Page images
PDF
EPUB

ministratione teneri, sed etiam in eos qui satisdationes accipiunt subsidiariam actionem esse, quae ultimum eis praesidium possit afferre. subsidiaria autem actio datur in eos, qui vel omnino a tutoribus vel curatoribus satisdari non curaverint aut non idonee passi essent caveri. quae quidem tam ex prudentium responsis quam ex constitutionibus impe3 rialibus et in heredes eorum extenditur. Quibus constitutionibus et illud exprimitur, ut, nisi caveant tutores vel curatores, pignoribus captis coerceantur. 4 Neque autem praefectus urbis neque praetor neque praeses provinciae neque quis alius cui tutores dandi ius est hac actione tenebitur, sed hi tantummodo qui satisdationem exigere solent.

XXV

DE EXCUSATIONIBUS.

Excusantur autem tutores vel curatores variis ex causis: plerumque autem propter liberos, sive in potestate sint sive emancipati. si enim tres liberos quis superstites Romae habeat vel in Italia quattuor vel in provinciis quinque, a tutela vel cura possunt excusari exemplo ceterorum munerum: nam et tutelam et curam placuit publicum munus esse. sed adoptivi liberi non prosunt, in adoptionem autem dati naturali patri prosunt. item nepotes ex filio prosunt, ut in locum patris succedant, ex filia non prosunt. filii autem superstites tantum ad tutelae vel curae muneris excusationem prosunt, defuncti non prosunt. sed si in bello amissi sunt, quaesitum est, an prosint. et constat eos solos prodesse qui in acie amittuntur: bi enim, quia pro re publica ceciderunt, in perpe1 tuum per gloriam vivere intelleguntur. Item divus Marcus in semestribus rescripsit eum, qui res fisci administrat, a tutela vel cura quamdiu administrat 2 excusari posse. Item qui rei publicae causa absunt, a tutela et cura excusantur. sed et si fuerunt tutores vel curatores, deinde rei publicae causa abesse coeperunt, a tutela et cura excusantur, quatenus rei publicae causa absunt, et interea curator loco eorum datur. qui si reversi fuerint, recipiunt onus tutelae nec anni habent vacationem, ut Papinianus responsorum libro quinto scripsit: nam hoc spatium 3 habent ad novas tutelas vocati. Et qui potestatem aliquam habent, excusare se possunt, ut divus Marcus rescripsit, sed coeptam tutelam deserere non 4 possunt. Item propter litem, quam cum pupillo vel adulto tutor vel curator habet, excusare se nemo potest: nisi forte de omnibus bonis vel hereditate

controversia sit. Item tria onera tutelae non affectatae vel curae praestant vacationem, quamdiu administrantur: ut tamen plurium pupillorum tutela vel cura eorundem bonorum, veluti fratrum, pro una 6 computetur. Sed et propter paupertatem excusationem tribui tam divi fratres quam per se divus Marcus rescripsit, si quis imparem se oneri iniuncto 7 possit docere. Item propter adversam valetudinem, propter quam nec suis quidem negotiis interesse 8 potest, excusatio locum habet. Similiter eum qui litteras nesciret excusandum esse divus Pius rescripsit: quamvis et imperiti litterarum possunt ad 9 administrationem negotiorum sufficere. Item si propter inimicitiam aliquem testamento tutorem pater dederit, hoc ipsum praestat ei excusationem: sicut per contrarium non excusantur, qui se tutelam patri 10 pupillorum administraturos promiserunt.. Non esse autem admittendam excusationem eius, qui hoc

[ocr errors]

(1) sic T, satisdationem Be (2) Cf. Dig. 27, 1 Cod. 5, 62..69 (3) et] Te, vel B (4) sic Te, causam assumunt B, causa ab...unt 7 (4) § 4 ex Marciani l. 2 inst. (Dig. 27, 1, 21 pr.) (5) sic B, inimicitias T (6) sie T, inimicitias B (7) sic TO, pupilli vel adulti B (8) sic BO, a tut. vel cura T (9) sic T, exousari B (10) sie, si qui B, is qui 7 (11) Cod. 5, 30, 5 (12) sic P, oui constitutioni BE (18) sic PE', onus B, in unius Ea (14) id] PEO, Inst.

7

solo utitur, quod ignotus patri pupillorum sit, divi 11 fratres rescripserunt. Inimicitiae, quas quis cum patre pupillorum vel adultorum exercuit, si capitales fuerunt nec reconciliatio intervenit, a tu 12 tela solent excusare. Item si quis 10 status controversiam a pupillorum patre passus est, excu13 satur a tutela. Item maior septuaginta annis a tutela vel cura se potest excusare. minores autem viginti et quinque annis olim quidem excusabantur: a nostra autem constitutione "prohibentur ad tutelam vel curam adspirare, adeo ut nec excusatione opus fiat. qua constitutione cavetur, ut nec pupillus ad legitimam tutelam vocetur nec adultus: cum erat incivile eos, qui alieno auxilio in rebus suis administrandis egere noscuntur et sub aliis reguntur, 14 aliorum tutelam vel curam subire. Idem et in milite observandum est, ut nec volens ad tutelae mu15 nus 19 admittatur. Item Romae grammatici rhetores et medici et qui in patria sua id 14 exercent et intra numerum sunt, a tutela vel cura habent vacationem.

