Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CARMINUM III. 9-11.
Quæ velut latis equa trima campis
Ludit exsultim metuitque tangi,
Nuptiarum expers et adhuc protervo
Cruda marito.

Tu potes tigres comitesque silvas
Ducere et rivos celeres morari;
Cessit immanis tibi blandienti
Janitor aulæ,

Cerberus, quamvis furiale centum
Muniant angues caput ejus atque
Spiritus teter saniesque manet
Ore trilingui.

Quin et Ixion Tityosque vultu
Risit invito, stetit urna paullum
Sicca, dum grato Danai puellas
Carmine mulces.

Audiat Lyde scelus atque notas
Virginum pœnas et inane lymphæ
Dolium fundo pereuntis imo
Seraque fata,

Quæ manent culpas etiam sub Orco.
nam quid potuere majus ?—

Impiæ,

Impiæ sponsos potuere duro

Perdere ferro.

Una de multis face nuptiali

Digna perjurum fuit in parentem

Splendide mendax et in omne virgo
Nobilis ævum,

"Surge," quæ dixit juveni marito,
"Surge, ne longus tibi somnus, unde
Non times, detur: socerum et scelestas

Falle sorores,

Quæ velut nacta vitulos leænæ
Singulos eheu lacerant: ego illis
Mollior nec te feriam neque intra
Claustra tenebo.

[blocks in formation]

30

40

Me pater sævis oneret catenis,
Quod viro clemens misero peperci ;
Me vel extremos Numidarum in agros
Classe releget.

I, pedes quo te rapiunt et auræ,
Dum favet nox et Venus, i secundo
Omine et nostri memorem sepulchro
Scalpe querelam."

CARMEN XII.-AD NEOBULEN.

MISERARUM est neque amori dare ludum neque
Mala vino lavere aut exanimari metuentes
Patruæ verbera linguæ.

Tibi qualum Cytherea puer ales, tibi telas
Operosæque Minerva studium aufert, Neobule,
Liparæi nitor Hebri,

Simul unctos Tiberinis humeros lavit in undis,
Eques ipso melior Bellerophonte, neque pugno
Neque segni pede victus;

Catus idem per apertum fugientes agitato
Grege cervos jaculari et celer alto latitantem
Fruticeto excipere aprum.

CARMEN XIII.—AD FONTEM BANDUSIÆ.

O FONS Bandusiæ, splendidior vitro,
Dulci digne mero non sine floribus,
Cras donaberis hædo,

Cui frons turgida cornibus

Primis et Venerem et prælia destinat.
Frustra: nam gelidos inficiet tibi
Rubro sanguine rivos

Lascivi suboles gregis.

Te flagrantis atrox hora Caniculæ
Nescit tangere, tu frigus amabile

50

dulci

10

10

10

Fessis vomere tauris

Præbes et pecori vago.

Fies nobilium tu quoque fontium,

Me dicente cavis ímpositam ilicem
Saxis, unde loquaces

Lymphæ desiliunt tuæ.

CARMEN XIV.-AD POPULUM ROMANUM.
HERCULIS ritu modo dictus, o plebs,

Morte venalem petiisse laurum
Cæsar Hispana repetit penates
Victor ab ora.

Unico gaudens mulier marito
Prodeat justis operata sacris,
Et soror clari ducis et decora
Supplice vitta

Virginum matres juvenumque nuper
Sospitum. Vos, o pueri et puellæ
Jam virum expertæ, male ominatis
Parcite verbis.

Hic dies vere mihi festus atras
Eximet curas: ego nec tumultum
Nec mori per vim metuam tenente
Cæsare terras.

I, pete unguentum, puer, et coronas
Et cadum Marsi memorem duelli,
Spartacum si qua potuit vagantem
Fallere testa.

Dic et argutæ properet Neæræ
Myrrheum nodo cohibere crinem;
Si per invisum mora janitorem
Fiet, abito.

Lenit albescens animos capillus
Litium et rixæ cupidos protervæ;

h nominatis inominatis Bent, conj.

[blocks in formation]

Non ego hoc ferrem calidus juventa
Consule Planco.

CARMEN XV.—IN CHLORIN.

UXOR pauperis Ibyci,

Tandem nequitiæ fige modum tuæ Famosisque laboribus:

Maturo propior desine funeri Inter ludere virgines

Et stellis nebulam spargere candidis. Non si quid Pholoën satis

Et te, Chlori, decet: filia rectius Expugnat juvenum domos,

Pulso Thyias uti concita tympano.

Illam cogit amor Nothi

Lascivæ similem ludere capreæ : Te lanæ prope nobilem

Tonsæ Luceriam, non citharæ, decent Nec flos purpureus rosæ

Nec poti vetulam fæce tenus cadi.

CARMEN XVI.-AD MECENATEM.

INCLUSAM Danaën turris aënea
Robustæque fores et vigilum canum
Tristes excubiæ munierant satis
Nocturnis ab adulteris,

Si non Acrisium virginis abditæ
Custodem pavidum Jupiter et Venus
Risissent: fore enim tutum iter et patens
Converso in pretium Deo.

Aurum per medios ire satellites

Et perrumpere amat saxa potentius
Ictu fulmineo: concidit auguris
Argivi domus ob lucrum

10

10

Demersa exitio, diffidit urbium
Portas vir Macedo et subruit æmulos
Reges muneribus; munera navium
Sævos illaqueant duces.
Crescentem sequitur cura pecuniam
Majorumque fames. Jure perhorrui
Late conspicuum tollere verticem,
Mæcenas, equitum decus.

Quanto quisque sibi plura negaverit,
A Dîs plura feret: nil cupientium
Nudus castra peto et transfuga divitum
Partes linquere gestio,

Contemptæ dominus splendidior rei,
Quam si quidquid arat impiger Apulus
Occultare meis dicerer horreis,

Magnas inter opes inops.

Puræ rivus aquæ silvaque jugerum
Faucorum et segetis certa fides meæ
Fulgentem imperio fertilis Africæ

Fallit sorte beatior.

Quamquam nec Calabræ mella ferunt apes
Nec Læstrygonia Bacchus in amphora
Languescit mihi nec pinguia Gallicis
Crescunt vellera pascuis,

Importuna tamen pauperies abest,
Nec, si plura velim, tu dare deneges.
Contracto melius parva cupidine
Vectigalia porrigam,

Quam si Mygdoniis regnum Alyattei
Campis continuem. Multa petentibus
Desunt multa: bene est, cui Deus obtulit
Parca, quod satis est, manu.

CARMEN XVII.-AD ELIAM LAMIAM.

ELI vetusto nobilis ab Lamo,-
Quando et priores hinc Lamias ferunt

20

30

40

« PreviousContinue »