quoniam primum a Publicio praetore in edicto pro5 posita est. Rursus ex diverso si quis, cum rei publicae causa abesset vel in hostium potestate esset, rem eius qui in civitate esset usu ceperit, permittitur domino, si possessor rei publicae causa abesse desierit, tunc intra annum rescissa usucapione eam petere, id est ita petere, ut dicat possessorem usu non cepisse et ob id suam esse rem. quod genus actionis et aliis quibusdam 13 simili aequitate motus praetor_accommodat, sicut ex latiore digestorum seu quis in fraudem creditorum rem suam alicui tradi6 pandectarum volumine intellegere licet. Item si derit, bonis eius a creditoribus ex sententia praesidis possessis permittitur ipsis creditoribus rescissa traditione eam rem petere, id est dicere eam rem traditam non esse et ob id in bonis debitoris mansisse. 7 Item Serviana et quasi Serviana, quae etiam hypothecaria vocatur, ex ipsius praetoris iurisdictione substantiam capit. Serviana autem experitur quis de rebus coloni, quae pignoris iure pro mercedibus fundi ei tenentur: quasi Serviana autem qua 14 creditores pignora hypothecasve persequuntur. inter pignus autem et hypothecam quantum ad actionem hypothecariam nihil interest: nam de qua re inter creditorem et debitorem convenerit, ut sit pro debito obligata, utraque hac appellatione continetur. sed in aliis differentia est: nam pignoris appellatione eam proprie contineri dicimus, quae simul etiam traditur creditori, maxime si mobilis sit: at eam, quae sine traditione nuda conventione tenetur, proprie hypothecae 8 appellatione contineri dicimus. In personam quo

(Cels. l. 3 dig.) (9) quaque re] CPa, qua B (94) scr. sibi (10) dare aut] BC, om. EO (11) is om. B (12) possessor del. (Bachovius) collato (13) quíbusdam et aliis libri (14) qua del,

que actiones ex sua iurisdictione propositas habet praetor. veluti de pecunia constituta, cui similis videbatur recepticia: sed ex nostra constitutione', cum et, si quid plenius habebat, hoc in pecuniam constitutam transfusum est, ea quasi supervacua iussa est cum sua auctoritate a nostris legibus recedere. item praetor proposuit de peculio servorum filiorumque familias et ex qua quaeritur, an actor iura9 verit, et alias complures. De pecunia autem constituta cum omnibus agitur, quicumque vel pro se vel pro alio soluturos se constituerint, nulla scilicet stipulatione interposita. nam alioquin si stipulanti pro10 miserint, iure civili tenentur. Actiones 3 autem de peculio ideo adversus patrem dominumve comparavit praetor, quia licet ex contractu filiorum servorumve ipso iure non teneantur, aequum tamen esset peculio tenus, quod veluti patrimonium est filiorum 11 filiarumque, item servorum, condemnari eos. Item si quis postulante adversario iuraverit deberi sibi pecuniam quam peteret, neque ei solvatur, iustissime accommodat ei talem actionem, per quam non illud quaeritur, an ei pecunia debeatur, sed an iuraverit. 12 Poenales quoque actiones bene multas ex sua iurisdictione introduxit: veluti adversus eum qui quid ex albo eius corrupisset: et in eum qui patronum vel parentem in ius vocasset, cum id non impetrasset:"item adversus eum, qui vi exemerit eum quí in ius vocaretur, cuiusve dolo alius exemerit: et alias in13 numerabiles. Praeiudiciales actiones in rem esse videntur, quales sunt, per quas quaeritur, an aliquis liber vel an libertus sit, vel de partu agnoscendo. ex quibus fere una illa legitimam causam habet, per quam quaeritur, an aliquis liber sit: ceterae ex ipsius 14 praetoris iurisdictione substantiam capiunt. 'itaque discretis actionibus certum est non posse 'actorem rem suam ita ab aliquo petere 'si paret eum "dare oportere': nec enim quod actoris est id ei dari 'oportet, quia scilicet dari cuiquam id intellegitur, quod ita datur, ut eius fiat, nec res quae iam actoris est magis eius fieri potest. plane odio furum, 'quo magis pluribus actionibus teneantur, effectum 'est, ut extra poenam dupli aut quadrupli rei recipiendae nomine fures etiam hac actione teneantur si paret eos dare oportere', quamvis sit adversus eos etiam haec in rem actio, per quam rem suam 15 'quis esse petit. Appellamus autem in rem qui'dem actiones vindicationes: in personam vero actio'nes, quibus dare facere oportere intenditur, con'dictiones. condicere enim est denuntiare prisca lin'gua: nunc vero abusive dicimus condictionem actio'nem in personam esse, qua actor intendit dari sibi 'oportere: nulla enim hoc tempore eo nomine denun'tiatio fit.'