16

13

12

Qui autem se vult excusare, si plures habeat excusationes et de quibusdam non probaverit, aliis uti intra tempora non prohibetur. qui excusare se volunt, non appellant: sed intra dies quinquaginta continuos, ex quo cognoverunt, excusare se debent (cuiuscumque generis sunt, id est qualitercumque dati fuerint tutores), si intra centesimum lapidem sunt ab eo loco, ubi tutores dati sunt: si vero ultra centesimum habitant, dinumeratione facta viginti milium diurnorum et amplius triginta dierum. quod tamen, ut 17 Scaevola dicebat, sic debet computari, ne minus 17 sint quam quinquaginta dies. Datus autem tutor 18 ad universum patrimonium datus esse creditur. Qui tutelam alicuius gessit, invitus curator eiusdem fieri non compellitur, in tantum ut, licet pater, qui testamento tutorem dederit, adiecit se eundem curatorem dare, tamen invitum eum curam suscipere non cogendum divi Severus et Antoninus rescripserunt. 19 Idem rescripserunt 18 maritum uxori suae curatorem datum excusare se posse, licet se immisceat. 20 Si quis autem falsis allegationibus excusationem tutelae meruit, non est liberatus onere tutelae.

XXVI 19

DE SUSPECTIS TUTORIBUS ET CURATORIBUS. 20 Sciendum est suspecti crimen e lege duodecim 1 tabularum descendere. Datum est autem ius removendi suspectos tutores Romae praetori et in pro2 vinciis praesidibus earum et legato proconsulis. Ostendimus, qui possunt de suspecto cognoscere: nunc videamus, qui suspecti fieri possunt. Et quidem omnes tutores possunt, sive testamentarii sint sive non, sed 21 alterius generis tutores. quare et si legitimus sit tutor, accusari poterit. quid si patronus? adhuc idem erit dicendum: dummodo meminerimus famae patroni parcendum, licet ut suspectus remotus 3 fuerit. Consequens est, ut videamus, qui possint suspectos postulare. et sciendum est quasi publicam esse hanc actionem, hoc est omnibus patere. quin immo et mulieres admittuntur ex rescripto divorum Severi et Antonini, sed 23 hae solae, quae pietatis necessitudine ductae ad hoc procedunt, ut puta mater: nutrix quoque et avia possunt, potest et soror: sed et si qua mulier fuerit, cuius praetor perpensam pietatem intellexerit non sexus verecundiam egredientis, sed pietate productam 25 non continere iniuriam 4 pupillorum, admittit eam ad accusationem. Im

artem B

24

(15) §16 in ex Marciani L. 2 inst. (Dig. 27, 1, 21, 1) (16) qui PE, qui enim B (17) ut om. B (18) idem rescr. om. B

(19) Cf. Dig. 26, 10 Cod. 5, 43 26, 10, 1, 2.7 (Ulp. 1. 35 ad ed.) sint Dig., om. E (22) quid] B' (23) sed] P Dig. e, sed et BT (25) sic P Dig., producta BT

(20) pr... § 8 ex Dig. (21) non sed] BP, n. s.

P

Dig., quod BaPa E (24) sic libri cum Dig.

2

puberes non possunt tutores suos suspectos postulare: puberes autem curatores suos ex consilio necessariorum suspectos possunt arguere: et ita divi 5 Severus et Antoninus rescripserunt. Suspectus est autem, qui non ex fide tutelam gerit, licet solvendo est, ut et Iulianus quoque scripsit. sed et ante, quam incipiat gerere tutelam tutor, posse eum quasi suspectum removeri idem Iulianus scripsit et

secundum eum constitutum est. Suspectus autem remotus, si quidem ob dolum, famosus est: si ob 7 culpam, non aeque. Si quis autem suspectus postulatur, quoad cognitio finiatur, interdicítur ei ad8 ministratio, ut Papiniano visum est. Sed si suspecti cognitio suscepta fuerit posteaque tutor vel 9 curator decesserit, extinguitur cognitio suspecti. Si quis tutor copiam sui non faciat, ut alimenta pupillo decernantur, cavetur epistula divorum Severi et Antonini', ut in possessionem bonorum eius pupillus

mittatur: et quae mora deteriora futura sunt, dato curatore distrahi iubentur. ergo ut suspectus remo10 veri poterit qui non praestat alimenta. Sed si quis praesens negat propter inopiam alimenta posse decerni, si hoc per mendacium dicat, remittendum eum esse ad praefectum urbis puniendum placuit, sicut ille remittitur, qui data pecunia ministerium 11 tutelae redemit. Libertus quoque, si fraudulenter gessisse tutelam filiorum vel nepotum patroni probetur, ad praefectum urbis remittitur puniendus. 12 Novissime sciendum est eos, qui fraudulenter tutelam vel curam administrant, etiamsi satis offerant removendos a tutela, quia satisdatio propositum tu. toris malevolum non mutat, sed diutius grassandi in 13 re familiari facultatem praestat. Suspectum enim eum putamus, qui moribus talis est, ut suspectus sit: enimvero tutor vel curator quamvis pauper est, fidebis tamen et diligens, removendus non est quasi suspectus.

I'

DE RERUM DIVISIONE.

LIBER SECUNDUS.

