Carm. i. 2. 10. 12. 20. 22. 25. 30. 32. 38; ii. 2. 4. 6. 8. 10.
16; iii. 8. 11. 14. 18. 20. 22. 27; iv. 2. 6. 11. Carm. Sæcul.- Prior compositus est ex trochaica dipodia, choriambo, iambica dipodia catalectica. Cæsura est post arsin choriambi vel post sextam syllabam. Interdum versus hypermeter est, ii. 2, 18. 16, 34; iv. 2, 22. 23. C. S. 47. Conjunguntur diviso vocabulo vel secundus versus cum tertio vel tertius cum quarto, i. 2, 19. 25, 11; ii. 16, 7. Adonium non dactylicum sed choriambicum dieam, et quo similior sit Sapphico et quia Spondeus nunquam admittitur. Sapphicum autem ipsum logaœdicum non esse probat insequens metrum, facili mutatione ex Sapphico hende- casyllabo constituendum. Nam
ita facile efficitur, ut priorem accipias abjecta Sapphici hen- decasyllabi dipodia trochaica, alterum addito altero etiam Choriambo. Carm. i. 8. In Sapphico majore cæsura post quin- tam syllabam et diæresis post primum choriambum ubique observatæ sunt.
Carm. i. 9. 16. 17. 26. 27. 29. 31. 34. 35. 37; ii. 1. 3. 5. 7. 9. 11. 13. 14. 15. 17. 19. 20; iii. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 17. 21. 23. 26. 29; iv. 4. 9. 14. 15. Alcaicus hendecasyllabus compositus est ex monometro iambico hypercatalectico et versu logaœdico simpl. dactyl. duplic. troch. catalectico; ad quam versus compositionem tertius et quartus versus egregie accommodati sunt; etenim qua ratione Alcaici prior pars iambica cum dimetro trochaico, eadem altera Alcaici pars cum logaœdico conjungitur, ita ut Alcaici partes iteratas et auctas in reliquis habeamus.-Alcaicus raro incipit ab iambo, gravitatis causa; diæresis ante ordinem logacdicum quinquies neglecta est, i. 16, 21; i. 37, 5; i. 37, 14; ii. 17, 21; iv. 14, 17; sed bis in vocabulo cum præpositione conjuncto. Deinde hiatus in diæresi admissus est ii. 20, 13, et syllaba brevis iii. 5, 17. Etiam dimeter iambicus quo gravior fiat a spondeo solet incipere; hypermetri sunt ii. 3, 27; iii. 29, 35.
Restat, ut de lege quadam moneamus, quam ab Horatio observatam esse Meineccius primus animadvertit. Nam ea quoque carmina, quorum metra aut eundem versum perpetuo ordine repetunt (κατὰ στίχον) aut δίστροφα sunt, ita instituit Horatius, ut versuum numerus quaternorum versuum strophas
conjungi pateretur. Quare fuerunt, qui ea quoque metra in carminibus TETρáστρopa haberent. Nam quod eandem legem in Epodis observatam non videmus, id eam sententiam non solum non refellit, sed adjuvat etiam. Quare quum unum sit carmen iv. 8, quod huic rationi adversetur, critici aut inter- polatum illud esse putarunt aut mutilatum. Sed nonne Hora- tius quam sibi ipse imposuisset legem post tot annos relinquere potuit? Difficultates certe, quibus illud carmen laborat, ista ratione non pelluntur. (DILLENBUrger.)
CARMEN I.-AD MECENATEM.
MECENAS atavis edite regibus,
O et præsidium et dulce decus meum: Sunt quos curriculo pulverem Olympicum Collegisse juvat, metaque fervidis Evitata rotis palmaque nobilis
Terrarum dominos evehit ad Deos; Hunc, si mobilium turba Quiritium Certat tergeminis tollere honoribus; Illum, si proprio condidit horreo, Quidquid de Libycis verritur areis. Gaudentem patrios findere sarculo Agros Attalicis conditionibus
Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare. Luctantem Icariis fluctibus Africum Mercator metuens otium et oppidi Laudat rura sui; mox reficit rates Quassas indocilis pauperiem pati. Est qui nec veteris pocula Massici Nec partem solido demere de die Spernit, nunc viridi membra sub arbuto Stratus, nunc ad aquæ lene caput sacræ.
Multos castra juvant et lituo tubæ Permixtus sonitus bellaque matribus Detestata. Manet sub Jove frigido Venator teneræ conjugis immemor, Seu visa est catulis cerva fidelibus, Seu rupit teretes Marsus aper plagas. Me doctarum hederæ præmia frontium Dis miscent superis; me gelidum nemus Nympharumque leves cum Satyris chori Secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nec Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton. Quod si me lyricis vatibus inseres, Sublimi feriam sidera vertice.
JAM satis terris nivis atque dire Grandinis misit Pater, et rubente Dextera sacras jaculatus arces Terruit Urbem,
Terruit gentes, grave ne rediret Seculum Pyrrhæ nova monstra questæ, Omne quum Proteus pecus egit altos Visere montes,
Piscium et summa genus hæsit ulmo, Nota quæ sedes fuerat columbis, Et superjecto pavidæ natarunt Equore dama.
Vidimus flavum Tiberim retortis Litore Etrusco violenter undis Ire dejectum monumenta regis Templaque Vestæ ;
Iliæ dum se nimium querenti Jactat ultorem, vagus et sinistra
« PreviousContinue » |