'Sic

16 Sequens illa divisio est, quod quaedam actiones rei persequendae gratia comparatae sunt, quaedam poenae persequendae, quaedam mixtae sunt. 17 Rei persequendae causa comparatae sunt omnes in rem actiones. earum vero actionum, quae in personam sunt, hae quidem quae ex contractu nascuntur fere omnes rei persequendae causa comparatae videntur: veluti quibus mutuam pecuniam vel in stipulatum deductam petit actor, item commodati, depositi, mandati, pro socio, ex empto vendito, locato conducto. plane si depositi agetur eo nomine, quod tumultus incendii ruinae naufragii causa depositum sit, in duplum actionem praetor reddit, si modo cum ipso apud quem depositum sit aut cum herede eius ex dolo ipsius agitur: quo casu mixta est actio. 18 Ex maleficiis vero proditae actiones aliae tantum poenae persequendae causa comparatae sunt, aliae tam poenae quam rei persequendae et ob id mixtae sunt. poenam tantum persequitur quis actione furti: sive enim manifesti agatur quadrupli sive nec

(1) Cod. 4, 18, 2 (2) et] P, om. BE (3) τὴν δὲ de peculio ἀγωγήν Θ (4) bene] W, pene B, praetor bene PEW (5) Gai. 4, 4. 5. 18 (6) quadruplum BPE (7) tantum libri (8) plurimi] pl. et magni pretii libri

6

manifesti dupli, de sola poena agitur: nam ipsam rem propria actione persequitur quis, id est suam esse petens, sive fur ipse eam rem possideat, sive alius quilibet: eo amplius adversus furem etiam con19 dictio est rei. Vi autem bonorum raptorum actio mixta est, quia in quadruplo rei persecutio continetur, poena autem tripli est. sed et legis Aquiliae actio de damno mixta est, non solum si adversus infitiantem in duplum agatur, sed interdum et si in simplum quisque agit. veluti si quis hominem claudum aut luscum occiderit, qui in eo anno integer et magni pretii fuerit: tanti enim damnatur, quanti is homo in eo anno plurimi fuerit, secundum iam traditam divisionem. item mixta est actio contra eos, qui relicta sacrosanctis ecclesiis vel aliis venerabilibus locis legati vel fideicommissi nomine dare distulerint usque adeo, ut etiam in iudicium vocarentur: tunc etenim et ipsam rem vel pecuniam quae relicta est dare compelluntur et aliud tantum pro poena, et ideo in duplum eius fit condemnatio.

20 Quaedam actiones mixtam causam optinere videntur tam in rem quam in personam. qualis est familiae erciscundae actio, quae competit coheredibus de dividenda hereditate: item communi dividundo, quae inter eos redditur, inter quos aliquid commune est, ut id dividatur: item finíum regundorum, quae inter eos agitur qui confines agros habent. in quibus tribus iudiciis permittitur iudici rem alicui ex litigatoribus ex bono et aequo adiudicare et, si unius pars praegravari videbitur, eum invicem certa pecunia alteri condemnare.

10

21 Omnes autem actiones vel in simplum conceptae sunt vel in duplum vel in triplum vel in qua 22 druplum: ulterius autem nulla actio extenditur. In simplum agitur veluti ex stipulatione, ex mutui datione, ex empto vendito, locato conducto, mandato 23 et denique ex aliis compluribus causis. In duplum agimus veluti furti nec manifesti, damni iniuriae ex lege Aquilia, depositi ex quibusdam casibus: item servi corrupti, quae competit in eum, cuius hortatu consiliove servus alienus fugerit aut contumax adversus dominum factus est aut luxuriose vivere coeperit aut denique quolibet modo deterior factus sit (in qua actione etiam earum rerum, quas fugiendo servus abstulit, aestimatio deducitur): ítem ex legato, quod venerabilibus locis relictum est, se24 cundum ea quae supra diximus 10. Tripli vero, cum quidam maiorem verae aestimationis quantitatem in libello conventionis inseruit, ut ex hac causa viatores, id est exsecutores litium, ampliorem summam sportularum nomine exegerint: tunc enim quod propter eorum causam damnum passus fuerit reus, id triplum ab actore consequetur, ut in hoc triplo et simplum, in quo damnum passus est, connumeretur. quod nostra constitutio " induxit, quae in nostro codice fulget, ex qua 12 dubio procul est ex lege con25 dicticiam 13 emanare. Quadrupli veluti furti manifesti, item de eo, quod metus causa factum sit, deque ea pecunia, quae in hoc data sit, ut is cui datur calumniae causa negotium alicui faceret vel non faceret: item ex lege condicticia a nostra constitutione oritur, in quadruplum condemnationem imponens his exsecutoribus litium, qui contra nostrae constitutio26 nis 14 normam a reis quicquam exegerint. Sed furti quidem nec manifesti actio et servi corrupti a ceteris, de quibus simul locuti sumus, eo differt, quod hae actiones omnimodo dupli sunt: at illae, id est damni iniuriae ex lege Aquilia et interdum depositi, infitiatione duplicantur, in confitentem autem in simplum dantur: sed illa, quae de his competit, quae relicta venerabilibus locis sunt, non solum infitiatione duplicatur 15, sed et si distulerit relicti solutionem, usque quo iussu magistratuum nostrorum convenia

(9) commune] PE, ex quacumque causa comm. B cum (10) § 19 (10) quod] id quod libri (11) Cod. 3, 10, 2 (12) ex qua] BW cum, quam PE (13) condicticia libri (14) Cod. 3, 2, 5 (15) sic P, duplicantur BE

« PreviousContinue »