Superiore libro de iure personarum exposuimus: 'modo videamus de rebus. quae vel in nostro patri'monio vel extra nostrum patrimonium habentur ' 'quaedam enim naturali iure communia sunt omnium, quaedam publica, quaedam universitatis, quaedam nullius, pleraque singulorum, quae variis ex causis cuique adquiruntur, sicut ex subiectis apparebit.

1

Et quidem naturali iure communia sunt omnium haec: aer et aqua profluens et mare et per hoc litora maris. nemo igitur ad litus 10 maris accedere prohibetur, dum tamen villis et monumentis et aedificiis abstineat, quia non sunt iuris gentium, sicut et mare. 2 Flumina autem omnia et portus publica sunt: ideoque ius piscandi omnibus commune est in portu3 bus 10 fluminibusque. Est autem litus maris, quate4 nus hibernus fluctus maximus excurrit. "Riparum quoque usus publicus est iuris 11 gentium, sicut ipsius fluminis: itaque navem 12 ad eas appellere ", funes ex arboribus ibi natis religare, onus aliquid in his reponere cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen navigare. sed proprietas earum illorum 14 est, quorum praediis haerent 15: qua de causa arbores quo5 que in isdem natae eorundem sunt. Litorum quoque usus publicus iuris gentium est, sicut ipsius maris: et ob id quibuslibet liberum est casam ibi imponere, in qua se recipiant, sicut retia siccare et ex mare deducere. proprietas autem eorum potest intellegi nullius esse, sed eiusdem iuris esse, cuius et mare et quae subiacent mari, terra vel harena. 6 16 Universitatis sunt, non singulorum veluti quae in civitatibus sunt, ut theatra stadia et similia et si qua alia sunt communia civitatium.

Nullius autem sunt res sacrae et religiosae et sanctae: quod enim divini iuris est, id nullius in bo8 nis est. Sacra sunt, quae rite et per pontifices

(3) § 11

(1) sic, et om. libri (2) Cy. Dig 26, 10, 7, 2 ex Dig. 26 10, 2 (Ulp. l. 1 de omnib. trib.) (4) quia... praestat ar Dig. 26, 10, 6 (Callistr. 1. 4 de cogn.) (5) male voluntatis B (6) § 13 ex Dig. 26, 10, 8 (Ulp. l. 61 ad ed.) (7) Cf. Gai. 2, 1..11. 19..21. 41. 65..79. Dig. 1, 8. 41, 1

Gai. 2, 1 (9) pr. fin. § 1. 2 ex Marciani l. 3 inst. (Dig. 1.8.2-4) (10) sic ▲ Dig. O, litora BT (10a) sic AO, portu BT (11) 6 4.5 ex Gai. 1. 2 rer, cott. (Dig. 1, 8, 8) (11a) iure Dig. (12) sie A Dig. @, naves BT (13) sic A Dig. O, appli

deo consecrata sunt, veluti aedes sacrae et dona, quae rite ad ministerium dei dedicata sunt, quae etiam per nostram constitutionem " alienari et obligari prohibuimus, excepta causa redemptionis captivorum. si quis vero auctoritate sua quasi sacrum sibi constituerit, sacrum non est, sed profanum. locus autem, in quo sacrae aedes aedificatae sunt, etiam diruto aedificio adhuc sacer manet, ut et Papinianus 9 scripsit. 17 Religiosum locum unusquisque sua voluntate facit, dum mortuum infert in locum suum. in communem autem locum purum invito socio inferre non licet: in commune vero sepulcrum etiam invitis ceteris licet inferre. item si alienus usus fructus est, proprietarium placet nisi consentiente usufructuario locum religiosum non facere. in alienum locum concedente domino licet inferre: et licet postea ratum habuerit 19, quam illatus est mortuus, tamen 10 religiosus locus fit. 20'Sanctae quoque res, veluti 'muri et portae, quodammodo divini iuris sunt et 'ideo nullius in bonis sunt.' ideo autem muros sanctos dicimus, quia poena capitis constituta sit in eos, qui aliquid in muros deliquerint. ideo et legum eas partes, quibus poenas constituimus adversus eos qui contra leges fecerint, sanctiones vocamus.

11 21 Singulorum autem hominum multis modis res fiunt: quarundam enim rerum dominium nanciscimur iure naturali, quod, sicut diximus, appellatur ius gentium, quarundam iure civili. commodius est itaque a vetustiore iure incipere. palam est autem votustius esse naturale ius, quod cum ipso genere humano rerum natura prodidit: civilia enim iura tunc 'coeperunt ease, cum et civitates condi et magistra'tus creari et leges scribi coeperunt.

