Corpus iuris civilis ...

Front Cover
Apud Weidmannos, 1905 - Roman law

From inside the book

What people are saying - Write a review

User Review - Flag as inappropriate

The downloaded file is a completely different edition than that which the search displayed.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 12 - Thesauros, quos quis in suo loco invenerit, divus Hadrianus 39 naturalem aequitatem secutus ei concessit qui invenerit. idemque statuit, si quis in sacro aut in religioso loco fortuito casu invenerit. at si quis in alieno loco non data ad hoc opera, sed fortuitu invenerit, dimidium domino soli concessit. et convenienter, si quis in Caesaris loco invenerit, dimidium inventoris, dimidium Caesaris esse statuit.
Page 11 - Pavonum et columbarum fera natura est. neс ad rem pertinet , quod ex consuetudine avolare et revolare soient: nam et apes idem faciunt, quarum constat feram esse naturam : cervos quoque ita quidam mansuetos habent , ut in silvas ire et redire soleant, quorum et ipsorum feram esse naturam nemo negat. in his autem animalibus, quae ex consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est. ut...
Page 46 - In summa sciendum est de omni iniuria eum qui passus est posse vel criminaliter agere vel civiliter. et si quidem civiliter agatur, aestimatione facta secundum quod dictum est poena imponitur. sin autem criminaliter, officio iudicis extraordinaria poena reo irrogatur...
Page 125 - Et ideo quaerimus, si furiosus damnum dederit, an legis Aquiliae actio sit? et Pegasus negavit: quae enim in eo culpa sit, cum suae mentis non sit? et hoc est verissimum. cessabit igitur Aquiliae actio, quemadmodum, si quadrupes damnum dederit, Aquilia cessat, aut si tegula ceciderit. sed et si infans damnum dederit, idem erit dicendum.
Page 1 - Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. Publicum ius est quod ad statum rei Romanae spectat, privatum quod ad singulorum utilitatem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim.
Page 213 - Quod Nerva diceret, latiorem culpam dolum esse, Proculo displicebat: mihi verissimum videtur. Nam et si quis non ad eum modum, quem hominum natura desiderat, diligens est, nisi tarnen ad suum modum curam in deposito praestat, fraude non caret: nee enim salva fide minorem iis, quam suis rebus, diligentiam praestabit.
Page 47 - ... quod genus actionis in controversiis rerum corporalium proditum non est: nam in his is agit qui non possidet: ei vero qui possidet non est actio prodita, per quam neget rem actoris esse, sane uno casu qui possidet nihilo minus actoris partes obtinet, sicut in latioribus digestorum libris opportunius apparebit.
Page 62 - Capitis deminutionis tria genera sunt : maxima, media, minima ; tria enim sunt, quae habemus : libertatem, civitatem, familiam. Igitur cum omnia haec amittimus, hoc est libertatem et civitatem et familiam, maximam esse capitis deminutionem. Cum vero amittimus civitatem, libertatem retinemus, mediam esse capitis deminu§ 24.
Page 257 - ... esse, dubium non est nasci civilem obligationem: in qua actione id veniet, non ut reddas, quod acceperis, sed ut damneris mihi, quanti interest mea, illud, de quo convenit, accipere: vel, si meum recipere velim, repetatur quod datum est, quasi ob rem datum, re non secuta. Sed si scyphos tibi dedi, ut Stichum mihi dares, periculo meo Stichus erit: ac tu dumtaxat culpam praestare debes.
Page 40 - ... familiaritatem aliquam inter se habere videntur em'ptio et venditio, item locatio et conductio, ut in 'quibusdam causis quaeri soleat, utrum emptio et 'venditio contrahatur, an locatio et conductio.

Bibliographic information