12 33 Ferae igitur bestiae et volucres et pisces, id est omnia animalia, quae in terra mari caelo nascuntur, simulatque ab aliquo capta fuerint, iure gentium statim illius esse incipiunt: quod enim ante nullius est, id naturali ratíone occupanti conceditur.

care BT (14) earum illorum] dett., eorum illorum ▲, ille rum eorum B, illaram eorum T, illorum Dig. (18) zie A Dig., adhaereat BT (18) $6 ex Marciani L3 inst. (Dig. 1, 8,6,1) (17) Cod. 1,2,21 (17) Dig. 18, 1, 73 pr. (18) ƒ 9 az Mare. Lo. (Dig. 1, 8, 6, 4) (10) nic ADig. non habuerit BT (10) Gei. 2, 8.9 (Dig. 1,8, 1 pr.) (21) § 11 in. simikis Dig. 41, 1, 1 pr. (Gai. 1. & rer. cett.) (22) ouse] T, om. AB (38) 12..17 ex Gai. 1. rer. cett. (Dig. 41, 1, 1. §. 5. 7 pr.) (24) sic A3 Ar Dig., oneloque A'BT

nec

nec interest, feras bestias et volucres utrum in suo fando quisque capiat, an in alieno: plane qui in alienum fundum ingreditur venandi aut aucupandi gratia, potest a domino, si is providerit, prohiberi ne ingrediatur. quidquid autem eorum ceperis, eo usque tuum esse intellegitur, donec tua custodia coercetur: cum vero evaserit custodiam tuam et in naturalem libertatem se receperit, tuum esse desinit et rursus occupantis fit. naturalem autem libertatem recipere intellegitur, cum vel oculos tuos effugerit vel ita sit in conspectu tuo, ut difficilis sit eius perse13 cutio. Illud quaesitum est, an, si fera bestia ita vulnerata sit, ut capi possit, statim tua esse intellegatur. quibusdam placuit statim tuam esse et eo usque tuam videri, donec eam persequaris', quodsi desieris persequi, desinere tuam esse et rursus fieri occupantis. alii non aliter putaverunt tuam esse, quam si ceperis. sed posteriorem sententiam nos confirmamus, quia multa accidere solent, ut eam non 14 capias. Apium quoque natura fera est. itaque quae in arbore tua consederint, antequam a te alveo includantur, non magis tuae esse intelleguntur, quam volucres, quae in tua arbore nidum fecerint: ideoque si alius eas incluserit, is earum dominus erit. favos quoque si quos hae fecerint, quilibet eximere potest. plane integra re si provideris ingredientem in fundum tuum, potes eum iure prohibere ne ingrediatur. examen, quod ex alveo tuo evolaverit, eo usque tuum esse intellegitur, donec in conspectu tuo est nec difficilis eius persecutio est: alioquin occupantis fit. 15 Pavonum et columbarum fera natura est. ad rem pertinet, quod ex consuetudine avolare 3 et revolare solent: nam et apes idem faciunt, quarum constat feram esse naturam: cervos quoque ita quidam mansuetos habent, ut in silvas ire et redire soleant, quorum et ipsorum feram esse naturam nemo negat. in his autem animalibus, quae ex consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est, ut eo usque tua esse intellegantur, donec animum revertendi habeant: nam si revertendi animum habere desierint, etiam tua esse desinunt et fiunt occupantium. revertendi autem animum videntur desinere habere, cum revertendi consuetudinem dese16 ruerint. Gallinarum et anserum non est fera natura idque ex eo possumus intellegere, quod aliae sunt gallinae, quas feras vocamus, item alii anseres, quos feros appellamus. ideoque si anseres tui aut gallinae tuae aliquo casu turbati turbataeve evolaverint, licet conspectum tuum effugerint, quocumque tamen loco sint, tui tuaeve esse intelleguntur: et qui lucrandi animo ea animalia retinet, furtum 17 committere intellegitur. Item ea, quae ex hostibus capimus, iure gentium statim nostra fiunt: adeo quidem, ut et liberi homines in servitutem nostram deducantur, qui tamen, si evaserint nostram potestatem et ad suos reversi fuerint, pristinum statum re18 cipiunt. Item lapilli gemmae et cetera, quae in Hitore inveniuntur, iure naturali statim inventoris 19 funt. Item ea, quae ex animalibus dominio tuo subiectis nata sunt, eodem iure tibi adquiruntur. 20 Praeterea quod per alluvionem agro tuo flumen adiecit, iure gentium tibi adquiritur. est autem alluvio incrementum latens. per alluvionem autem id videtur adici, quod ita paulatim adicitur, ut intellegere non possis, quantum quoquo momento tem21 poris adiciatur. Quodsi vis fluminis partem aliquam ex tuo praedio detraxerit et vicini praedio appulerit, palam est eam tuam permanere. plane si longiore tempore fundo vicini haeserit arboresque, quas secum traxerit, in eum fundum radices egerint,

(2) hae

(1) sic B, persequamur A Dig., persequeris T fecerint] Dig., effecerint libri (3) sic AB Dig., advolare T (4) quorum] BTDig., quamvis ▲ (5) ut] ut et T (5) Gai. 2, 68 (6) ease] BT, om. A (1) $18. 19. ex Flor. Le inst. (Dig. 1, 8, 3 et 41, 1, 6) (8) § 20..24 ex Gai. 1. 2 rer. eatt. (Dig. 41, 1, 7, 1..6) (9) sic Dig., longiori T, longo AB (10) sic TO, videtur...adquisita Dig., videntur..

10

[ocr errors]

ex eo tempore videntur vicini fundo adquisitae 22 Insula, quae in mari nata est, quod raro accidit, occupantis fit: nullius enim esse creditur. at in flumine nata, quod frequenter accidit, si quidem mediam partem fluminis teneat, communis est eorum, qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possident, pro modo latitudinis cuiusque fundi, quae latitudo prope ripam sit. quodsi alteri parti proximior sit, eorum est tantum, qui ab ea parte prope ripam praedia possident. quodsi aliqua parte divisum flumen, deinde infra unitum agrum alicuius in formam insulae redegerit, eiusdem permanet is ager, 23 cuius et fuerat. Quodsi naturali alveo in universum derelicto alia parte fluere " coeperit, prior quidem alveus eorum est, qui prope ripam eius praedia possident, pro modo scilicet latitudinis cuiusque agri, quae latitudo prope ripam sit, novus autem alveus eius iuris esse incipit, cuius et ipsum flumen, id est publicus 1. quodsi post aliquod tempus ad priorem alveum reversum fuerit flumen, rursus novus alveus eorum esse incipit, qui prope ripam eius prae24 dia possident. Alia sane causa est, si cuius totus ager inundatus fuerit. neque enim inundatio speciem fundi commutat et ob id, si recesserit aqua, palam est eum fundum eius manere, cuius et fuit. 25 13Cum ex aliena materia species aliqua facta sit ab aliquo, quaeri solet, quis eorum naturali ratione dominus sit, utrum is qui fecerit, an ille potius qui materiae dominus fuerit: ut ecce si quis ex alienis uvis aut olivis aut spicis vinum aut oleum aut frumentum fecerit, aut ex alieno auro vel argento vel aere vas aliquod fecerit, vel ex alieno vino et melle mulsum miscuerit, vel ex alienis medicamentis emplastrum aut collyrium composuerit, vel ex aliena lana vestimentum fecerit, vel ex alienis tabulis navem vel armarium vel subsellium fabricaverit. et post multas Sabinianorum et Proculianorum ambiguitates placuit media sententia existimantium, si ea species ad materiam reduci 15 possit, eum videri dominum esse, qui materiae dominus fuerat, si non possit reduci, eum potius intellegi dominum qui fecerit: ut ecce vas conflatum potest ad rudem massam aeris vel argenti vel auri reduci, vinum autem aut oleum aut frumentum ad uvas et olivas et spicas reverti non potest ac ne mulsum quidem ad vinum et mel resolvi potest. quodsi partim ex sua materia, partim ex aliena speciem aliquam fecerit quisque, veluti ex suo vino et alieno melle mulsum aut ex suis et alienis medicamentis emplastrum aut collyrium aut ex sua et aliena lana vestimentum fecerit, dubitandum non est hoc casu eum esse dominum qui fecerit: cum non solum operam suam dedit, sed et partem 26 eiusdem materiae praestavit. Si tamen alienam purpuram quis intexuit suo vestimento, licet pretiosior est purpura, accessionis vice cedit vestimento: et qui dominus fuit purpurae, adversus eum qui subripuit habet furti actionem et condictionem, sive ipse est qui vestimentum fecit, sive alius. nam extin'ctae res licet vindicari non possint, condici tamen a 'furibus et a quibusdam aliis possessoribus pos27 'sunt. Si duorum materiae ex voluntate dominorum confusae sint, totum id corpus, quod ex confusione fit, utriusque commune est 10, veluti si qui vina sua confuderint aut massas argenti vel auri conflaverint. sed 20 si diversae materiae sint et ob id propria species facta sit, forte ex vino et melle mulsum aut ex auro et argento electrum, idem iuris est: nam et eo casu communem esse speciem non dubitatur. quodsi fortuitu et non voluntate dominorum confusae fuerint vel diversae materiae vel quae eius

16

19

adquisita AB (11) sic ADig., defluere BT (12) sic (publicis F) Dig., publicum libri, publici legisse videtur (13) § 25 similis Dig. 41, 1, 7, 7 (Gai. l. c.) (14) quis BT uter AT (15) redigi B (16) sic ABO, reduci non possunt T (17) Gai. 2, 79 (18) et] ABO Gai., vel T (19) est] AT, fit B (20) sed] libri cum ✪ : fuitne sed et (edd.)?

2

28 dem generis sunt, idem iuris esse placuit. Quodsi frumentum Titii tuo frumento mixtum fuerit, si quidem ex voluntate vestra, commune erit, quia singula corpora, id est singula grana, quae cuiusque propria fuerunt, ex consensu vestro communicata sunt. quodsi casu id mixtum fuerit vel Titius id miscuerit sine voluntate tua, non videtur commune esse, quia singula corpora in sua substantia durant nec magis istis casibus commune fit frumentum, quam grex communis esse intellegitur, si pecora Titii tuis pecoribus mixta fuerint: sed si ab alterutro vestrum id totum frumentum retineatur, in rem quidem actio pro modo frumenti cuiusque competat, arbitrio autem iudicis continetur, ut is aestimet, quale cuius29 que frumentum fuerit. Cum in suo solo aliquis aliena materia aedificaverit, ipse dominus intellegitur aedificii, quia omne quod inaedificatur solo cedit. nec tamen ideo is, qui materiae dominus fuerat, desinit eius dominus esse: sed tantisper neque vindicare eam potest neque ad exhibendum de ea re agere propter legem duodecim tabularum, qua cavetur, ne quis tignum alienum aedibus suis iniunctum eximere cogatur, sed duplum pro eo praestet per actionem quae vocatur de tigno iuncto (appellatione autem tigni omnis materia significatur, ex qua aedificia fiunt): quod ideo provisum est, ne aedificia rescindi necesse sit. sed si aliqua ex causa dirutum sit aedificium, poterit materiae dominus, si non fuerit duplum iam persecutus, tunc eam vindicare et ad 30 exhibendum agere. Ex diverso si quis in alieno solo sua materia domum aedificaverit, illius fit domus, cuius et solum est. sed hoc casu materiae dominus proprietatem eius amittit, quia voluntate eius alienata intellegitur, utique si non ignorabat in alieno solo se aedificare: et ideo, licet diruta sit domus, vindicare materiam non possit". certe illud constat, si in possessione constituto aedificatore soli dominus petat domum suam esse nec solvat pretium materiae et mercedes fabrorum, posse eum per exceptionem doli mali repelli, utique si bonae fidei possessor fuit qui aedificasset: nam scienti alienum esse solum potest culpa obici, quod temere aedificaverit in eo solo, 31 quod intellegeret alienum esse. Si Titius alienam plantam in suo solo posuerit, ipsius erit: et ex diverso si Titius suam plantam in Maevii solo posuerit, Maevii planta erit, si modo utroque casu radices egerit. antequam autem radices egerit, eius permanet, cuius et fuerat. adeo autem ex eo, ex quo radices agit planta, proprietas eius commutatur, ut, si vicini arborem ita terra Titii presserit, ut in eius fundum radices ageret, Titii effici arborem dicimus: rationem etenim non permittere 10, ut alterius arbor esse intellegatur, quam cuius in fundum radices egisset. et ideo prope confinium arbor posita si etiam in vicini fundum radices egerit, communis 32 fit. 11 Qua ratione autem plantae, quae terra coalescunt, solo cedunt, eadem ratione frumenta quoque, quae sata sunt, solo cedere intelleguntur. ceterum sicut is qui in alieno solo aedificaverit, si ab eo dominus petat aedificium, defendi potest per exceptionem doli mali secundum ea quae diximus: ita eiusdem exceptionis auxilio tutus esse potest is qui alienum 12 fundum sua impensa 13 bona fide consevit. 33 Litterae quoque, licet aureae sint, perinde chartis membranisque cedunt, acsi solo cedere solent ea quae inaedificantur aut inseruntur: ideoque si in chartis membranisve tuis carmen vel historiam vel

(1) is] A, id B, ipse T (2) § 29..31 ex Gai. 1. 2 rer. cott. (Dig. 41, 1, 7, 10. 12. 13) (3) sic AT (sed significat T), omnes materiae significantur ex quibus (ex qua B) BDig. (4) agere] Dig., de ea re (re om. T) ag. AT, de eis ag. B (5) si om. T (5) sic A, potest BT (6) ex om. A (7) terram BT et in Dig. F (8) Titius presserit expectes: presserim Dig., ut cogitandum sit de arbore propagata, qua de re cf. Plin. h. n. 17, 13 Dig. 43, 24, 22 pr. (9) dicamus edd. (10) sic ATDig., ratio enim non permittit B (11) § 32. 38 ex Gai. I. c. (Dig. 41,

orationem Titius scripserit, huius corporis non_Titius, sed tu dominus esse iudiceris "4. sed si a Titie petas tuos libros tuasve membranas esse nec impensam scripturae solvere paratus sis, poterit se Titius defendere per exceptionem doli mali, utique si bona fide earum chartarum membranarumve possessionem 34 nanctus est. Si quis in aliena tabula pinxerit, quidam putant tabulam picturae cedere: aliis videtur picturam 15, qualiscumque sit, tabulae cedere. sed nobis videtur melius esse tabulam picturae cedere: ridiculum est enim picturam Apellis vel Parrhasii 1 in accessionem vilissimae tabulae cedere. 17'unde si 'a domino tabulae imaginem possidente is qui pinxit 'eam petat nec solvat pretium tabulae, poterit per 'exceptionem doli mali summoveri: at si is qui pinxit 'possideat, consequens est, ut utilis actio domino 'tabulae adversus eum detur, quo casu, si non solvat impensam picturae, poterit per exceptionem doli mali repelli, utique si bona fide possessor fuerit ille qui 'picturam imposuit. illud enim palam est, quod, sive is qui pinxit subripuit tabulas sive alius, competit 'domino tabularum furti actio.'

35 Si quis a non domino, quem dominum esse crederet, bona fide fundum emerit vel ex donatione aliave qua iusta causa aeque bona fide acceperit: naturali ratione placuit fructus quos percepit eius esse pro cultura et cura. et ideo si postea dominus supervenerit et fundum vindicet, de fructibus ab eo consumptis agere non potest. ei vero, qui sciens alienum fundum possederit, non idem concessum est. itaque cum fundo etiam fructus, licet consumpti sint, 36 cogitur restituere. Is, ad quem usus fructus fundi pertinet, non aliter fructuum dominus efficitur, quam si eos ipse perceperit. et ideo licet maturis fructibus, nondum tamen perceptis decesserit, ad heredem eius non pertinent, sed1 domino proprietatis adquiruntur. eadem fere et de colono dicuntur, 37 19 In pecudum fructu etiam fetus est, sicuti lac et pilus et lana: itaque agni et haedi et vituli et equuli 20 statim naturali iure dominii 21 sunt fructuarii. partus vero ancillae in fructu non est itaque ad domínum proprietatis pertinet: absurdum enim videbatur hominem in fructu esse, cum omnes fructus 38 rerum natura hominum gratia comparavit. Sed si gregis usum fructum quis habeat, in locum demortuorum capitum ex fetu fructuarius summittere debet, ut et Iuliano visum est, et in vinearum demortuarum vel arborum locum alias debet substi tuere. recte enim colere debet et quasi bonus pater familias uti debet 22.

ei

39 Thesauros, quos quis in suo loco invenerit, divus Hadrianus naturalem aequitatem secutus concessit qui invenerit. idemque statuit, si quis in sacro aut in religioso loco fortuito casu invenerit. at si quis in alieno loco non data ad hoc opera, sed fortuitu invenerit, dimidium domino soli concessit. et convenienter, si quis in Caesaris loco invenerit, dimidium inventoris, dimidium Caesaris esse statuit. cui conveniens est, ut, si quis in publico loco vel fiscali invenerit, dimidium ipsius esse 23, dimidium fisci vel civitatis.

40 24 Per traditionem quoque iure naturali 25 res nobis adquiruntur: nihil enim tam conveniens est naturali aequitati, quam voluntatem domini, volentis rem suam in alium transferre, ratam haberi. et ideo cuiuscumque generis sit corporalis res, tradi potest et a domino tradita alienatur. itaque stipendiaria

20

1,9 pr. § 1) (12) sic AT, in alienum BDig. (13) suam impensam B (14) sic AB, videris T, intellegeris Dig (15) sic AT, pictura BT (16) parrasis libri (17) Gai. 2,78 (18) sed] ABO, sed omnino T (19) § 37 ex Gai. 1. 2 rer. cott. (Dig. 22, 1, 28) (20) et equuli] TO, et equulei A, et equi B, om. Dig. (21) sic AT, dominio B, om. Dig. (22) uti debet] AT, om. B (23) sic BT, esset A (24) § 40 in. ex Gaio L. c. (Dig. 40, 1, 9, 3) (25) iure naturali] naturalem B (26) sie †, possit AB

quoque et tributaria praedia eodem modo alienantur. vocantur autem stipendiaria et tributaria praedia, quae in provinciis sunt, inter quae nec non Italica praedia ex nostra constitutione nulla differentia est. 41 Sed si quidem ex causa donationis aut dotis aut qualibet alia ex causa tradantur, sine dubio transferuntur: venditae vero et traditae non aliter emptori adquiruntur, quam si is venditori pretium solverit vel alio modo ei satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato. quod cavetur quidem etiam lege duodecim tabularum: tamen recte dicitur et iure gentium, id est iure naturali, id effici. sed si is qui vendidit fidem emptoris secutus fuerit, dicendum 42 est statim rem emptoris fieri. Nihil autem interest, utrum ipse dominus tradat alicui rem, an vo43 luntate eius alius. Qua ratione, si cui libera negotiorum administratio a domino permissa fuerit isque ex his negotiis rem vendiderit et tradiderit, facit 44 eam accipientis. Interdum etiam sine traditione nuda voluntas sufficit domini ad rem transferendam, veluti si rem, quam tibi aliquis commodavit aut locavit aut apud te deposuit, vendiderit tibi aut donaverit. quamvis enim ex ea causa tibi eam non tradiderit, eo tamen ipso, quod patitur tuam esse, statim adquiritur tibi proprietas perinde ac si eo no45 mine tradita fuisset. Item si quis merces in horreo depositas vendiderit, simul atque claves horrei tradiderit emptori, transfert proprietatem mercium ad 46 emptorem. Hoc amplius interdum et in incertam personam collocata 10 voluntas domini transfert rei proprietatem: ut ecce praetores vel consules, qui missilia iactant in vulgus, ignorant, quid eorum quisque excepturus sit, et tamen, quia volunt quod quisque exceperit eius esse, statim eum dominum efficiunt. 47 Qua ratione verius esse videtur et, si rem pro derelicto a domino habitam occupaverit quis, statim eum dominum effici. pro derelicto autem habetur, quod dominus ea mente abiecerit, ut id rerum suarum esse nollet, ideoque statim dominus esse desinit. 48 "Alia causa est earum rerum, quae in tempestate maris levandae navis causa eiciuntur. hae enim dominorum permanent, quia palam est eas non eo animo eici, quo 12 quis eas habere non vult, sed quo magis cum ipsa nave periculum maris effugiat: qua de causa si quis eas fluctibus expulsas vel etiam in ipso mari nactus lucrandi animo abstulerit, furtum committit. nec longe discedere videntur ab his, quae de rheda currente non intellegentibus dominis cadunt.

DE REBUS INCORPORALIBUS.

"Quaedam praeterea res corporales sunt, quae1 'dam incorporales. Corporales hae sunt, quae sui 'natura tangi possunt: veluti fundus homo vestis au'rum argentum et denique aliae res innumerabiles. 2 'Incorporales autem sunt, quae tangi non possunt. qualia sunt ea, quae in iure consistunt: sicut here'ditas, usus fructus 15, obligationes quoquo modo con'tractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res 'corporales continentur: nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt et id, quod ex aliqua obligatione nobis debetur, plerumque corporale est, 'veluti fundus homo pecunia: nam ipsum ius heredita'tis 15 et ipsum ius utendi fruendi et ipsum ius obli3 'gationis incorporale est. Eodem numero sunt iura

(1) Cod. 7, 31, 1 (2) id est] AT, et B (3) secutus fuerit] BT secuturus (secutus A') est A (4) dio. est om. B (5) § 42..46 ex Gai. l. 2 rer. cott. (Dig. 41, 1, 9, 4..7) (6) alius) 40, aliquis Dig., alius aut possessio eius rei permissa sit (sit om. B) BT (7) cui om. A (9) tibi

(8) negotiorum] BDig., universorum neg. AT om. B (10) sic ADig., collata BT (11) 48 ex Gai. 1 2 rer. cott. (Dig. 41, 1, 9, 8) (12) quod Dig. (13) ourrente] AT, om. B (14) Gai. 2, 12..14 Dig. 1, 8, 1, 1 (15) sic Gai. Dig., asus fructus usus libri (15o) successionis Gai. Dig.

[blocks in formation]

17 Rusticorum praediorum iura sunt haec: iter actus via aquae ductus. iter est ius eundi ambulandi homini,non etiam iumentum agendi vel vehiculum: actus est ius agendi vel iumentum vel vehiculum. itaque qui iter habet, actum non habet. qui actum habet, et iter habet eoque uti potest etiam sine iumento. via est ius eundi et agendi et ambulandi: nam et iter et actum in se via continet. aquae ductus 1 est ius aquae ducendae per fundum alienum. 10Praediorum urbanorum sunt servitutes, quae aedificiis inhaerent, ideo urbanorum praediorum dictae, quoniam aedificia omnia urbana praedia appellantur, etsi in villa aedificata sunt. item praediorum urbanorum servitutes sunt hae: ut vicinus onera vicini sustineat: ut in parietem eius liceat vicino tignum immittere: ut stillicidium vel flumen recipiat quis in aedes suas vel in aream 20, vel non recipiat: et ne altius tollat 2 quis aedes suas, ne luminibus vicini officiatur. 21 In rusticorum praediorum servitutes 22 quidam computari recte putant aquae haustum, pecoris ad aquam adpulsum, ius pascendi, calcis coquendae, harenae fo diendae.

3 Ideo autem hae servitutes praediorum appellantur, quoniam sine praediis constitui non possunt. nemo enim potest servitutem adquirere urbani va rustici praedii, nisi qui habet praedium, nec quis4 quam debere, nisi qui habet praedium. Si quis velit vicino aliquod ius constituere, pactionibus atque stipulationibus id efficere debet. 28 potest etiam in testamento quis heredem suum damnare, ne altius tollat 24, ne luminibus aedium vicini officiat: vel ut patiatur eum tignum in parietem immittere vel stillicidium habere: vel ut patiatur eum per fundum ire agere aquamve ex eo ducere.

IHI 2

DE USU FRUCTU.

26 Usus fructus est ius alienis rebus utendi fruendi salva rerum substantia. est enim ius in corpore: quo 1 sublato et ipsum tolli necesse est. Usus fructus a proprietate separationem recipit idque plurimis *7 modis accidit. ut ecce si quis alicui usum fructum legaverit: nam heres nudam habet proprietatem, legatarius usum fructum: et contra si fundum lega verit deducto usu fructu, legatarius nudam habet proprietatem, heres vero usum fructum: item alii usum fructum, alii deducto eo fundum legare potest. 28 sine testamento vero si quis velit alii usum fructum constituere, pactionibus et stipulationibus id efficere debet. ne tamen in universum inutiles essent proprietates semper abscedente usu fructu, placuit certis modis extingui usum fructum et ad proprietatem 2 reverti. Constituitur autem usus fructus non tantum in fundo et aedibus, verum etiam in servis et iumentis ceterisque rebus exceptis his quae ipso usu consumuntur: nam eae 29 neque naturali ratione ne que civili recipiunt usum fructum. quo numero sunt vinum oleum frumentum vestimenta. quibus proxima est pecunia numerata: namque in ipso usu adsidua

(16) Cf. Dig. 8 Cod. 3, 34 (17) pr. ex Ulp. L 2 inst. (Dig. 8, 3, 1 pr.) (18) et] TDig., om. B (19) §1 in. ex Ulp. l. c. (Dig. 8, 4, 1 pr.)? (20) sic BTO, vel in cloacam add. dett. (21) 2.8 ex Ulp. l. c. (Dig. 8, 3, 1, 1 et 8, 4, 1, 1) (22) sic TO, servitute B (23) § 4 fin. ex Gail. 2 rer. cott. (Dig. 8, 4, 16) (24) tollat) BT, aedes suas tollat Dig. (25) Gai. 2, 30. 33 Dig. 7, 1.4.5; 33,1 Cod. 3, 33 (26) pr. ex Dig. 7, 1, 1.2(Paul.l. 3 ad Vitell. et Cels. l. 18 dig.) (27) sic BT, pluribus dett., πolloïs ✪ (28) § 1 fin. § 2 in. ex Gaii L. 2 rer. cott. (Dig. 7, 1, 3) (29) eae] B, eae res T

« PreviousContinue »